Obrazy na stronie
PDF
ePub

dixit: quanto magis Pater coelestis dabit spiritum bonum petentibus se. Certe Filius tuus veritas est, non decepit nos; ideo adimple promissionem Filii tui, qui te clarificavit super terram, tibique obediens fuit usque ad mortem, mortem autem crucis. Da spiritum bonum petenti te, da spiritum timoris et amoris tui, ut servus tuus nihil diligat praeter te, et proximum in te. Cor mundum crea in me Deus, et Spiritum rectum innova in visceribus meis. Ne projicias me a facie tua et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Amen.

PSALMUS CXXXVIII. Praedicatur Deo omnis scientia et Sanctitus, &c.

Domine, probasti me, et cognovisti me: tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam.

Intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam, et funiculum meum investigasti.

Et omnes vias meas praevidisti: quia non est sermo in lingua meae.

Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua: tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.

Mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est, et non potero ad eam.

Quo ibo a spiritu tuo? et quo a facie tua fugiam?

Si ascendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, ades.

Si sumpsero pennas meas dilucolo, et habitavero in extremis maris:

Etenim illuc manus tua deducet mea: et tenebit me dexter tua.

Et dixi: Forsitan tenebrae conculcabunt me: et nox illuminatio mea in deliciis meis.

Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur; sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.

Quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae.

Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es: mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis.

Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto: et substantia mea in inferioribus terrae.

Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur: dies formabuntur et nemo in eis.

Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus: nimis confortatus est principatus eorum.

Dinumerabo eos, super arenam multiplicabuntur; exurrexi et adhuc sum tecum.

Si occideris, Deus, peccatores: viri sanguinum declinate a me.

Quia dicitis in cogitatione :

Accipient in vanitate civitates tuas.

Nonne qui oderunt te, Domine, oderam: et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos: et inimici facti sunt mihi. Proba me, Deus, et scito cor meum interroga me, et cognosce semitas meas.

Et vide, si via iniquitatis in me est, et deduc me in viam aeternam.

Gloria Patri, &c.

Oremus.

Christe, Redemptor mundi, parce et miserere mei, non secundum merita mea, sed secundum misericordiam tuam, noli me reprobare peccatorem,

sed suscipe me secundum eloquium tuum et vivam. Non confundas me ab exspectatione mea. Miserere mei Domine, quia peccavi tibi, da mihi fontem lacrymarum, fons vitae et lux luminis: concede mihi in praesenti vita veram poenitentiam de peccatis meis, et in bono perseverantiam. Quaeso immensam tuam clementiam Deus, ne me pro mea iniquitate condemnes, sed pro tua pietate in viam rectam disponas, nec sicut mereor, delinquenti irascaris, verum fragilitati meae invicta bonitate subvenias juxta misericordiae tuae copiam, secundam quam me indignum salvabis. Amen.

ADMONITIONES AD SPIRITUALEM VITAM UTILES.

DE IMITATIONE CHRISTI, ET CONTEMPTU OMNIUM VANITATUM MUNDI.

Qui sequitur me, non ambulat in tenebris (Joan. viii. 12): dicit Dominus. Haec sunt verba Christi, quibus admonemur, quatenus vitam ejus et mores imitemur, si velimus veraciter illuminari, et ab omni caecitate cordis liberari.

Summum igitur studium nostrum sit, in vita Jesu Christi meditari.

Doctrina Christi, omnes doctrinas Sanctorum praecellit et qui spiritum haberet, absconditum ibi manna inveniret.

Si scires totam Bibliam exterius, et omnium Philosophorum dicta: quid totum prodesset, sine charitate Dei et gratia?

Vanitas vanitatum, et omnia vanitas (Eccle. i. 2), praeter amare Deum, et illi soli servire.

Ista est summa sapientia, per contemptum mundi tendere ad regna coelestia.

Vanitas igitur est, divitias

perituras quaerere, et in illis sperare.

Vanitas quoque est, honores ambire, et in altum statum se extollere.

Vanitas est, carnis desideria sequi: et illud desiderare, unde postmodum graviter oportet puniri.

Vanitas est, longam vitam optare, et de bona vita parum

curare.

Vanitas est, praesentem vitam solum attendere: et quae futura sunt, non praevidere.

Vanitas est, diligere quod cum omni celeritate transit: et illuc non festinare, ubi sempiternum gaudium manet.

