Obrazy na stronie
PDF
ePub

naretur episcopus: "Hibernia siquidem olim Pelagiana foedata fuerat haeresi, apostolicaque censura damnata; quae nisi Romano judicio solvi non poterat." Quaenarratio ejusdem apud me est fidei, cujus illa Matthaei Parisiensis alter: "Doctrinam8 et scholas Anglorum, a temporibus S. Augustini, per Romanos pontifices fuisse interdictas, propter assiduas haereses quae in adventu Anglorum in Britanniam emerserant; dum pagani Christianis permixti, sanctae conversationis gratiam et Christianam fidem corruperant." Eam fabellam assumentis quibusdam auxit Johannes Rossus Warwicensis, indeque enatum est recentiorum illudh commentum; Pelagianismi abigendi praetextu, interdixisse Gregorium I. ne Britanni extra monachorum coenobia gymnasia autscholas aperirent.

Quascunque vero radices vel in Hibernia vel in Britannia haeresis illa egerit: in ea stirpitus evellenda egregiam apud Britannos operam navasse ipsum Bedam', scripta illius fidem faciunt. Scripsisse vero refert Bostonus Buriensis, Contra Julianum episcopum Eclanensem de Campania librum. Quem et hodie, praefationis loco interpretation! libri Canticorum praefixum, legimus, ac praeterea, In defensione gratiao Dei, libros septem, quos in Gissebornensis coenobii bibliotheca suo tempore asservatos fuisse Bostonus annotat: ego vero eosdem cum Fulgentii de gratia Dei et libero arbitrio libris responsionum septem fuisse suspicor, quos nunc tantopere desiderant eruditi. In libro qui extat de gratia Christi adversus Julianum, censura sua perstringit Beda, primo Juliani in Salomonis Cantica commentarium, deinde ejusdem librum De bono constantiae, ac demum quidem ejusdem, ut ille putavit, vel ipsius potius Pelagii, ut ex Augustino docuit Gregoriusk Ariminensis, epistolam ad Demetriadem virginem. "Quem videlicet librum," inquitBeda,"nonnulli nostrum studiose legentes, sancti et Catholici doctoris Hie

* M.ittli. Paris, et ejus exscriptores, Matth. Westmonast. et Roffensis historis author: ad ami. 727.

b Jo. Bal. scriptor. Britan. cent. 13. cap. 5. 'Ctr. aim. DCCXX.

k Greg. in 2 sent. dist. 26. quaest. 1. artic. J.

ronymi esse temere arbitrantur: minime pervidentes, quod et suavitas eloquentiae demulcentis, et haereseos perversitas seducentis, manifeste probat hoc illius opusculum non esse." Quandoquidem vero adhuc inter opera Hieronymiana habetur, ejusque authoritas a pontificiorum nonnullis in quaestione de libero arbitrio adversus nos urgetur: ne quis deinceps specioso damnati libelli titulo decipiatur, loca inde excerpta visum est hic subjungere, quae obelo suo venerabilis Beda jugulanda esse censuit.

Beds, in Pclagii epistolani de virginitate ad Demetriadem,
Stricture.

PELAGIUS.

Quam multos philosophorum et audivimus et legimus, et ipsi vidimus, castos, patientes, modestos, liberales, abstinentes, benignos, honores mundi simul ac delicias respuentes, et amatores justitiae non minus quam sapientiae? Unde, quaeso, hominibus alienis a Deo, ista quae Deo placent? Unde haec illis bona, nisi de naturae bono?

BEDA.

Quicunque philosophorum Christum Dei virtutem et Dei sapientiam nescierunt, hi nullam veram virtutem nec ullam veram sapientiam habere potuerunt. In quantum vero vel gustum aliquem sapientiae cujuslibet, vel virtutis imaginem habebant, totum hoc desuper acceperunt: non solum munere primae conditionis, verum etiam quotidiana Ejus gratia, qui, creaturam suamnec se deserentem deserens, dona sua, prout ipse judicaverit, hominibus, et magna magnis, et parva largitur parvulis.

PELAGIUS.

Et cum ista quae dixi, vel omnia in uno, vel singula in singulis haberi videamus, cumque omnium natura una sit; exemplo suo invicem sibi ostendunt, omnia in omnibus esse posse, quae vel singula inveniuntur in singulis.

BEDA.

