Obrazy na stronie
PDF
ePub

electione prædestinatos esse ut pereant. Deum nos taliter operantem personarum esse acceptorem dicere." Necnon et Semipelagianorum illa altera a Prospero in epistola ad Augustinum commemorata: "Hoc propositum vocationis Dei, quo vel ante mundi initium, vel in ipsa conditione generis humani, eligendorum et rejiciendorum dicitur facta discretio; ut, secundum quod placuit Creatori, alii vasa honoris, alii vasa contumeliæ sint creati, et lapsis curam resurgendi adimere, et sanctis occasionem teporis adferre: eo quod in utramque partem superfluus labor sit, si neque rejectus ulla industria possit intrare, neque electus ulla negligentia possit excidere. Quoquo enim modo se egerint, non posse aliud erga eos, quam Deus definivit, accidere, et sub incerta spe cursum non posse esse constantem; cum, si aliud habeat prædestinantis electio, cassa sit annitentis intentio. Removeri itaque omnem industriam, tollique virtutes, si Dei constitutio humanas præveniat voluntates: et sub hoc prædestinationis nomine, fatalem quandam induci necessitatem. Quamobrem nec acquiescunt," inquit Prosper, "prædestinatum electorum numerum, nec augeri posse, nec minui: ne locum apud infideles ac negligentes cohortantium incitamenta non habeant; ac superflua sit industriæ ac laboris indictio, cujus studium cessante electione frustrandum sit."

Unde manifestum existit, non ex libris Augustini male intellectis, ut Sigeberto Gemblacensi visum, et qui ex eo corrigendum putarunt Tironis chronicon (quod in nullo, opinor, manuscripto exemplari a Sigeberti illo altero sejunctum cernitur) sed ex Augustini libris rite intellectis, sensisse Massilienses et alias Pelagianorum reliquias justa consequentia deducta fuisse nefanda illa quæ Prædestinatianis adscribebant dogmata. Verba Sigeberti, ad annum Christi quadringentesimum decimum quintum, ista sunt. "Prædestinatorum hæresis hoc tempore cœpit serpere: qui ideo prædestinati vocantur, quia, de prædestinatione et divina gratia disputantes, asserebant quod nec pie viventibus prosit bonorum operum labor, si a Deo ad mortem prædestinati

o cassante.

fuerint ; nec impiis obsit, quod improbe vivant, si a Deo prædestinati fuerint ad vitam. Quæ assertio et bonos a bonis avocabat, et malos ad mala provocabat. Hæc hæresis ex libris Augustini male intellectis initium sumpsisse dicitur." Hæc Sigebertus: ignorans, Semipelagianorum artibus, per Prædestinatorum istorum latus recta petitum fuisse ipsum Augustinum.

Contra Julianum Pelagianum, Augustinus ita disputaverat. "Quid est quod dicis ; cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam in telligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi? quasi non simul posuerit hæc duo idem apostolus et patientiam et potentiam, ubi ait: Sic autem volens Deus ostendere iram et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patentia vasa iræ, quæ perfecta sunt in perditionem. Ait, inquis, apostolus: Bonitas Dei ad pœnitentiam te adducit. Verum est, constat: sed quem prædestinavit adducit; quamvis secundum duritiam et cor impœnitens, quantum ad ipsum attinet, thesaurizet sibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus. Quantamlibet enim præbeat patientiam, nisi ipse dederit, quis agit pœnitentiam? Ex isto numero electorum et prædestinatorum, etiam qui pessimam duxerunt vitam, per Dei benignitatem adducuntur ad pœnitentiam; per cujus patientiam non sunt huic vitæ in ipsa scelerum perpetratione subtracti, ut ostendatur et ipsis et aliis cohæredibus eorum, de quam profundo malo possit Dei gratia liberare. Ex his nemo perit, quacunque ætate moriatur. Cæteri autem mortales, qui ex isto numero non sunt, et ex eadem quidem massa ex qua et isti, sed vasa iræ facti sunt, ad utilitatem nascuntur istorum. Non enim quenquam eorum Deus temere ac fortuito creat, aut quid de illis boni operetur ignorat; cum et hoc ipsum bonum operetur, quod in eis humanam creat naturam, et ex eis ordinem seculi præsentis exornat. Istorum neminem adducit ad pœnitentiam salubrem et spiritalem, qua homo in Christo reconciliatur Deo; sive illis ampliorem

P lib. 5. cap. 5, 6. Op. tom. 10. pag. 634, 635, 636.
Rom. cap. 9. ver. 22.

Ibid. cap. 2. ver. 4.

patientiam, sive non imparem præbeat. Quamvis ergo omnes ex eadem massa perditionis et damnationis, secundum duritiam cordis sui et cor impœnitens, quantum ad ipsos pertinet, thesaurizent sibi iram in die iræ, quo redditur unicuique secundum opera sua: Deus tamen alios inde per misericordem bonitatem adducit ad pœnitentiam, alios secundum justum judicium non adducit. Habet enim potestatem adducendi et trahendi, ipso Domino dicente: Nemo venit ad me, nisi Pater qui me misit traxerit eum.”

