Obrazy na stronie
PDF
ePub

biae; ibi enim ceciderunt omnes, qui operantur iniquitatem. Ps. xxv.

Contra avaritiam.

Divitiae si affluant, nolite

cor opponere. Ps. lxi.

Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Psal. cxxxi.

Domino Deo nostro justitia, nobis autem confusio faciei nostrae. Ber.

Beatius est magis dare, Dum dubitas, an id quod agis quam accipere. Act. xx.

Contra luxuriam. Momentaneum, quod delectat; aeternum, quod cruciat. Dominus meus pendet in patibulo, et ego voluptati operam dabo? S. Bernard.

Contra invidiam.

Qui non diligit proximum, manet in morte. Joan. iii.

Contra gulam.

Regnum Dei non est esca et potus. Rom. xiv.

In multis escis erit infirmitas. Eccl. xxvii.

Contra iram. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Matt. xi.

Contra accediam. Maledictus homo, qui facit opus Dei negligenter. Jer. xlviii.

Dum aliquid boni fecisti, vel laudati.

placeat Deo.

Vide, Domine, si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna. Ps. cxxxviii.

Ad petendam Dei gratiam. Da quod jubes, et jube quod vis. S. Aug.

Cum injuriam pateris.

Patiar, Domine, amore tui, qui in me, tibi toties injurium, tam bonus, tam benignus es.

Cum adversa accidunt.

Hic ure, Domine, hic seca, hic mihi non parcas, ut in aeternum parcas.

Cum fit aliquid contra tuam voluntatem.

ta die; aestimati sumus sicut Propter te mortificamur tooves occisionis. Ps. xlix.

Cum vides aliquid mali fieri.

Iniquitatem odio habui, et

Omnia in nobis operatus es, abominatus sum; legem au.

Domine. Phil. ii..

tem tuam dilexi. Ps. cxviii.

[blocks in formation]

PRECES MATUTINAE.

SURRECTIO MATUTINA.

1. Cum Deus sibi specialiter complaceat in oblatione primitiarum, gratissimae ipsi erunt primitiae nostrarum cogitationum, verborum, et actionum cujusque diei; quae etiam plurimis titulis ipsi debentur, et non siue ingenti injuria erga liberalissimum Creatorem et optimum Patrem, dari possunt ejus inimicis. Quapropter curabit diligenter sacerdos, ut primam cogitationem ad Deum dirigat, prima verba, primumque opus ipsi consecret haec autem tria facili methodo praestabunt, si eo ipso quo evigilat, signet frontem, os et pectus signo crucis, dicendo ex toto corde in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti; eadem actione omnes diei cogitationes, verba et opera Deo offerre et consecrare possunt. Cogitationes, dum signat frontem; verba, dum signat os; et actiones dum signat pectus. Sic tandem profitentur praecipua religionis nostrae mysteria, &c.

2. Deinde devote dicat: Jesu! Maria! Joseph! oculos conjiciendo in crucifixum.

Nota, quod, teste S. Vincentio a Paulo, permagni momenti sit propera et diligens

surrectio, atque Deo maxime honorifica, cum sit prima actio diei; ac propterea adversarium nostrum diabolum tamquam leonem circuire lectum, ut nos in pigritia aliquantisper detineat, sicque primitias Deo nostro praeripiat. Asserit etiam Cardinalis Bona, et docet unumquemque experientia, quod a celeri et prompta surrectione matutina multum dependeat divina visitatio totiusque diei fervor, alacritas, et sanitas.

3. Dum e lecto surget, signo crucis se muniet, et in genua provolutus Deum adorat, eique gratias aget dicendo: Gloria Patri, qui creavit me; gloria Filio, qui redemit me; gloria Spiritui sancto, qui sanctificavit me; gloria sanctae et individuae Trinitati, quae in Sacerdotem assumpsit me.

4. Se lavando dicat: Amplius lava me, Domine, ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Ps. I.

Asperges me hyssopo et mundabor; lavabis nie, et super nivem dealbabor. Ibid.

Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Ps. xviii.

5. Dum se induit, variis as

pirationibus corpus, animam, et sensus omnes Deo commendet dicendo v. g.: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Ps. 1.

Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis. Psalm. cxl.

Averte oculos meos ne videant vanitatem. Ps. cxviii. Sonet vox tua in auribus meis. Cant. ii.

Non extendam ad iniquitatem manus meas. Ps.cxxiv. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum. Psalm. cxviii.

Eripe pedes meos a lapsu. Ps. cxiv.

Ad togam talarem dicat: Indue me, Domine, novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis. Ephes.iv.

Juxta praxim S. Francisci Salesii, omnia diei opera, conversationes, ac negotia, pericula et occasiones peccatorum praevideat, ac media opportuna apud se praeparet; quibus omnia sua ad majorem Dei gloriam perficiat, et omne malum declinet. Aspiret in hunc finem cum ipso: Notam fac mihi viam in qua ambulem.

[ocr errors]

EXERCITIUM MATUTINUM.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Benedicta sit sancta et individua Trinitas, nunc et semper, et per infinita saecula saeculorum. Amen.

Pater noster, qui es in coelis; sanctificetur nomen tuum; adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terrâ. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in horâ mortis nostrae. Amen.

Credo in Deum, Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae. Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum ; qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus: descendit ad inferos; tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omni

potentis; inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam aeternam. Amen.

Confiteor Deo omnipotenti, beatae Mariae semper Virgini, beato Michaeli Archangelo, beato Joanni Baptistae, sanctis Apostolis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quia peccavi nimis cogitatione, verbo, et opere; meâ culpâ, meâ culpâ, mea maxima culpa. Ideo precor beatam Mariam semper Virginem, beatum Michaelem Archangelum, beatum Joannem Baptistam, sanctos Apostolos Petrum et Paulum, et omnes Sanctos, orare pro me ad Dominum Deum nostrum.

Misereatur nostri omnipotens Deus, et dimissis omnibus peccatis nostris, perducat nos ad vitam aeternam. Amen.

Indulgentiam, absolutionem, et remissionem omnium peccatorum nostrorum, tribuat nobis omnipotens et misericors Dominus. Amen.

Dignare, Domine, die isto,
Sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine.
Miserere nostri.

« PoprzedniaDalej »