Obrazy na stronie
PDF
ePub

veteri legere est : « Christ reiz mit demo fingero (Christus insculpsit cum) (digito suo). » - Sed et alio in loco : « Thaz ih scrib; quod ego exaro. »

[ocr errors]

Ne inter etymologicas argutias diutius ludere videar, unum aliud et ultimum facillimæ illius aberrationis exemplum proferre libuerit. Vocabulum neo-anglicum broker (ille scilicet qui, nundinis quibusdam acceptis, pecuniam pro tempore populo tradit), a verbo to break, broken (rumpere) nemo non extractum putaverit! vox illa autem ab anglo-saxonico brucan profluit, quod nihil aliud sonat ac vocabulum latinum frugi.

Parcendum igitur eruditis Etymologiæ sectatoribus, si qui tam ærumnosos inter metamorphose on laqueos et nexus, tot inter verborum permutationes et 'quasi insidias, excusabili errore decepti ceciderint. Cùm populi varii variis casibus afficiantur, variasque mutationum vices subeant, omniaque et instituta et negocia, et religionis ipus ritus et arcana vario sub lumin adspiciant; haud mirum, absimilem loquendi formam ab unâquâque gente usurpari, et ejusdem linguæ lineament. prima, s' apud gentes varias defluant et abcaut, alium colorem, novam syntaxim, sæpissimè sonos sensusque novos per annorum et locorum spatia mutuari, quæ eruditorum curiosissimis investigationibus illudant. Hinc tot variæ dialecti, quæ, à moribus et institutis dissimilibus quasi informatæ, eorum indolem et genium referunt, illisque vicissim diuturnitatem quamdam adjicere videntur.

S II.

QUÆ FUERIT, BARBARAS APUD GENTES, RUDIUM ADHUG IDIOMATUM CONDITIO.

Cùm de perobscuris teutonicarum necnon latinarum linguarum originibus paucis disserere nobis in animo sit, inquirendum antè omnia existimaverim, num signa præ se ferant tum latinum, tum germanicum idiomata antiquioris cujusdam originis et avitæ hereditatis, an utrumque pro recc..tiori linguâ et quasi sponte suâ intrà

Latii Germaniæve limites ortâ et adauctâ accipere debeamus. Plenum dubii problèma; nec priùs aggrediendum, quàm certâ investigatione compertum habuerimus, quibusnam signis agnoscantur tum rudium et quasi nascentium, tum adultorum vigentiumque populorum idiomata. Hoc igitur primum nobis erit disquisitionis argumentum : quibus præsertim vocabulis barbaræ gentes gaudere videantur; quibus incrementis, adolescentiæ jam stadio peracto, linguæ ad perfectum et absolutum modum statumque perveniant; mox confectæ, ingravescente paulatim senio, ad occasum prolapsuræ. Linguæ etenim, regnorum et populorum instar, ætate provectâ, debilitantur et franguntur.

Sensibilia tantùm, si ab Apuleio, subtilissimo Madaurensi, vocabulum semi-barbarum mutuari audeam, exprimere gestiunt populi, nondum bonis artibus exculti, nec elegantioris vitæ nobile otium nactæ. Dùm sylvis dumetisque humanum genus nudum et rude inerrat, cogitationibus admodum paucis indulget, proximasque solummodó res et corporis necessitates primas vocabulis quibuslibet tunc significare conatur. Numerus synonyntôn penè immensus, quibus astra, tellus, notissima quæque exprimantur; morum consuetudine humaniori nondum exortâ, quæ vocabula alia invehat. Apud Arabas antiquiores, teste Herdero, 1000 vocabula gladium; 200, serpentem ; 80, mel, 50 leonem exprimebant; dùm nullo contrà verbo animi motus et sensus intimi recludebantur. Nec mirum Arabas, gladio sæpè usos, serpentum leonumque dentem infensum reformidantes, rupibus arenosis inhabitantes, rarò et parcè de ignotis, frequenter et variè de rebus notissimis loquutos (1). Veteris Scandinaviæ incolis, nullum ad benevolentiam exprimendam (2) vocabulum, quinquaginta autem pro nave; quam maritimum draconem, fluctuum viatorem, alitem Oceani, poetico suo more vulgó vocitabant.

