Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

De obligationibus sacerdotis, erga populos. St. Ber. dicit, tria autem haec manent verbum exemplum et oratio.

Pulvis sumus ; homo tanquam flos agri sic efflorebit. P's. cii.

Mors peccatorum pessima. Ps. xxxiii.

Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam.

Amplius lava me ab iniquitate mea.

Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos, abstinere vos a cornalibus desideriis, quae militant adversus animam. I Pet. xi.

FORMA III.

Pater noster, &c. Venite, exultemus Domino, jubilemus Deo salutari nostro. Praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei.

Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex inagnus super omnes deos.

Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt.

Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

Et nos populus pascui ejus,

et oves manus ejus. Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.

Oratio.

Domine Deus Pater omnipotens, qui ad principium hujus diei me pervenire fecisti, tua me hodie salva virtute, ut in hac die ad nullum declinem peccatum, sed semper ad tuam justitiam faciendam mea procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera.

Protector in te sperantium Deus, sine quo nihil est validum, nihil sanctum, multiplica super me misericordiam tuam, ut te Rectore, te Duce, sic transeam per bona temporalia, ut non amittam aeterna. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum,qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.

Adoro et veneror te, O sanctissima Trinitas, te glorifico, laudo, benedico, tibi gratias ago pro universis beneficiis creationis, conversationis, redemptionis, aliisque, ac nominatim pro hac nocte feliciter transactâ. Et quot, eheu! jam e suo cubili ad tuum tribunal et inferos rapti! Vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie, Isaiae xxxviii.

Opus dispone futurum.

Ecce, amantissime Jesu, te adspirante, firmiter statuo

rum tuorum currere, Sacerdotale officium exemplere, mea pietatis munia mea obire, universa denique et singula in nomine tuo et facere et pati. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Ps. cxviii.

Oratio S. Thomae Aquinatis. Ad recte vivendi firmum propositum.

ardenti corde viam mandato- Domine Deus, castum sine corruptione, patientem sine murmuratione, humilem sine fictione, hilarem sine dissolutione, tristem sine dejectione, agilem sine levitate, timentem sine desperatione, veracem sine duplicitate, operantem bona sine praesumptione, proximum corrigere sine elatione, ipsum aedificare verbo et exemplo sine simulatione. Largire mihi, Domine Deus meus, intellectum te cognoscentem, diligentiam te quaerentem, sapientiam te invenientem, conversationem tibi placentem, perseverantiam te fideliter expectantem, et fiduciam te finaliter amplectentem; tuis poenis configi per poenitentiam; tuis beneficiis uti in via per gratiam, et tandem tuis gaudiis in patria perfrui per gloriam. Qui cum Patre et Spiritu Sancto unus Deus vivis et regnas in secula seculorum.

Concede mihi, misericors Deus, quae tibi placita sunt, ardenter concupiscere, prudenter investigare, veraciter agnoscere, perfecte adimplere. Ad laudem et gloriam nominis sui ordina statum meum, et quod a me requiris, ut faciam, tribue ut sciam; et da exequi, sicut oportet, et expedit animae meae. Da mihi, Domine Deus meus, inter prospera et adversa non deficere; ut in illis non extollar, in istis non deprimar; de nullo gaudeam vel doleam, nisi quod ducat ad te, vel abducat à te; nulli placere appetam, vel displicere timeam, nisi tibi.

Vilescant mihi, Domine, omnia transitoria, et cara mihi sint omnia tua propter te. Delectet me, Domine, labor, qui est pro te, et tediosa mihi sit omnis quies, quae est sine te. Frequenter da mihi, Domine, cor ad te dirigere, et in defectione mea cum emendationis proposito dolendo pensare. Fac me,

Tuere, Domine, populum tuum, et ab omnibus peccatis clementer emunda; quia nulla ei nocebit adversitas, si nulla ei dominetur iniquitas.

Da, quaesumus, Domine, populo tuo salutem mentis et corporis; ut bonis operibus inhaerendo, tuâ semper mereatur protectione defendi.

Mentes nostras, quaesumus, Domine, lumine tuae claritatis illustra; ut videre possimus quae agenda sunt, et quae recta sunt agere valeamus: Per.

Amen.

Puncta.

Gloria magna est sequi Dominum. Eccl. xxiii.

Illi qui divinis ministeriis applicantur perfecti in virtute esse debent. St. Thos. 4 Dist. Plerumque, quod in laicis culpa non est hoc crimen est constitutis sacro ordine. St. Greg.

In conversatione cum laicis ita se habeant clerici, ut neque ex nimia familiaritate aut conversatione equali, reddatur. Conc. Pari.

Cernitur in ron nullis Sacerdotibus vestium cultus plurimus, virtutum aut nullus aut exeguus. St. Ber.

Omne quodcumque facitis, in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi facite. Coloss. iii.

FORMA IV.

In flectu solatium.
O Lux beatissima.
Reple cordis intima
Tuorum fidelium.
Sine tuo Nomine
Nihil est in homine.
Nihil est innoxium.
Lava quod est sordidum.
Riga quod est aridum.
Sana quod est saucium.
Flecte quod est rigidum.
Fove quod est frigidum.
Rege quod est devium.
Da tuis fidelibus
In te confitentibus,
Sacrum Septenarium.
Da virtutis meritum.
Da salutis exitum.
Da perenne gaudium.
Amen.

