Obrazy na stronie
PDF
ePub

vulgarem vocabulo noto indigitent. Aulici sciolique pro genuino vocabulo adulteratum, pro re ipsâ fucum et nebulas fastidiosi usurpant. Illi sermonem nudant; hi corrumpunt. Ab his omnis immutatur sermonis proprietas, quippe qui verba à sensu vero detorta, subtilissima vocularum inventa, ineptarumque metaphorarum coruscationes indubitanter proferunt. Ad captandos nobiliorum gentium animos scriptitasse et Apuleium et Sidonium Apollinarem, et elegantissimè impurum Petronium, haud obscurum est; inter quos præsertim Apuleius ille Madaurensis nihil notum, nihil simplex, nihil robustum è scriniis suis protulit, sed omnia fucata et nova et inaudita et puerilibus inusta calamistris. Ex illorum scriptis ad ultimos usque Latii occumbentis scriptores Boetium Cassiodorumque profluxit pestilens ista lues, et corruptela insignis, quæ metaphysica vocabula pro vocabulis genuinis linguæ romanæ inseruit: ut pauca commemorem, pretiositatem, speciositatem, individuitatem apud Tertullianum; parilitatem apud Gellium; liquiditatem, irritabilitatem apud Apuleium; spatiositatem, nullificationem, monstraque plurima, apud Sidonium, Hieronymum, Cassiodorum et alios frequentia. Nec prætereundum silentio est, apud quosdam ævi nostri scriptores eosdem increbrescere vocum inanium garritus, quæ sub nescio quo vanæ et vacuæ metaphisices simulacro, quasi nube densâ, sensum obscurantes, rei expressæ formam veram et quasi sinceram effigiem prorsùs obliterant. Nil hodiè nostratibus magis placere videtur, ac verba istius modi: individualité, spécialité, religiosité, actualité, sommitė, capacité; quasi eodem vitio laboremus ac Sidonius episcopus Arvernus, et Apuleius Africanus fabulator. Cùm Gallicus quidam nuperus scriptor ista pereleganti sententiâ usus fuerit: « Les manchettes du » style de Racine, passées à l'empois de l'hexamètre et brodées par » l'assonance de la rime, etc., etc.... » mihi Apuleio persimilis videtur, qui sensum nobilitare gestiens vulgarissimum, nempè: « Au» rora nascebatur; » ingenii sui vim ubertatemque verbis illis exquisitissimis illustrare nequaquam dubitavit : « Commodùm puni» cantibus phaleris aurora roseum quatiens lacertum, cœlum ine» quitabat (1). » Et infrà idem ille suavissimus scriptor, sed voca bulorum audacissimus novator et archaïsm on renovator impiger, sic loquitur: non lætâ facie nec sermone dicaculo, sed vultuosam fron

(1) Metamorph., 1. III, c. 1.

tem rugis insurgentibus asseverabat. Apud Sidonium et Ausonium plurima istiusmodi, quæ apud omnes orbis terrarum populos linguarum et humanarum literarum senium et quasi effetos conatus testificantur.

Duplex in vitium incurrunt illi qui, idiomatibus ad senium vergentibus, gloriam scribendo consectantur; vel curiosâ nimis oratione fastidium legentis effugere conati; vel ingenii sui fecunditatem judicibus comprobare gestientes, permultaque quasi pede in uno scriptitantes, et vocabulorum inconditam proluviem chartis immittentes suis.

rem,

Nec ignobilibus tantùm artis literariæ opificibus, sed et principibus viris crimen illud incuriæ datur. Recentiores inter critica artis magistros scriptor eximius et perspicacis quidem judicii vir, Gualterius Savagius Landor (1), civem suum et jucundissimum scriptoGualterium Scotum (2) stylo nuper lacessivit acerrimo, quasi sermonem patrium corruperit. Scotus enim, felicissimum à naturâ sortitus ingenium, delicia temporis nostri, fabulas amænissimas nec ineleganti quidem, nec semper apto concinnoque stylo exaravit; cui satis erat, dum gentium animos oblectaret demulceretque, sensus suos depromere, mores patrios vivis coloribus adumbrare, prelisque longam voluminum seriem mandare. Non paucos errores ab incuria fusos in fabulâ, cui titulus inscriptus est Redgauntlet, (3) detexit Aristarchus ille, verbi gratiâ « laughing consumedly ; » « it was as fine a first appearance as I ever heard ; » quasi adspectus formaque non oculis, sed auribus subjicerentur !

