Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][merged small][merged small]

I. Quid sit Oratio.

VARIE a SS. Patribus describitur Oratio: a Joan. Damasc.: Oratio est ascensio mentis in Deum ac descentium a Deo petitio. A S. August. Serm. 230, de temp.: Est ascensio animae de terrestribus ad coelestia inquisitio supernorum, invisibilium desiderium. A S. Chrysost. Hom. 30 in Gen. Est colloquium cum Deo. Nam, quando legis (ait S. August. in Psalm. lxxxiii. cum S. Hieron.) Deus tibi loquitur, quando oras, cum Deo loqueris. Latius

vero sic explicatur Oratio: Est pius mentis nostrae in Deum affectus, quo petimus fideliter, quaecumque sunt nobis aut aliis salutaria: quo divinam quoque gratiam et virtutem celebramus, aut qualicumque ratione coram summa et aeterna illa majestate nos devotos testamur: sic etiam adoratio, oblatio, sacrificium, invocatio, laudatio,

gratiarum actio ad Orationem spectant. Juxta illa Davidis Psalm. cxl. 2: Dirigatur Oratio mea sicut incensum in conspecto tuo, elevatio manuum mearum sacrificium

Vespertinum. Et Apostoli 1 Timoth. ii. 1: Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus. Item Phil. iv. 6: In omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum, &c.

[blocks in formation]

tantam benevolentiam Dei erga nos, ut dignos nos habuerit, quicum ipso colloquamur, nostraque vota apud ipsum deponamus? Per orationem Angelis copulamur et societatem, quam cum brutis animantibus habebamus, procul effugere videmur; Angelorum enim opus est deprecatio. Et circa finem, Precatio, inquit, ceu radix et basis omnibus ceteris virtutibus substernitur. Idem lib. ii. de orando Deum: Qui cum honestis et sapientibus crebro familiariterque agit, paulatim eorum mores induit et imbuitur sapientia: quid ergo fiet de illo, qui multum per orationem agit cum Deo? Moysis facies Exod. xxxiv. radiis circumfusa est ex Consortio Sermonis Domini.

III. Quanta sit Orationis necessitas.

vitam agere: Etenim qui fiet, ut quis virtutem exerceat nisi continenter, supplex ad genua accedat ei, qui virtutem omnem largitur hominibus. Idem lib. ii. de orando Deum : Quod si te ipsum destitueris deprecatione, perinde feceris ac si piscem ex aquis extraxeris. Ut enim pisci vita est aqua, ita tibi deprecatio.

IV. Quanta vis et fructus
Orationis sit.

Oratio purgat animam a peccatis. Patet hoc in Publicano, qui per brevem hanc oratiunculam: Deus propitius esto mihi peccatori, descendit in domum suam justificatus. S. Chrys. lib. i. de orando Deum: Etiamsi nos peccatis refertos precatio deprehenderit, celeriter purgatos reddet: Leprosus simul ac procidit ad pedes Christi mundatus est.

S. Chrys. lib. i. de orando 2. Satisfacit pro poenis, quas Deum: Quisquis non orat ob peccata subire deberemus. Deum, nec divino colloquio -2 Par. xxxiii.: Manasses cupit assidue frui, is mortuus oravit Deum intente et exauest et vita carens, expersque divit orationem ejus, reduxitsanae mentis: nam hoc ipsum que eum Jerusalem in regnum evidentissimum est amentiae suum. S. August. Zach. xvii.: argumentum, non intelligere Quotidianis peccatis, sine quimagnitudinem hujus honoris, bus haec vita non ducitur, necamare deprecandi studium, quotidiana oratio fidelium sanec hoc habere persuasum, tisfacit. quod animae mors sit, non provolvi ad dei genua. Daniel maluit emori quam triduo dumtaxat arceri ab orando. Impossibile est absque precationis praesidio cum virtute

3. Hostes visibiles et invisibiles corporis et animae per orationem vincuntur.-S. August. Serm. 22: Moyses orabat in monte et Josue Amalech devincebat. Per orationem

Oratio.

Jeremias confortatur in car- V. Quas Conditiones requirat cere: Daniel inter leones exultat: Job in sterquilinio nudas triumphat: Susanna inter senes defenditur: Paradisum de cruce latro invenit. August. x. de Civ. cap. xxii. Vera pietate homines Dei aëream potestatem inimicam contrariamque pietati exorcizando ejiciunt, omnes tentationes ejus vincunt orando.

4. Impetrat omnia subsidia et vitam animae et corporis. -S. August. Serm. 2: Per orationem Ezechias sanatur et salutem animae et corporis adipiscitur: adjiciuntur ei (ut ait S. Hier. in Is. Comment.) post orationem cum lacrymis habitam 15 anni ad vitam, quos ille non postulaverat et insuper vivente eo regni securitas repromittitur.

5. Coelos penetrat. - Eccli. XXXV. 21: Oratio humiliantis se nubes penetrabit et non descendet, donec altissimus aspiciat. S. August. in Ps. xxix. : Clamavit de profundo Jonas de ventre Ceti, erat non solum sub fluctibus, verum etiam in visceribus belluae, nec tamen illud corpus, nec illi fluctus intercluserunt orationem ne perveniret ad Deum penetravit omnia: pervenit ad aures Dei.

Oratio (ut ait Lud. Blos. iv. Can.) moerorem pellit, calamitates lenit, pacem conciliat, hominem Deo conjungit, conjunctum Deo ad aeternam gloriam sublevat.

Audi monentem Siracidem Eccl. xviii. 23: Ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui tentat Deum. Non solum oremus (inquit S. Chrys. in Ps. vii.) sed ita oremus, ut exaudiamur. Ad hoc autem requiruntur sequentes Conditiones.