Contradicit Scriptura, quae ait: " Necm enim omnia possunt esse in omnibus, quoniam non est filius hominis immortalis." Ubi manifeste insinuatur, quia cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc demum possunt esse omnia in omnibus bona virtutum: et ne tunc quidem de naturae bono, sed per gratiam ejus, de quo scriptum est; "Ut sit Deus omnia in omnibus." Sed etquotidiana nostrae fragilitatis documenta probant, non omnia in omnibus esse posse: ubi tam multi inveniuntur, qui summa nitentes instantia, nequaquam ad eas, quas alios vident habere, possunt pervenire virtutes.

PELAGIUS.

Quod si etiam sine Deo homines ostendunt, quales a Deo facti sunt: vide quid Christiani possint, quorum in melius per Christum instaurata natura est, et qui Divinae quoque gratiae juvantur auxilio.

BEDA.

Quod homines sine Deo dicit ostendere, quales a Deo facti sunt; adeo longe a veritate abest, ut nec homines Deo proximi valeant ostendere in hac duntaxat vita, quales a Deo protoplasto facti sunt. Quis enim sapientia vel vita major esse poterit eo qui, priusquam carnis debitum solveret, usque in paradisum vel tertii coeli ad adyta raptus, civium supernorum et conversationem contemplatus est et audivit colloquia? quitamen dicit: " Condelector" enim lege Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae." Quod parentes generis humani, quamdiu naturae bonum intemeratum custodiere, constat dicere non potuisse.

Quod Christianorum naturam in melius dicit instauratam esse per Christum, et eos Divinae gratiae juvari auxilio:

■ Eccles. cap. 17. ver. 29.

■ Rom. cap. 7. ver. 21, 23.

si de his solummodo, quae in remissione peccatorum per baptisma nobis donata sunt, vult intelligi, haereticum est; si autem et de quotidiana ejus gratia, qua nos in mente et corpore instaurare et juvare non cessat, catholicum est.

PELAGIUS.

B. JOB aperiens occultas naturae divitias, et in medium proferens, ex se quid omnes possemus ostendit.

BEDA.

Quanto melius diceret, quod aperuit ineffabiles Divinae gratiae divitias; et in se, quia haec omnibus quibuscunque vellet dare posset, ostenderet.

PELAGIUS.

Neque vero nos ita defendimus naturae bonum, ut eam dicamus malum facere non posse, quam utique boni ac mali capacem etiam profitemur: sed ab hac eam tantummodo injuria vindicamus, ne ejus vitio ad malum videamur impelli, qui nec bonum sine voluntate faciamus nec malum; et quibus liberum est unum semper agere, cum semper utrunque possimus.

BEDA.

Quod dicit, nos vitio naturae ad malum non impelli, qui nec bonum sine voluntate, nec malum faciamus; repugnat apostolo dicenti: "Scio" quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle adjacet mihi; perficere autem bonum non invenio. Non enim quod volo bonum, hoc facio; sed quod nolo malum, hoc ago."

Quod dicit, liberum nobis esse unum semper agere, cum semper utrumque possimus; contradicit prophetae, qui Deo supplex loquitur, dicens: " Sciop, Domine, quia non sit hominis via ejus, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus

"Rom. cap. 7. ver. 18, 19.

* Jer. cap. 10. ver. 23.

suos." Sed et apostolo majorem se facit, quidixit:" Egoq igitur ipse mente servio legi Dei; carne autem, legi peccati."

PELAGIUS.

Unde enim alii judicaturi sunt, alii judicandi, nisi quia in eadem natura dispar voluntas est, et quia, cum omnes idem possimus, diversa faciamus?

BEDA.

Contradicit Catholicae fidei, quae etiam parvulos esse judicandos confitetur; eos qui in eadem natura positi, priusquam aliquid boni malive facere aut velle aut saltem nosse poterant, sine baptismo rapti sunt.

PELAGIUS.

Adam de paradiso ejicitur; Enoch de mundo rapitur. In utroque Dominus libertatem arbitrii ostendit. Non enim a justo Deo aut ille puniri meruisset, aut hic eligi; nisi uterque utrunque potuisset. Hoc de Cain et Abel fratribus; hoc etiam de Esau et Jacob geminis intelligendum est: ac sciendum, solam voluntatis esse causam, cum in eadem natura merita diversa sunt.

BEDA.

Contradicit apostolo; qui de eisdem loquens ait: "Cumr enim necdum nati fuissent, aut aliquid egissent bonum aut malum; ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex vocante, dictum est ei: Quia major serviet minori, sicut scriptum est; Jacob dilexi, Esau autem odio habui."

PELAGIUS.

Neque vero alia nobis causa difficultatem bene vivendi facit, quam longa vitiorum consuetudo.

'Rom. cap. 7. ver. 25.

rId. cap. 9. ver. 11,12, 13.

« PoprzedniaDalej »