Obrazy na stronie
PDF
ePub

BEDA.

Contradicit Scripturae, quaedicit: "Grave5jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum."

PELAGIUS.

Nec impossibile aliquid potuit imperare, qui justus est: nec damnaturus est hominem pro eo quod vitare non potuit, qui pius est.

BEDA.

Quod dicit, Dominum non impossibile aliquid praecepisse, qui justus est: verum profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui Catholica vox supplicat; " Deduc' me in semita mandatorum tuorum." Si vero viribus animi sui fidit; refellit eum veridica ejusdem justi conditoris sententia, qua dicit: "Sine" me nihil potestis facere."

Quod dicit, eum, qui pius est, non damnaturum esse hominem, pro eo quod vitare non potuit; contradicit ejusdem pii Redemptoris et justi judicis sententiae, qua etiam de parvulis ait, "Nisiw quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest videre regnum Dei, &c."

Haec, de causa Dei contra Pelagium, venerabiUs Beda: qui solus (quod sciam) hisce temporibus ex professo adversus inimicos gratiae certamen suscepit. Alii enim non nisi obiter ista attigerunt: in quibus Ambrosius Ansbertus", ad locum illum Apocalypseos,capite vicesimo secundo,versu decimo septimo: "Qui sitit, veniat; et qui vult, accipiat aquam vitae gratis ;" quaestionem de concordia gratiaeet liberi arbitriiita explicat. "Quomodoy qui vult beataepotationis aquam accipit; si cuilibet gratis tantummodo datur? Et certe apostolus dicit: Non* volentis neque currentis sed miserentis est Dei. Quomodo qui vult accipiat; nisi quia

• Eccles. cap. 40. ver. I. 'Psal. 119. ver. 35.

"Joh. cap. 15. ver. 5. "Id. cap. 3. ver. 5.

1 Cir. ann. Dcclx.

'Ambr. Ansbert. in Apocalyps. lib. 10. * Rom. cap. 9. ver. 10.

in utrisque Dei gratia commendatur? quae et ex nolente quolibet volentem efficit; et tamen jam volentem ad hoc quod desiderat, gratuite perducit. Ac si ejusdem gratiae largitor dicat: Qui gratuite inspiratus aeterna desiderare ccepit, gratuite etiam ad ea se pertingere posse confidat. Non enim alius, nisi qui vult, aquam vitae gratis accipit: quia nemo ad aeternam vitam gratis etiam perducitur, nisi qui prius velle cceperit gratia praeventus. Hinc alibi per egregium praedicatorem dicitur: Deus* est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. Huic autem suae sententiae quasi contrarius esse videtur idem apostolus, cum alio in loco dicit: Velleb adjacet mihi, perficere autem bonum nom invenio. Sed sciendum est nobis, quia in eo sibi velle adjacere dicit, quo se hoc ipsum velle divinitus accepisse cognovit. Quod ipse quoque comprobans, ait: QuicF habes quod non accepisti? subaudis, per omnia nihil. Dicatur itaque: Qui sitit, veniat; ac si diceretur: Qui seternas delicias praeveniente se gratia desiderare ccepit, passibus amoris ad eas tendat. Et qui vult, accipiat aquam vita gratis, subaudis, Qui ex nolente volens effectus est nullis praecedentibus bonorum actuum meritis, sed gratuita Dei voluntate, ex invisibili fonte ubertim hauriat aquam aeternae delectationis."

Nonmulto post in Hispaniad, veteres illae a B. Augustino* commemoratas, de divina praedestinatione et humani arbitrii libertate, quaestiones sunt suscitatae: dicentibus aliis, Quod praedestinatio ad vitam, sive ad mortem, in Dei sit potestate, et non nostra; aliis quaerentibus, Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate? aliis ex diversa parte sciscitantibus: Ut quid rogamus Deum, ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii? Ad istas controversias componendas, ab Hadriano I. Romano pontifice ad Egilam et omnes Hispaniae episcopos missae sunt literae: in quibus consideranda illi*

• Philipp. cap. 2. ver. 13. b Roni. cap. 7. ver. 18.

* 1 Cor. cap. 4. ver. 7. d Cir. ann. Dccxc.

'Augmtin. in F.vang. Johannis, tract. 53. Op. tom. 3. par. !. pag. 849,

proponit, quae simili occasione data, contra Pelagiani cujusdam sermonem scripserat olim ad Eugyppium presbyterum B. Fulgentius Ruspensis episcopus. Quae, quia in operibus ejus hodie non extant; et ostendunt, mutatis tantum personis, eandem nunc a Pelagianorum reliquiis actam esse fabulam: non abs re visum fuit huc adscribere.

Oppositio Pelagiani cujusdam veteris, contra veritatem prsedestinationis; ab HUpanis quibusdam postea renovata.