Sed et apud eumdem Scotum eruditissimum nec satis cautum fabulatorem, in menda alia plurima offendes; cujus modi est ellipsis ista valdè inelegans curse on the innovating hand attempts it ; cùm sic loqui deberet: the innovating hand THAT attempts it. Eleganter supprimitur particula that, sed tantùm cùm antè verbum occurrunt particulæ I, thou, he, etc. Optimè dixeris: the man... you hate, « homo quem oderis, suppressa particulâ THAT. Idem (quod mirum) obtinet apud Italos recentiores, qui particulam che eumdem in modum obliterant : « Monstrale, sic ait Machiavellus,

(1) Walter Savage Landor. Imaginary Conversations, t. II, p. 30. (2) Sir Walter Scott.

(3) Redgauntlet, t. II, p. 45,

» l'amore le porti; dicale il bene le vuoi (1); » vice verborum « che le vuoi. >>

Sic occidunt, sic depereunt et affliguntur idiomata tum subtiliori et inaudito, tum inaccurato sordidoque vocabulorum usu, necnon vanâ novarum metamorphose on cupidine, ad barbariem paulatim redeuntia. Quemadmodum, temporibus primis, rigida vocabulorum forma, manca et inops sunonumôn copia inutilis eadem exprimentium, et vocabulorum egestas quæ menti subserviant; sic, temporibus ultimis, callida et subtilis vocum junctura, uberior sensuum metaphysicorum copia, sermo fractus et elumbis, novasque et pravas lo. quendi formas cudendi amor inexplebilis. In testimonium hic arcessantur pseudo-gallicæ voces plurimæ, hodie non rarò usurpatæ, quæ ad argumentum meum faciunt; cùm multi artistique, pro rebus hominibusve qui ad artes spectant; socialiste, pro politeïas dregmatibus, vel pro illo qui studio illorum incumbit; humanitaire, pro systematibus vel philosophis qui humano generi favent; baser, utiliser, activer, piver, influencer, gouvernemental, positivisme, exclusivisme, pessimam ultimæ segetis messem, interriti proferre in medium audent. Istis omnibus verbis hoc vitium commune, ut nihil certi, nihil exacti, nullam akribeïan præ se ferant, et ad metaphysicen prærupt'ssimam sese extollentia, vel homines vel doctrinas, tùm negotia tùm viros, ad loquentis libitum, incautè designent.

Cùm tandem ceciderunt incuria et pravitate rhetorum profligata et devicta quæ florebant olim et vigebant idiomata, illa videre est quasi dissoluta et fracta in nescio quid corrupti et marcescentis abire. Tunc idiomatis antiqui membra quasi evulsa et discerpta jacent. Quæ ab analysi quâdam rudiori ad sunthesin eruditam politamque processerant, rursus ad analysin novam, sed corruptam illam, redeunt. Cujus quidem corruptelæ specimen egregium sub coulis versatur nostris, cùm italica recentior lingua, littorum ab orientalibus incolis usurpata, suis spoliata honoribus et decore orba proprio, ad exprimendas meræ naturæ necessitates et vitæ rudioris commoda usurpetur; et linguæ Francæ sub nomine barbaro, clausulis et flexionibus verborum carens, nihil sit nisi veri et genuini idiomatis confectum et resupinum cadaver.