Memento illius frequenter proverbii: quia non satiatur oculus visu, nec auris impletur auditu.

Stude ergo cor tuum ab amore visibilium abstrahere, et ad invisibila te transferre. Nam sequentes suam sensualitatem, maculant conscientiam, et perdunt Dei gratiam.

DE HUMILI SENTIRE SUI IPSIUS.

Omnis homo naturaliter scire desiderat; sed scientia sine timore Dei, quid importat?

Melior est profecto humilis rusticus, qui Deo servit, quam superbus Philosophus, qui se neglecto, cursum coeli considerat.

Qui bene seipsum cognoscit, sibi ipsi vilescit, nec laudibus delectatur humanis.

Si scirem omnia quae in mundo sunt, et non essem in charitate: quid me juvaret coram Deo, qui me judicaturus est ex facto?

Quiesce a nimio sciendi desiderio: quia magna ibi invenitur distractio, et deceptio.

Scientes libenter volunt videri, et sapientes dici.

Multa sunt, quae scire, parum vel nihil animae prosunt.

DE TOLERANTIA INJURIARUM, ET QUIS VERUS

PATIENS PROBETUR.

Quid est quod loqueris, fili? Cessa conqueri, considerata mea et aliorum Sanctorum passione.

Nondum usque ad sanguinem restitisti.

Parum est quod tu pateris, in comparatione eorum qui tam multa passi sunt, tam fortiter tentati, tam graviter tribulati, tam multipliciter probati et exercitati.

Oportet te igitur aliorum graviora ad mentem reducere, ut levius feras tua minima.

Et si tibi minima non videntur, vide ne et hoc tua faciat impatientia.

na sint, stude cuncta patienter sufferre.

Quanto melius ad patiendum te disponis, tanto sapientius agis, et amplius promereris feres quoque levius animo et usu ad hoc non segniter paratis.

:

Nec dicas: Non valeo haec ab homine tali pati, nec hujus cemodi mihi patienda sunt: grave enim intulit damnum, et improperat mihi,quae numquam cogitaveram : sed ab alio libenter patiar, et sicut patienda videro.

Insipiens est talis cogitatio, quae virtutem patientiae non Sive tamen parva sive mag- considerat, nec a quo coronan

da erit, sed magis personas, et offensas sibi illatas perpendit. Non est verus patiens, qui pati non vult, nisi quantum sibi visum fuerit, et a quo sibi placuerit.

Verus autem patiens non attendit a quo homine, utrum a Praelato suo, an ab aliquo aequali, aut inferiori: utrum a bono et sancto viro, vel a perverso et indigno exerceatur.

Sed indifferenter ab omni creatura, quantumcumque, et quotiescumque ei aliquid adversi acciderit, totum hoc de manu Dei gratanter accipit, et ingens lucrum reputat: Quia nil apud Deum, quan

tumlibet parvum, pro Deo tamen passum, proterit siue merito transire.

Esto itaque expeditus ad pugnam, si vis habere victori

am.

Sine certamine, non potes venire ad patientiae coronam. Si pati non vis, recusas coronari.

Si autem coronari desideras, certa viriliter, sustine patienter.

Sine labore, non tenditur ad requiem: nec sine pugna, pervenitur ad victoriam.

Fiat, Domine, mihi possibile per gratiam, quod mihi impossibile videtur per naturam.

DE PROVIDENTIA IN AGENDIS.

Non est credendum omni verbo, nec instinctui; sed caute et longanimiter res est secundum Deum ponderanda.

Proh dolor! saepe malum facilius quam bonum de alio creditur et dicitur: ita infirmi sumus.

Sed perfecti viri non facile credunt omni enarranti: quia sciunt infirmitatem humanam, ad malum proclivem, et in verbis satis labilem.

Magna sapientia, non esse praecipitem in agendis, nec pertinaciter in propriis stare sensibus.

Ad hanc etiam pertinet, non quibuslibet hominum verbis credere: nec audita vel credita, mox ad aliorum aures effundere.

Cum sapiente et conscientioso viro consilium habe: et quaere potius a meliore instrui, quam tuas adinventiones sequi.

Bona vita facit hominem sapientem secundum Deum, et expertum in multis.

Quanto quis in se humilior fuerit, et Deo subjectior: tanto in omnibus erit sapientior, et pacatior.

« PoprzedniaDalej »