Obrazy na stronie
PDF
ePub

perunt: tot sancti Sacerdotes, qui nunc gaudent in coelo, et qui toties cum fervore hic in terris immolaverunt et manducaverunt Agnum sine macula, quem ego hodie immolavi et manducavi. Ne permittas, charissime Jesu, ut anima quae hodie facta est templum tuum vivens, rursum occupetur a tuis et meis inimicis. Praeveni omnia quae horrendo huic malo causam praebere possent. Mane mecum, Domino, quando advesperascet. Scio domum tuam decere sanctitudinem: scio habitationem cordis mei non esse satis puram; sed praesentia tua sanctificabit et nobilitabit ipsam. Per delicias tuas, quae sunt esse cum filiis hominum; per desiderium tuum sanctificandi corda; per honorem et gloriam, quae per hoc sacrificium a te Patri et Spiritui sancto redduntur, exaudi preces meas. Contaminavi stolam meam, succumbendo tentationibus inimicorum meorum; sed nunc, quoniam tu mecum es, in velamento alarum tuarum exultabo, et inimici mei in vanum quaerent animam meam. Non amplius volo obedire desideriis carnis; sed subjiciam eam spiritui, per continuam mortificationem inclinationum mearum. Abrenuntio omnibus quae me abducant a te, quia omnes qui elongant se ate peribunt; sed sequar quaecumque tendunt ad te, quia tu es fons

omnis benedictionis temporalis et aeternae.

Confusio operit faciem meam, dum considero summam tuam excellentiam et profundam indignitatem meam. Recipe te in corde meo, qui pro Incarnatione tua elegisti purissimum corpus castissimae Virginis; qui ad coenandum cum Apostolis, coenaculum grande stratum parare jussisti; qui elegisti sacro tuo Corpori condiendo, sindonem novam et sepulchrum in quo nondum quisquam positus fuerat. Et nunc, O Jesu, resides in anima quae pauperior est stabulo in quo natus es; vilior ignominiosa cruce in qua pependisti. O si innocens et purum adhuc foret cor meum! Doleo de tot peccatis, quae contaminarunt animam tantopere a te dilectam: sed ubi tu es, paupertas mutatur in abundantiam, miseria in gaudium. Lava ergo quod est sordidum, riga quod est aridum, et sana quod est saucium.

Virgo virginum, Maria, quae Jesum dolens quaesivisti, et post triduum gaudens invenisti, fac ut ego, qui etiam inveni quem diligit anima mea, eum teneam, nec dimittamn. Amen.

SUSPIRIA.

Audiam quid loquatur in me, Dominus, Deus.

O Jesu, pone te ut signaculum super cor meum.

Dilige eum amore constanti, omnibus, expeditior curras sicut ipsum amarunt sancti viam perfectionis, quae recta Confessores, ita ut, tanquam ducit ad regnum coelorum. homo factus, in sapientia tua maneas sicut sol, non vero tanquam stultus sicut luna muteris.

Pete ab eo veram spiritus paupertatem, ut abrenuntiatis

ASPIRATIO.-Angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de coelo praestitistiillis sine labore, omne delectamentum in se habentem.

PRAEPARATIO XVII.

O Domine, qui dixisti: venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: ecce ego benignitati et bonitati tuae confidens, oneratus et laborans venio ad te. Scio miseriam meam maximam esse; sed scio etiam infinitam esse misericordiam tuam. In ipsa sperabo et non confundar, et in Domino sperans, non infirmabor. Spera igitur, anima mea, spera in Deo, quoniam ipse vocat te: spera in Deo, quoniam miserationes ejus super omnia opera ejus. Ipse quidem est Creator, Magister, Rex et Judex tuus: sed est etiam Pater, Salvator, amicus, medicus et sponsus tuus. Ipse est amabilis ille Jesus, qui cum publicanis et peccatoribus manducavit: qui mulieri peccatrici peccata multa dimisit, quoniam dilexit multum: qui Judam proditorem, osculo Filium hom

