Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

EC:CLESIÆ
ROT OM AGENSIS

lutoritate Hlustrissimi ac Reverendissimi in Christo Patris
D.D. LUDOVICI DE LAVERGNE DE TRESSAN
Rotomagensis Archiepiscopi, Primatis Normaniæ.
De confenfu Venerabilis Capituli reformatum & editum.

[blocks in formation]

ROTO MAGI,
pud JOR E Patrem & Filium , Illustrissimi ac Reverendis
simi Archiepiscopi ejusque Cleri Biblio-Typo.

graphos, in vico Judæorum.

M D C C X X V II I.
CUM PRIVILEGIO REGIS

[ocr errors][merged small]

I

N omnibus officiis omnia ex puriffimo Scripturarum fonte deprompta fcriptis antiquiorum Patrum excerpti funt, & in rebus historicis, probatiffimis tantùm autoribus fides est adhibita.

Jejuniorum ferè omnium, Vigiliarum, Orationum publicarum , & Solemnitatum observandæ inftitutiones ex Scriptoribus antiquis aut coæta • acis referuntur.

Psalterium per hebdomadam recitatur eâ diftinctum partitione , quæ visa est opportunior. Unicuique Feriæ inferta funt Capitula propria : Die Dominico commendatur Amor in Deum. Feria II. Amor Dei erga homines. Feria III. Charitas in proximum. Feria IV. Spei dotes exprimuntur. Feria V. agitur de Fide. Feria VI. de Christi Passione. Et tandem Sabbato de diversis vitæ christianæ regulis. Hymni ad mentem Urbani VIII. emendati sunt, fuffe&ti novi ad Vesperas , qui sex dierum opus exhibent. In Mysteriis & Officiis Sanctorum Hymni quadraginta & fuprà ad usum hujus Breviarii de novo conditi funt.

Scriptura facra in totam anni feriem eâ cautione distributa eft , ut diebus Dominicis Lectiones primi Nocturni concinnentur ex libro historico occurrente ; Lectiones verò secundi ex libris Sapientiæ, Cantici, Ecclefiaftæ , Ecclefiaftici & Proverbiorum : Duæ autem priores Lectiones tertii Nocturni desumantur ex libris moralibus novi Testamenti , ita ut materia tertii Nocturni fit affinis cum materia secundi , & hæc sensu morali exponat quod modo historico in primo Nocturno lectum est; nona Lectio Evangelium eft cum Homilia.

Eâ ratione Mysteriorum & Sanctorum Officia five in Proprio , five in Communi concinnata sunt, ut in primis Vesperis exhibeatur quod propheticum eft ; & in Nocturnis paulatim crescat materiæ subjectæ expofitio ; & tandem in Laudibus gratiarum actiones Deo referantur.

In condendis Responsoriis selecta funt, quantùm licuit , testimonia Scripturæ , quæ ad orationem efformandam vifa funt aptiora ; in codem Responsorio novum Teftamentum veteri semper adjungitur,

Singulis diebus Canon unus ad absolutionem Capituli legendus aflignatur : & ut illi Canones majori polleant autoritate , ex Conciliis generalibus, tum etiam ex Conciliis & Synodis Provinciæ Rotomagenfis eos feligi cura fuit.

Prophetiæ quæ Christum venturum edocuerunt , leguntur ferè omnes tempore Adventûs. A Vigilia Epiphaniæ ufque ad diem octavam ejufdem solemnitatis , recitantur quæ spectant Gentium vocationem ; Tempore verò Paffionis, quæ Christum paffurum prænuntiaverunt. In Festo & intra Octavam solemnitatis Euchariftiæ antiqua colliguntur monumenta , quibus & realitas Corporis Chrifti & sacrificii veritas , tum Communionis antiqua disciplina evincuntur & elucidantur.

In Officio Defunctorum referuntur omnia veteris & novi Testamenti, tum etiam, ferè omnium fanctorum Patrum teftimonia , quibus futura corporum resurrectio Purgatorii veritas, & antiquus usus orandi pro Defuntis contra impugnantes bæreses comprobantur.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »