Obrazy na stronie
PDF
ePub

PETITIONES VARIAE (Ex quibus una alterave elegi potest).

1. Jesus verus Deus.

O Jesu, Deus verus de Deo vero! Esto mihi in Deum protectorem ; et in domum refugii, ut salvum me facias. Ps. xxx. 3.

O Jesu, imago Patris! Renova spiritum mentis meae, et sicut portavi imaginem hominis terreni, portem et celestis. 1 Cor. xv.

O Jesu, Sapientia aeterna! Omnem a me vanam scientiam aufer; nihil enim scire cupio, nisi te Jesum meum crucifixum. I Cor. ii. 2.

Pro conclusione singulae visitationis, vide page 265Commendatio, et Petitio.

2. Jesus verus Homo.

O Jesu, Verbum incarnatum, habitans in nobis! Fac me divinae tuae consortem naturae. 2 Pet. i. 4.

O Jesu, Fili hominis! qui cum esses in forma Dei, formam servi accepisti; superbia numquam in sensu meo dominetur. Tob. iv. 14.

O Jesu, Primogenite in multis fratribus! Fac mihi, sicut promisisti, locum in Regno Patris tui: ut ubi tu es, et ego sim. Joan. xiv. 3.

3. Jesus Redemptor.

O Jesu, Redemptor meus! Tuus sum ego: accipe me; nam tuo Sanguine, pretio sane magno, emisti me. I Cor. vi.

20.

O Jesu, Salvator meus! salva me: nec enim aliud nomen est sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Act. iv. 12.

O Jesu, Auctor vitae meae! Tibi vivit anima mea; mihi enim vivere tu Christus es, et mori lucrum. Phil. i. 21.

4. Jesus Dominus.

O Jesu, Dominus meus, et Deus meus! Posside me; quia ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Ps. cxv. 6.

O Jesu, Rex meus! impera mihi: Agnosco jugum tuum vere suave esse, et onus tuum leve. Matt. xi. 30.

O Jesu, Defensor meus ! sub umbra tua protege me: pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Job. xvii. 3.

5. Jesus Sponsus.

O Jesu, Sponsus Sanguinum tu mihi es! Sponsa te mihi in misericordia et in misera

[blocks in formation]

7. Jesus Magister.

O Jesu, Magister a Deo nobis misse! Bonitatem et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi. Ps. cxviii. 66.

O Jesu, Doctor et Praeceptor meus! Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Ps. cxviii. 35.

O Jesu, Lux mundi! Emitte lucem tuam, et veritatem tuam, ipsa me deducant in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Ps. xlii. 3.

[blocks in formation]

O Jesu, Refugium meum! Intra vulnera tua obsconde me; hic in pace in idipsum dormiam et requiescam. Ps. iv. 9.

9. Jesus Medicus.

O Jesu, Medice corporis et animae meae, qui dolores nostros ipse portasti: livore tuo sanati sumus. Isa. liii. 4, 5.

O Jesu, vere Samaritane! Infunde vinum et oleum in vulnera mea, et sana animam meam, quia peccavi tibi. Ps. xl. 4.

O Jesu, Agne innocens pro me ad occisionem ducte! Munda cor meum; tu enim tollis peccata mundi. Joan. i. 29.

10. Jesus Judex.

O Jesu, Judex! qui venturus es judicare vivos et mortuos; non intres in judicium cum servo tuo. Ps. cxlii. 2.

O Jesu, Justitia mea! Responde pro me; quia ego non potero respondere unum pro mille. Job. ix. 3.

O Jesu, Auctor spei meae! Statue me a dextris inter oves tuas; et ab auditione mala non timebo. Ps. cxi. 6.

11. Jesus Glorificatur.

O Jesu, Pars hereditatis meae, et portio mea in terra viventium! Hereditatem meam restitue mihi. Ps. xv. 5.

nimis! Admitte me in bona Domini, quae praeparasti diligentibus te. I Cor. ii. 9.

O Jesu, Vita, Salus et Resurrectio mea! Cupio dissolvi, et esse tecum; mihi enim adhaerere tibi bonum Ps. lxxii. 27.

O Jesu, Merces mea magna est.

SEPTEM DIVINI AMORIS JACULA.

Quando te, mi Jesu, brachiis animae meae constringam; ne, oro, peccatis excludar:

vere eorum me nunc amore

[blocks in formation]

omnia, quae in iis continentur, in te solo cor meum conquiescit.

O charissime Sponse, en ego sto ad ostium tuum, et pulso; admitte me: omnibus hujus mundi voluptatibus lubens renuntio.

O Jesu, permitte me quiescere super sacratissimum pectus tuum, ut inde cor meum accendatur semperque ardeat.

O Vita mea, per quam vivo, sine qua morior: concede ut tibi conjungar, et in amplexu tuo moriar.

QUINQUE AMANTIS ANIMAE SUSPIRIA.

Jesu mi Deus et omnia! cur umquam offendi te qui usque in finem dilexisti me? An non et ego amem te? Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema. 1 Cor. xvi. 22.