inis tradentem, non repulit, sed blande suscepit, et amici nomine salutavit. O Jesu! quam verum est quod de te ipso dixisti: quia mitis es et humilis corde. Miserere mei, Domine, et respice me, qui peccatricem respexisti: suscipe me, qui proditorem tam benigne suscepisti. Peccavi coram te, injuste egi; sed quo ibo nisi ad te: tu enim verba vitae aeternae habes: quo ibo nisi ad te, qui longanimis es et multum misericsor. Veniam igitur cum fiducia ad te : introibo ad altare Dei, ad Deum qui me laetificat: festinans cum Zachaeo descendam, et excipiam te gaudens; et hodie salus erit domui meae.

Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. O bonitas immensa, dulcedo ineffabilis! Verbum Patris, Filius Dei, in quo sibi Pater bene complacuit, desiderat

venire in cor miserabilis crea- renovabis incruento modo turae et indigni peccatoris! sacrificium crucis super altare. Memoriam fecit mirabilium Da mihi gratiam percipiendi suorum, misericors et misera- fructus hujus salutaris hostor Dominus; escam dedit tiae. Da mihi spirituale timentibus se. Sic effatur auxilium tuum, ut reparetur

regius tuus Propheta, O Deus ; futuro intuitu praevidens immensam tuam charitatem in institutione hujus sanctissimi sacrificii. Et reipsa, hoc sacrum convivium est quasi compendium beneficiorum tuorum. Sed quis sum ego, Domine, cui dicis: hoc fac in meam commemorationem? O si possem sentire de Domino in bonitate, et habere dispositionem dignam tam immenso beneficio. O Jesu! antequam accedam ad sanctum altare tuum, ut in memoriam tui, incruentum Sacrificium offeram; antequam me nutrias Corpore et Sanguine tuo pretioso, nutri me sancto spiritu: da mihi spiritum bonum, spiritum puritatis et timoris. Ne relinquas me orphanum; sed veni ad me, et pacem tuam da mihi. In te solo requiescere potest cor meum; in te solo est verum gaudium. Renovabis hodie coenam tuam mecum; sicut fecisti pridie quam patereris;

in anima mea virtus amissa, et per peccatum deformata redeat pulchritudo. Cum elevatus fueris a terra, omnia trahes ad te ipsum. Trahe me ad te, dulcis Jesu, et transforma me in te. Tu enim nosti servum tuum, tu scis quia nihil boni in se habet. Ego magis quam caeteri indigeo auxilio tuo et gratia tua; ego indignus minister tuus, quem nullis meis meritis ad tam sublime ministerium assumpsisti. Refice me igitur, Domine, suavissimo cibo Angelorum, conforta me Sanguine Agni immaculati; ut in fortitudine cibi illius ambulem usque ad montem Dei.

Ô dulcissima Maria! quae Angelo Incarnationem Domini nuntianti respondisti: ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum: ora pro me, ut ego etiam dicere possim Domino me visitanti : ecce minister utilis et dispensator fidelis. Amen.

GRATIARUM ACTIO XVII.

O anima mea, convoca om- saurus tuus est, ibi sit cor nes affectus tuos: recumbe tuum. . . . Dominus meus et cum dilecto discipulo super Deus meus! plena est terra pectus Domini tui. Ubi the- gloria tua; sed est etiam

plena misericordia tua: et benedictus Deus, qui non amovit misericordiam suam a me! Quis melius quam ego experitur istam tuam bonitatem et mansuetudinem? Tu hodie de novo venisti in animam meam, ut eam benedictionibus tuis repleas: tu hodie de novo permisisti mihi offere sanctissimum Sacrificium, in quo ipse es propitiatio pro peccatis totius mundi. Pro infinita hac tua benignitate laudent to coeli et terra: laudent te Angeli et beatissimi Spiritus in supplementum exiguae laudationis meae. Vere non est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest nobis. Benedictus, Domine, Deus Israel, qui hodi visitasti pauperem ministrum tuum. Panis quem mihi dedisti, Caro tua est pro mundi vita. O quam magnum, quam inenarrabile bonum! Panis ille dat vitam mundo: sed est Panis de coelo descendens: dabit ergo mihi vitam coelestem. Panis ille pretiosa Caro est Salvatoris mei dabit ergo vitam divinam. Destrue itaque in me, chare Jesu, vitam meam carnalem destrue veterem hominem, cum vitiis et concupiscentiis, indue me novum, qui secundum Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis. Dedisti mihi Panem Angelorum; da etiam ut vivam vitam angelicam. De