Quicquid metaphysicum philosophicumve, quicquid ad elegantioris vitæ consuetudinem, aut ad intima affectuum arcana attinet, Scandinavorum, Anglo-Saxonum, nec non kelticarum americanarumve tribuum idiomata omninò nesciunt.Nec hodiè rusticos homines unquam audias aliter loquentes, atque istos sylvarum incolas, qui rudibus verbis et ad naturam rerum proximè accedentibus utuntur.

[blocks in formation]

Si gallico sermone rusticus aut operarius nescio quis magnam pecuniam exprimere velit, non ille dicet une somme considérable, sed simpliciter une grosse somme; quo quidem verbo pecuniæ acervus quasi oculis subjicitur; ad intellectum nil attinet. Peruvianos, quanquam pauló provectiores et excultiores, vocabulis metaphysicis caruisse (1), quæ justitiam, virtutem, spatium, tempus, gratum animum exprimerent, notavit Bonstettenius idem, acerrimus metaphysices indagator.

Quo fit ut augurandum facilè censuerim, vocabula ista, quæ rebus physicis quondam imposita fuerunt, quasi fundamenta linguarum antiquissima exstitisse; earumque gentium, apud quas immota et intacta permanserunt, certam consanguinitatem et quasi necessarium priscæ parentelæ vinculum designare.

Apud populos vitæ humanioris inexpertos usurpata vocabula cùm illorum moribus consentanea floreant et intellectus torpescentis adhuc et desidis notam referant ; sic et apud eosdem populos vocabulorum illorum ipsa syntaxis artificii inops nudaque jacet ; quæ quidem nunquam à physicis ad metaphysica, nunquam, ut Servius ait, ad generalitates exsurgere audet; nec artem subtilissimam callet, quâ Vocabula quæque vinculis idoneis, alia aliis, connectuntur. Regni Siamensis (2) si quis incola dicere velit : « Valdė gaudebo, cùm primum domum meam intrabo; » non aliud dicet ac: « cùm ego domus ego, ego cor multum ; »

arena sine calce. Quâ ratione modoque voces inflectantur, et inter se particulis variis et clausulis certis connectantur, ille nescit. In hâc sententiâ, quam jam memoravi, vox gaudere, quæ animi motum et mentis cogitationem exprimil, a voce cor, quæ partem corporis humani significat, suppletur; eâdemque tum vocabulorum, tum clausularum egestate fit, ut domus mea non aliter reddi possit ac verbis istis, domus ego. Quod quidem barbarum et hodiè à servis Afris, qui linguas europeas garriunt, usurpatum, cùm dicant maître à moi, maîtresse à moi, nec eumdem sensum in pronomen mon, meus, mien, compingere possint.

Nec satis est. Cùm crassior rudiorque sit linguarum istarum penè nascentium indoles, nec ideas, sed illa tantùm, quæ à sensibus per(1) V. De Humboldt.

(2) V. De Humboldt; Bonstetten, loco cit. Voyage de l'abbé de Choisy. -Idem obtinet in Sinensi grammatice.