Ex his et similibus Augustini disputationibus collegit Gennadius, cum Massiliensibus suis, hanc illius fuisse sententiam ; 66 Quod Deus non omnes homines ad hoc crearit, ut omnes salventur, sed ut multitudine hominum ornetur mundus, &c. quodque alios, etiam invitos, post multa mala opera attrahat ad salutem; alios post bona rejiciat et compellat in malum, quo pereant in æternum." Vel, ut alii adhuc odiosius rem expressere, "quod' per potentiam Deus homines ad peccata compellat," atque "ex" prædestinatione Dei, velut fatali necessitate, homines ad peccata compulsi cogantur ad mortem," Deo homines "in" mortem impellente, et perituris salutis intercludente aditum." Denique "quod Deus absque ullo inter malum et bonum moderatoris examine, non ordine regentis, sed jure dominantis, illum affectu dignum reddat, hunc odio; illum recipiat studio, hunc excludat imperio et inter duos perditos, nulla consideratio laboris, nulla devotionis habeatur; sed unus sine ratione cessantibus officiis assumatur, alter sine discretione damnetur." Sic enim Faustus, ille Semipelagianorum antesignanus, cujus profundam calliditatem B. Fulgentium destruxisse notavit Isidorus, suppresso Augustini nomine, ejus opinionem insectatur: quemadmodum a Sixto Senensi recte est animadversum; quod tamen scriptum adversus Prædestinatianos ab ipso fuisse editum, Maldonatus significat: nec male illud quidem; si per Præ

Joh. cap. 6. ver. 44.

u Eorund. object. 1.

* Id. lib. 2. cap. 6.

1 Sixt. Senens. in biblioth. sanct. lib. 6. annot. 252.

a Maldonat. in Joh. cap. 17. ver. 9. et Matth. cap. 20. ver. 27.

t Gallor. object. 11.

w Faust. de lib. arbitr. lib. 1. cap. 19.

y Isidor. de vir. illustr. cap. 14.

destinatianos non alios intellexisset quam eos, qui Augustinianam de prædestinatione sententiam sunt amplexi. Nam et in ipso operis hujus initio Leontium episcopum commendat author; "quod in condemnando PRÆDESTINATIONIS errore concilium summorum antistitum congregasset:" et hosce ipsos Fausti libros, Petrus diaconus cum collegis suis, in fine libri de incarnatione et gratia Domini, ut contra PRÆDESTINATIONIS sententiam scriptos, anathematizat.

Summa vero venenati illius scripti duabus epistolis comprehenditur, quarum altera ipsius Fausti est ad Lucidum presbyterum; altera Lucidi, a Fausto seducti, præteritas errores revocantis, seu verius ab orthodoxorum consortio ad Semipelagianorum castra transeuntis. Unde apparet, quid de Henrici Canisii nugamento judicandum sit; quib Lucidum, quod erroneæ Fausti epistolæ subscripsisset, pœnituisse fingit, erroremque publicata epistola damnavisse quid de contrario Baronii, Binii et Becani®, pronuntiato sentiendum; qui Lucidum, Fausti opera ad catholicam fidem revocatum, Prædestinatianorum errores, quibus detentus fuerat, damnasse autumant. Quid item de Serarii' impudentia; qui "eandem hodie toties damnatam, impiam, horrendamque delirationem, e graveolentibus priscorum hæreticorum bustis, ab hodiernis refossam Calvinistis, calumniatur." Quid de Hincmari denique (ut ad illum tandem redeamus) àvioroonoia statuendum sit; qui commentitiam hanc Prædestinatianorum hæresim "primum" in Africa, postea in Galliis, per idem tempus quando et Nestoriana hæresis, esse exortam; et tempore Colestini papæ, ipsius auctoritate, et instantia sancti Prosperi,

b Canis. annot. in Faust. epist. 3. bibliothec. patr. tom. 5. part. 1. pag. 526. edit. Colon.

c Baron. ann. 490. sec. 16, 17, 24, 29, 30.

d Bin. not. in concil. Arelat. III. tomo 2. concil. part. 1. pag. 633. edit. Colon. ann. 1618.

e Becan. quæst. 3. Calvinistic. contra Paræum, tomo 1. opuscul. pag. 428. edit. Mogunt. ann. 1610.

f Serar. Moguntiac. rer. lib. cap. 33. pag. 130.

Flodoard. hist. Remens. lib. 3. cap. 14.

Baron. ann. 490. sec. 17, et 29. collat. cum ann. 848. sec. 7.

revictam" esse asserit. Cui hircum hic mulgenti cribrum supponens Baronius, istorum errores "S. Prosperum confutavisse" addit; "cum adversus calumniatores doctrinæ S. Augustini responsionum, quatuor libros conscripsit."

Et sane ex istis responsionum Prosperi libris constat, non quidem a Prædestinatianis nescio quibus, sed a Pelagianorum reliquiis, Augustini doctrinam in pravum sensum calumniose fuisse detortam: ejusque innocentiam, Prosperi et Hilarii instantia, adversus istorum calumnias a Coelestino assertam fuisse, ipsa pontificis evincit epistola ad Galliarum episcopos hac de re conscripta. Sed extitisse tum prædestinatianæ alicujus hæreseos defensores alios, a Cœlestino et Prospero refutatos, Hincmari commentum est, odium hinc adversario suo Gotteschalco conflare volentis: quem Prædestinatianos alios nullos in prædestinationis doctrina tradenda secutum fuisse, scripta ipsius declarant, quam ipsum Augustinum, Prosperum, et Fulgentium; quorum postremus, ut inquit ille, "catholicissime necnon et copiosissime disputavit in septem libris contra duos libros Fausti hæretici, Lirinensis quondam monachi, Regensis vero postmodum episcopi: quem convicit idem doctor mirabiliter, contrivitque commenta diaboli ; et cum aliis quatuordecim sanctis coepiscopis suis ab Ecclesia Christi repulit et eliminavit lethiferum virus Antichristi."

Gotteschalci confess. in fine hujus libri.)

« PoprzedniaDalej »