ti mihi Carnem tuam et

Sanguinem tuum: da mihi etiam Spiritum tuum, ut vivam spiritu, et sim verus homo spiritualis. Spiritus ille bonus deducat me in terram rectam, disponat omnes motus cordis et corporis mei, ut vivam vita tua quicumque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.

Qui manducat Carnem tuam et bibit tuum Sanguinem, in te manet, Domine, et tu in illo. O quam suavis et dulcis est vita quam nobis tribuis in sumptione sacratissimae Eucharistiae! Vita tota amoris et charitatis! Amare te Dominum Jesum, et amaria a te!

Manere in te, et esse habitatio tua! Quid amoenius, quid dulcius excogitari potest...? Qui manducat hunc panem vivet in aeternum! O Jesu, animae meae sponse, fac ut in aeternum vivam in te. O Cor Jesu, Cor flagrans amore mei, dulce habitaculum meum, maneam in te, vivam in te : ne unquam derelinquas me. Protege me sub tegmine alarum tuarum, ne amplius culpa mea perdam te.

In auxilium meum respice, ut fortiter resistam inimicis meis; nam vivunt adhuc et confirmati sunt. Illumina me luce tua divina, ut detegam insidias eorum. Consecro tibi cor meum, quod inhabitare dignatus es: facut nulla creatura occupet locum qui tibi debetur ex justitia, et quem tibi consecro amore et gratitudine.

ex

O Maria, quae cum Filio tuo in Aegyptum fugisti, a facie crudelis tyranni, ora Deum pro me; ut ego etiam fugiam, quasi a facie colubri, quando peccata volunt auferre a me dilectum meum Jesum, sponsum animae meae, pretiosissimum thesaurum, super omnia desiderabilia amandum.

Amen.

SUSPIRIA.

Dilige eum amore sollicito, sicut ipsum amarunt sancti Pontifices; ita ut in ministerio tanti Pontificis omnem vel minimam maculam devites.

Pete ab eo viscera misericordiae, ut aeternam misericordiam ab ipso consequaris, qui tentatus per omnia, scit compati infirmitatibus nostris.

ASPIRATIO.-Suscepimus,

O salutaris hostia, da robur, Deus, misericordiam tuam. fer auxilium! Venisti ut consecres in tempSub tuum praesidium, O lum Divinitatis pectus meum, Maria, confugio. et in altare cor meum.

PRAEPARATIO XVIII.

Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Omnia in sapientia fecisti: de nihilo creasti me, ad lumen verae fidei adduxisti, pretio livoris tui animam meam redemisti, et praeter omnia haec gratuita tua beneficia, adhuc vis me reficere sacro Corpore et pretioso Sanguine tuo. Factus es socius meus per nativitatem, exemplum meum per vitam tuam, dux meus per doctrinam, redemptio mea per mortem tuam, praemium meum in gloria tua: et vis etium fieri nutrimentum meum in sacra Eucharistia.

Nonne tu es Deus, gubernator totius universi? Quomodo ergo dignaris relinquere thronum gloriae tuae, et latere sub speciebus panis et vini? Nonne tu es ille qui venturus est in nubibus coeli cum potestate magna et majestate? Quare ergo hic es Deus absconditus? Quare? Quia diligis me! Quia vis te conformare fragili naturae meae!

O Deus, quando considero quis tu es et quis ego sum; confundor coram te, et oculos ad te levare non audeo. Tu es magnus Dominus et laudabilis nimis, omnis perfectionis fons et origo; qui ponis nubes ascensum tuum! Et ego sum

« PoprzedniaDalej »