cipiuntur, exprimant, nec ratiocinandi ambages aut abdita metaphysices arcana recludere, illisque lumen clarum affundere queant; eó magis obscura et perplexa, exquisitiorique studio composita, primo adspectu videntur. Non enim ad simplicitatem, quæ composita, ad sensum unum, quæ diversa, revocant; sed circà differentiarum inutilium ambages hærent et oberrant, novumque vocabulum pangere gestiunt, si viri duo, si mulieres duæ, si puelli, si puellæ loquantur. Indè sterilium vocum copia uberrima, summa vocum pernecessariarum egestas. Indè tantus amor compositorum verborum apud barbaras gentes, quæ sermonem coarctare et magnam uno verbo sensuum vim concludere nondùm sciunt. Indè operosiores, istis temporibus regionibusque, barbarorum idiomatum moles et machina; nihil velox, nil simplex, nil expeditum. Quod si fœmina amet, verbum aliud; si vir, aliud; si puer, aliud; si puella, canis, equus, viator, venator, vetulus, vetula, novum vocabulum pro singulis « amantibus » cuditur (1). Nec americanarum sylvarum indigenæ unquàm vocabulo nos utuntur, sic loquuti : Ego-plus-tu-et-plus-ille ; nec unquam aiunt, ambulabo, scd : queo ambulare, seu-volo ambulare, aut - spero ambulare. Quemadmodum antiquissimi machinarum artifices vel ingeniosissima inventa multis ambagibus, compa gibus, rotulis impedimentisque obstruxerunt, quæ posteriorum temporum usus velut inutilia delevit rejecitque, ad simpliciorem et faciliorem formam cuncta redigens, illudque assecuturus, ut maximi parvo adparatu obtineantur effectus; - sic idiomatum adhuc incultorum sterilis illa et portentosa ubertas apud provectiores populos justis limitibus clauditur, tuneque primùm veram fertilitatem sibi vindicat, quum gentes legibus certis subditæ vitæ humanioris commodis fruuntur.

-

Quód si omnia quæ præfatus sum conferre velim, et quod ex iis sequitur inquirere; linguas rudi quâdam malusti et incondita vocabulorum congerie ad eruditiorem et simpliciorem sunthesin procedere, nobis compertum erit. Vocabulorum, quæ ad corpus pertinent, innumera propè copia; eorum, quæ ad animi motus, summa

-

(1) V. de Humboldt Supplément à la grammaire japonnaise de Rodriguez, trad. par Landresse. V. Pelleprat, Charlevoix, Hunter, omnesque qui de barbarorum populorum linguis, et præsertim de linguarum in Americà septentrionali usurpatarum varietatibus scripserunt.

egestas ; clausularum inopia, vanarum denique distinctiorum abundantia valdè superflua : hæc apud gentes barbaras Grammatices quasi inchoatæ signa haud ambigua sunt.

Quid luminis dogmata ista, ex historiâ linguarum tracta, idiomatum teutonicorum et latinorum originibus adhibeant, mox apparebit.

S III.

QUOMODO ADOLESCANT, VIGESCANT ET TANDEM CORRUMPANTUR IDIOMATA.

Cùm barbaræ, ut jam asseruimus, gentes nihil nisi rude, incompositum et multis ambagibus impeditum proferant, eaque tantum quæ sensibus objiciuntur sermone exprimant ; populi alii, quasi gradum superiorem obtinentes, meditationes præsertim suas et cogitationum latebras vocabulis novis explicare gaudent, et metaphysices trophæis idioma vernaculum exornant. Perfecti absolutissimique idiomatis exemplum memorabile non taceam, Græcam scilicet linguam, quæ rudium linguarum vim robustosque sensus et vocabulorum compositorum opulentissimam segetem intrà leges suntheseôs accuratissimæ et ditissimæ suntaxeos summâ cum arte reduxit.

Sed, jàm fatiscentibus sæculorum sub pondere idiomatibus, cùm à barbarie antiquâ longissimè recedant, tum ad barbariem novam proruunt, quæ, vocabulis metaphysicis abusa, nunquam aut ferè nunquam naturæ res proprio directoque vocabulo exprimit. Hoc senescentium et quasi ægrotantium idiomatum symptoma, ut ipsius metaphysices triumphus, annis labentibus, linguarum, quæcumque exstiterunt, corruptelæ subserviisse videatur. Non à barbaris enim et ineruditis, sed à doctis et exquisitioribus viris orationem præcipuè corrumpi notandum est, qui demulcendarum aurium ambitiosiores, à communi loquendi consuetudine recedentes, ad nova et remotiora tendunt, et linguarum priscum nitorem vanâ ornamentorum affectatione obscurant. Plebeiorum rudes loquelæ, sed quæ rem notam et

« PoprzedniaDalej »