Emitte, mi Jesu, lucem

tuam, et veritatem tuam: ipsa me deducant et adducant in montem sanctum tuum et in Tabernacula tua. Ibi secure exultabo in te Deo Jesu meo. Ps. xlii. 3.

Salve, O Imago aeterni Patris! O speciose forma prae

filiis hominum! in quem desiderant Angeli prospicere. O cordis mei desiderium! Ostende mihi faciem tuam, et salvus ero. Ps. lxxix. 20.

Utinam, O Bonitas infinita, amoris victima pro me facta, totus vicissim tibi in amoris victimam consecrer! faciasque (quod unice exopto) ut vere

dicam: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Gal. vi. 14.

Suavissime Jesu, aufer spiritum meum, et tuum in me transfunde: tuo enim Spiritu animatus exclamabo: Vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Gal. ii. 20.

HYMNUS.

Jesu, dulcis memoria Dans vera cordis gaudia, Sed super mel et omnia Ejus dulcis praesentia.

Nil canitur suavius, Auditur nil jucundius, Nil cogitatur dulcius Quam Jesus Dei Filius.

Jesus, spes poenitentibus, Quam pius es petentibus. Quam bonus te quaerentibus, Sed quid invenientibus!

Jesu dulcedo cordium Fons vivus, lumen mentium Excedens omne gaudium, Et omne desiderium.

Nec lingua valet dicere
Nec littera exprimere
Expertus potest credere
Quid sit Jesum diligere.

Jesu, Rex admirabilis,
Et triumphator nobilis,
Dulcedo ineffabilis,
Totus desiderabilis.

Mane nobiscum, Domine, Et nos illustra lumine, Pulsa mentis caligine Mundum replens dulcedine. Amen.

Oratio ad Jesum Salvatorem.

O Bone Jesu! O piissime Jesu! O dulcissime Jesu! O Jesu Fili Mariae Virginis, plene misericordia et pietate:

O dulcis Jesu! secundum magnam misericordiam tuam miserere mei. O clementissime Jesu! te deprecor per illum Sanguinem pretiosum, quem pro peccatoribus effundere voluisti, ut abluas omnes iniquitates meas, et in me respicias miserum et indignum, humiliter veniam petentem, et hoc Nomen sanctum Jesu invocantem. Nomen Jesu, Nomen dulce! Nomen delectabile! Nomen confortans! Quid est enim Jesus, nisi Salvator? Ergo Jesu, propter Nomen sanctum tuum, esto mihi Jesus et salva

me ne permittas me damnari, quem tu de nihilo creasti. O bone Jesu! ne perdat me iniquitas mea, quem fecit omnipotens bonitas tua. O dulcis Jesu! recognosce quod tuum est, et absterge quod alienum est. O benignissime Jesu! miserere mei, dum tempus est miserendi, ne damnes me in tempore judicandi. Quae utilitas in sanguine meo, dum descendero in aeternam corruptionem? Non mortui laudabunt te, Domine Jesu, neque omnes, qui descendunt in infernum.

O amantissime Jesu! O desideratissime Jesu! O mitissime Jesu! admitte me intrare in numerum Electorum tuorum. O Jesu, salus in te credentium! O Jesu, solatium ad te confugientium! O Jesu, dulcis remissio omnium peccatorum! O Jesu, Fili Mariae Virginis! infunde in me gratiam, sapientiam, charitatem, castitatem et humilitatem: ut possim te perfecte diligere, te laudare te perfrui, tibi servire, et in gloriari, et omnes qui invocant Nomen tuum, quod est Jesus. Amen.

ADORATIO CHRISTI IN EUCHARISTIA.

Actus Fidei, Spei, Charitatis,

et Oblationis.

[ocr errors]

O Domine Jesu Christe, rem hunc amore non compenverus Deus et Homo. Ego sem? te hic vere praesentem agnosco, supplex adoro, de vivae Carnis tuae et Sanguinis, Corporisque et animae veritate nihil omnino dubitans. Utinam vero eo te modo contemplari, et cognoscere, diligere, laudare, et glorificare queam quo tot sanctorum Angelorum millia summo cum gaudio te contemplantur, cognoscunt, diligunt, et glorificant in coelis! Quantum enim tibi debeo, quod amore mei e coelo descenderis, teque in ara Cruce pro me obtureris? Et te in immortale monumentum amoris tui mihi in Sacramento reliqueris? Vae mihi, si amo

O Sapientia infinita! aeterna veritas! O honitas immensa! quae nec falli, nec fallere potest credo in te, et credo tibi in omnibus, quae revelasti, perque Ecclesiam mihi credenda proponis. In primis vero credo, te in sanctissimo hoc Sacramento esse praesentem, prout apertis verbis asseruisti, quibus plus tribuo, quam ingenio meo, omnibusque sensibus. Et pro hac fide per tuam gratiam mori sum paratus.

« PoprzedniaDalej »