1. Fides viva et constans.Ita Christus apud Marcum cap. xi. 24: Quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis. Et quotquot in Evangelio exauditi sunt his Christus ait : Fides tua te salvum fecit. Jac. i.: Postulet in fide nihil haesitans, qui enim haesitat, similis est fluctui maris qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo existimet homo ille, quod accipiet aliquid a Domino.

2. Spes et fiducia.-Ps. xc. 14: Quoniam in me speravit, liberabo eum, invocabit me et ego exaudiam eum. S. Chrys. in Ps. iv.: Ante omnia oportet eum, qui precatur, habere fiduciam et postulatum omnino consequetur.

3. Charitas.-Joan. xv. 7: Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis.

4. Humilitas. - Qui orant non in sua fiducia, sed in Dei fidant misericordia, prout fecit Publicanus orans Luc. xviii. 14, Eccl. xxxv.: Oratio

[blocks in formation]

5. Remissio injuriarum.— Marc. xi. Cum stabitis ad orandum, dimititte, si quid habetis adversus aliquem. Matth. v. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.

6. Fervor. S. Chrys. in illa verba Ps. cxxix.: De profundis clamavi, &c. Ex corde profundissimo inquit, ex ipsis mentis penetralibus clamavit David: Tales enim preces magnam habent potentiam, ut quae neque subvertantur neque concutiantur, etsi eas diabolus magno impetu invadat.

Joan: Ut petamus nobis non dari quidquid ignorantes non bene petimus.

Quam

8. Perseverantia. Christus ipse exigit, Matth. vii., Luc. xi. S. Chrys. Hom. xxxv. in Joan: Socordiam nostram in (orando) deploremus, 38 annos paralyticus ad piscinam expectaverat, expectabatque ut sanaretur, neque ejus impletum est desiderium, neque negligentia sua non sanabatur, sed praeventus ab aliis, neque propterea desperavit. Nos autem si vel decem dies orationibus invigilantes non exaudimur, jam tepescimus. Proinde audiamus S. Greg. in Ps. cxxix.: Esto sedulus in oratione, esto in precibus importunus, cave ne ab oratione deficias. Si dissimulat audire, quem rogas, esto raptor, ut regnum Coelorum accipias; esto violentus, ut vim etiam ipsis inferas coelis. Quid hac rapina locupletius? quid hac gloriosius violentia? bona violentia, qua Deus non offenditur: sed placatur; proximus non laeditur, sed juvatur; peccatum minuitur, non multiplicatur.

distractiones.

7. Salutaria postulata. Jac. iv. Petitis et non accipitis eo quod male petatis. 3 Joan. v. 14: Haec est fidu- VI. Quae sint remedia contra cia quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audit nos. S. Hieron. Ep. ad Salvinam ait: Nebridiam sic semper orasse Deum, ut illi, quod optimum esset, eveniret. Suadet S. Aug. xi. 73, in

Difficile quidem est homini mentis evagationes omnes prorsus devitare, possunt tamen certis adhibitis remediis minui:

1. Si cor nostrum a curis

rerum temporalium abstrahamus, et utamur hoc mundo, tamquam non utamur, 1 Cor. vii.

2. Deinde si Deum nobis praesentem cogitemus, qui intima cordis nostri perspicit. Etenim (ait S. Basil.) si quis coram Principe aliquo stat, et ipsum alloquitur, magno cum metu stat et tam Corporis extrinsecus quam mentis intrinsecus attentos oculos tenet: quanto majore cum metu, trepidationeque censendum est oporteri nos stare in Conspectu Dei, tota mente in illum unum intenta.

3. Si assuescamus ad pia suspiria et oratiunculas jaculatorias, quibus animus ad Deum elevatur, eique affigitur.

4. Si post occupationes negotia, congressus cum hominibus, convivia, aliaque similia, quae valde solent distrahere, animum colligamus, factorumque omnium et verborum rationem exigamus.

5. Si oraturi nos ad orationem praeparemus.

6. Si a Deo (nam omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est) gratiam attentionis, negligentiarumque veniam post orationem postulemus.

VII. Quo loco et tempore sit

Orandum?

Nullus quidem certus locus orationi praescriptus est: ait

enim Apostolus 1 Tim. ii. 8. Volo viros orare in omni loco levantes puras manus. Jeremias (inquit S. Basil. Hom. xiii.) in luto oravit et Deum attraxit: Daniel in Leonum lacu Deum placavit: Tres Pueri in Camino Deum promeruere: Latro non est in Cruce prohibitus, quin Paradisum consequeretur: Job in stercore Deum ad misericordiam provocavit. Igitur ubicumque fueris, ora: Melius tamen est in Ecclesia vel Oratorio precibus dedicato orare. De quo ita S. Chrys. Hom. lxxix. ad Pop. Licet in foro sis, sive in via, sive in mari, sive in diversorio, sive in officina positus, sive sis ubicumque, Deo poteris invocato petitionem obtinere.

Christus oraturos jussit ingredi cubiculum et claudere ostium, sic Christus vult, ut vanam fugiamus gloriam in oratione et ut collectis sensibus attenteque oremus.

De tempore orationis dicit Christus Luc. xi. : Quoniam oportet semper orare. Et Apost. I Thess. v. : Jubet semper orare. Beda ait in cap. xi. Luc.: Eum semper orare et non deficere, qui Canonicis horis quotidie juxta ritum Ecclesiasticae traditionis Psalmodiis, precibusque consuetis Dominum laudare et rogare non desistit. Juxta illud Psalmistae: Benedicam Dominum in omni tempore, &c. Anselm. in Thess. v.: Sine intermissione orara: id

« PoprzedniaDalej »