"Illijdum pro segratiamsolum reprehensibiliter intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, qui alios ad vitam, alios ad mortem asserunt destinatos. Adverte quibus impietatis se nexibus ligant. Si ad bonum praedestinatus sum, contra malum resistere necesse mihi non erit: si vero ad malum natus, bonum mihi exercere nihil proderit. Ac sic in utraque parte, intercluso appetitu laudis et gloriae, unus securitate, alius desperatione torpebit: ac per hoc otiabitur omnis justitiae exercitatio, oratio cessabit, languebit operatio. Sed non ita est: quin potius incessanter oremus, quia ipse Dominus dicit; Siner intermisssione orate, ne intretis in tentationem. Nihilominus contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur: quia ipse Dominus praesenti lectione testatus est; Quia* unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem."

Rcsponsio B. Fulgentii: ab Hadriano I. confirmata.

"Opera misericordiae ac justitiae [suae] praeparavit Deus in seternitate incommutabilitatis suae: et, sicut futurorum operum suorum nunquam fuit ignarus, sic ineorundem operum praeparatione nunquam improvidus. Praeparavit ergo justificandis hominibus merita, praeparavit iisdem glorificandis et praemia: malis vero non praeparavit voluntates

1Luc. cap. 22. ver. 40, 46. c 1 Cor. cap. 1. ver. 8.

malas, aut opera mala; sed praeparavit eis justa et aeterna supplicia. Haec est aeterna praedestinatio futurorum operum Dei; quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter praedicamus. Beatus enim Paulus praedestinationem eorum, quos Dominus gratis salvat, et evidenter et frequenter insinuat. Ipse enim dicit de Deo: Namh quos prcescivit, et prcedestitiavit conformes fieri imagini filii sui, ut sit ipse primogenitusin multisfratribus. Et post: Quos' autem prcedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos etglorificavit. Non utique alios, sed quos praedestinavit, hos vocavit, hos justificavit. Nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suae praedestinationis evacuat: praedestinationis igitur suae opera vocatione Deus inchoat, glorificatione consummat. Non tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum propositum vocat: Diligentibusv enim Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt."

"Teneatur ergo praedestinationis veritas a fidelibus cunctis: quia quisquis divinum non credit in hac praedestinatione consilium, non perveniet ad gloriosum ejusdem praedestinationis effectum: quisquis autem non est praedestinatus ad gloriam, invenitur sine dubio praescitus ad poenam; quae ideo in Dei praeparatione praedestinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur. Propter quod beatus Judas apostolus, quosdam praedestinatos dicit in judicium his verbis: Subintroierunt1 enim quidam homines impii, qui olim prcescripti et prcedestinati erant in hoc judicium Dei nostri. Vigilanter autem in doctrina Spiritus Sancti praedestinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad judicium; id est, non ad impietatem sed ad punitionem. Non enim praedestinati sunt ad hoc, quod vitiosas impietates admittunt; sed ad illud, quod judicio aequitatis divinae recipiunt. Ipsorum enim opus est, quod impie faciunt, Dei autem opus est, quod juste recipiunt."

"Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter ad

1 Rom. cap. 8. ver. 29. k Rom. cap. 8. ver. 28.

'Ibid. ver. 30.
1 Jud. ver. 4.

junxit, dicens: Quin potius incessanter oremus, quia ipse Dominus dicit; Sine intermissione orate, ne intretis in tentationem. Et post: Nihilominus contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur. Et iterum: Sic laborantes vocat Dominus dicens; Venitem ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus; quam collaborantem jugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore custodiat, et ad mercedem peracto labore perducat."

Haec ex Fulgentio, Hadrianus: cujus hac de re literae, inter epistolas" pontificum, anno septingentesimo nonagesimo primo a Carolo magno in unum volumen collectas, leguntur. Unde etiam ab ipso Carolo doctrinam hanc approbatam fuisse intelligimus. Etsi enim initio libri tertii Capitularis sui de imaginibus, quadriennio ante habitam synodum Francofordiensem editi, libellum fidei Pelagii ad Innocentium, ut traditionem a sanctis patribus acceptam, inseruerit, Hieronymi fuisse arbitratus ad Damasum (cujus titulo quoque inter \ptvBsiriypa<j>a Hieronymiana adhuc retinetur); tamen quae in illo ipso capitulari, ut alia omittam, libro primo, capite quindecimo, scripta habentur, sanam de Christi gratia sententiam amplexatum fuisse, satis ostendunt. Quomodo et proximo seculo eandem fidei professionem ut Hieronymianam a Remigio Lugdunensi archiepiscopo laudatam invenimus: quem tamen et Pelagianorum et Semipelagianorum summum fuisse oppugnatorem constat. Atqui tantum abest, ut illa fidei confessio sit Hieronymi: ut ipsius sententiam, velut blasphemam et execrabilem, in ea damnatam videamus. Cum enim libro primo Dialogi adversus Pelagium scripsisset Hieronymus: "Possibilia praecepit Deus, et ego fateor, sed haec possibilia cuncta singuli habere non possumus:" Pelagius suamhic opponit avrideviv: "Execramur blasphemiam eorum, qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse praeceptum ; et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in communi posse servari."

■ Matt. cap. 11. ver. 28.

• F.pist. 96 et 97. Codicis Carolini, edit. Ingolstad. ann. 1013.

« PoprzedniaDalej »