Gens artium bonarum inexperta, quotiescunque ad usus suos (1) Mandragora, A. IV.

idioma antiquius et quondam opulentum flectit et detorquet, radicibus verborum quasi nudatis et arreptis, illas sibi vindicat, quarumsynthesin et syntaxin destruit et profligit, tandem ad barbaram quamdam analusin retrogressura. Indè particularum præfixarum et verborum, quæ auxiliaria vocantur, usus et abusus; nec barbari recentiores unquam dicunt; amavi, sed amatum habeo ; j'ai aimé; nec amabo, sed volo amare (I will love, anglicè). Quod est tempore nostro Hellenes usurpant novi, qui pro futuro tempore verbum thelo, volo, aoristo anteponunt.

Sic, cursim adumbratis linguarum quarumlibet tum inchoamentis et progressu, tum corruptelâ et renovatione, quærendum est, quænam linguarum teutonicarum vices et latinarum extitisse videantur.

S IV.

QUID, TEUTONICAM INTER ET LATINAM LINGUARUM EUROPÆARUM STIRPEM, SIMILITUDINIS ANTIQUÆ EXSTITISSE VIDEATUR.

Nihil hic de kelticâ, kymricâ, persicâ, vel samskretanâ linguâ tetigerim quas inter et idiomata cetera apud Europæos usurpata utrùm vei remotissimæ affinitates vel proximæ interfuerint, eruditiores, si libet, viri aut probare decernent, aut profligare (1). Teutonicorum et Latinorum idiomatum origines vel cursim, curiosè tamen, indicare satis erit; « periculosæ plenum opus aleæ, » Satis constat inter linguas Teutonicas, id est Germanicam, Batavam, Anglicam, Danicam, Suevicam, Islandicam, et Neolatinas quæ nunc apud meridionalis Europæ populos usurpantur, nempè Italos, Gallos, Hispanos, Lusitanosque, nullum affinitatis et parentelæ vinculum vestigiumque, quoad vocabulorum compagem syntaxinque, casuumve et temporum flexus attinet, nunc apparere. Quin imò, à Latino recedit vel Gallicum idioma, quod analyticæ syntaxi subditum, nec verborum invertendorum licentiam, nec ex plurimis vocabulis vocabula

(4) V. Le Pileur, Bopp, Schlegel, Kaltschmidt, Burnouf, Eichoff, Grimm, etc.

nova cudendi arbitrium penes se habet. Et à Græco ipso Latinum differt, cùm facillima apud Græcos, et nulla aut ferè nulla apud Latinos verba secundùmanalogias leges condendi facultas exstiterit. Sed à Latino et Græco longissimè abesse teutonica idiomata non ambiguum est. Dissimilia utrinque verba, absona syntaxis, cuncta longo intervallo semota, vel ipsa pronunciandarum vocum consuetudo, vetustissimi odii pervicaciam comprobare videntur.

Quod si autem, primâ rerum facie non contentus, in intima quæstionis altissimæ descendas, et dogmatum illorum quæ jamjam exposui memor, Glossaria latina et germanica sciscitari et excutere volueris; summo cum stupore fateberis initia et quasi prima linguarum lineamenta, quæ adumbrâsse mihi visus sum; vocabula nempè, quæ numeros, astrorum cursus, cœli temperiem, temporis divisiones, familiam, corporis motus, vitam mortemque demonstrant, ferè eadem apud Latino-Græcas et Gothico-Germanicas gentes exstitisse. Quod si à numeris ordiamur, tales sunt, apud

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Numerum quinque (Græcè pente) non in tabulas retuli, qui vices ab aliis mutationibus remotos expertus est; nec octo, novem, decem, quibus persimilia germanica et anglica verba acht, eight; neun, nine; zehen, ten; etiamnunc perstitêre.

(1) V, J, H, Kaltschmidt, Sprachvergleichendes Warterbuch der deutschen Sprache, etc, Leipzig, 1839,

« PoprzedniaDalej »