Actus Fidei.

Credo, Deus meus, tota convictione intellectus, totaque latitudine affectus, omnia et singula quae Apostolorum Symboli continent; caeteraque omnia quae mihi Sancta,

In nomine Patris et Filii et Romana, Catholica, et AposSpiritus Sancti. Amen.

Pater noster, &c.

Veni, sancte Spiritus.
Et emitte coelitus
Lucis tuae radium.

Veni, Pater pauperum.
Veni, dator munerum.
Veni, lumen cordium.
Consolator optime.
Dulcis hospes animae.
Dulce refrigerium.
In labore requies.
In aestu temperies.

tolica Ecclesia credenda proponit: Quia tu, qui suprema Veritas es, ea revelasti et dixisti. Adjuva me, Deus meus, ut nihil desit fidei meae, neque unquam in credendo deficiam.

Actus Spei.

Spero, Deus meus, toto cordis affectu, ut a te obtineam salutem aeternam, et quidquid mihi necessarium est ad eam assequendam.

Actus Charitatis. Amo te, Deus meus, et cupio amare toto corde, tota anima, tota mente, atque omnibus viribus meis; decrevi obedire tibi, et placere tibi super omnia in omnibus: Propter summam illam bonitatem tuam, qua dignus es ut ameris super omnia, et ut ab omnibus obediatur tibi. Adjuva me, Deus, ut non deficiam in amore, quem debeo infinitae bonitati excellentiae tuae.

Actus Contritionis.

Deus meus, doleo ex toto corde de omnibus peccatis, quibus immensam Majestatem tuam offendi; detestor ea omnia et singula; quae displicent supremae bonitati tuae. Ideoque toto cordis affectu propono non peccare de caetero. Tu, Deus meus, adjuva infirmitatem meum, ut deinceps non displiceam tibi peccatis meis.

Actus Oblationis.

Suscipe, Domine, universam meam libertatem. Accipe memoriam, intellectum, atque voluntatem meam omnem. Quidquid habeo vel possideo, mihi largitus es: id totum tibi restituo, ac tuae prorsus voluntati trado gubernandum. Amorem tui solum cum gratia tua mihi dones, et divis sum satis, nec aliud quidquam ultra posco.

Omnipotens sempiterne Deus, ex quo sancta emanant consilia, quoque adjuvante justa perficiuntur opera; rege, quaesumus, propitius omnes cordis cogitationes nostri, hodie menti occurrentes, omnia verba dicenda et opera nostra toto vitae curriculo ac praesertim hac ipsa die facienda, ut Spiritus S. beneplacito fiant, omnesque tribulationes, quas Divina Providentia Tua vel in favorem vel in probationem nostram nobis perferendas injungit, aequo animo et Christiana patientia perferamus. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Filium tuum.

Deo Patri.

O clemenissime Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis! En ego vilissimus terrae vermiculus, qui non sum dignus vocari filius tuus, solus unigeniti Filii tui Redemptoris mei Jesu Christi infinitis meritis confisus, sisto me divinae Majestati tuae Creatori ac Domino meo: corpus et animam meam, et quidquid in me est (quae omnia tua dona agnosco) lubens tibi in sacrificium sempiternum trado et consecro. Suscipe hanc qualemcumque oblationem in unione sacrosancti istius Sacrificii, quod dilectus Filius tuus in ara Crucis tibi obtulit. Respice in faciem Christi tui: et imaginem tuam, ad hujus

ideam factam, in me agnosce. Hujus dignitas meam excuset vilitatem, hujus sanctitas meam compenset malitiam, faciatque ut perpetua charitate tibi cunjunctus vivam ac moriar. Amen.

Commendatio sui ad B.
Virginem.

O Domina mea, sancta Maria, me in tuam benedictam fidem ac singularem custodiam, et in sinum misericordiae tuae, hodie et quotidie, et in hora exitus mei animam meam tibi commendo; vitam et finem vitae meae tibi committo; ut per tua merita omnia mea dirigantur et disponantur opera, secundum tuam tuique Filii voluntatem. Amen.

Petitio Benedictionis. Benedicat mihi indignissimae creaturae suae, Deus Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus. Amen.

Omnipotentia Patris con

servet me.

Sapientia Filii erudiat me.

Charitas Spiritus sancti accendat me.

Ut te Deum meum, unum in substantia, et trinum in Personis, hic in terris agnoscam, amem, et praedicem; in coelis aeternum intuear et amplectar. Amen.

Puncta.

Mens Christo dedita aeque in majoribus et in minoribus intenta est. St Hier.

Qui timet Deum, nihil neglegit. Sap.

Quoties inter homines fui, minor homo redii. Inst. Christi.

In cella invenies, quod deforis saepius amittes. Ibid.

Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat; et omnia consilia tua in ipso permaneant, Tobias admon. ad filium.

Fac benigne in bona voluntate tua, ut aedificentur, Domine, muri Jerusalem. In medio Ecclesiae aperuit os ejus, et implevit illum Dominus spiritu sapientiae et intellectus, et stolam gloriae induit eum. Eccl. xv.

« PoprzedniaDalej »