Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

ODE XVI.

Ad Grosphum.

OTIUM divos rogat in patenti

Prensus Ægæo, simul atra nubes
Condidit lunam, neque certa fulgent
Sidera nautis ;

Otium bello furiosa Thrace,

Otium Medi pharetra decori,

Grosphe, non gemmis neque purpura ve

nale nec auro.

Non enim gazæ neque consularis
Summovet lictor miseros tumultus
Mentis, et curas laqueata circum
Tecta volantes.

Vivitur parvo bene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum;
Nec leves somnos timor aut cupido

Sordidus aufert.

Quid brevi fortes jaculamur ævo
Multa? quid terras alio calentes
Sole mutamus? patriæ quis exsul
Se quoque fugit?

[blocks in formation]

Scandit æratas vitiosa naves

Cura; nec turmas equitum relinquit,
Ocior cervis, et agente nimbos

Ocior Euro.

Lætus in præsens animus, quod ultra est,

Oderit curare, et amara lento

Temperet risu. Nihil est ab omni

Parte beatum.

Abstulit clarum cita mors Achillem ;

Longa Tithonum minuit senectus;

Et mihi forsan, tibi quod negarit,
Porriget hora.

Te greges centum Siculæque circum
Mugiunt vaccæ; tibi tollit hinni-

25

30

tum apta quadrigis equa; te bis Afro Murice tinctæ

85

Vestiunt lanæ mihi parva rura et
Spiritum Graiæ tenuem Camœnæ

Parca non mendax dedit, et malignum
Spernere vulgus.

40

5

ODE XVII.

Ad Macenatem.

CUR me querelis exanimas tuis?

Nec Dîs amicum est, nec mihi, te prius
Obire, Mæcenas, mearum

Grande decus columenque rerum.
Ah! te meæ si partem animæ rapit
Maturior vis, quid moror altera,
Nec carus æque, nec superstes
Integer? Ille dies utramque
Ducet ruinam: non ego perfidum
Dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
Utcunque præcedes, supremum
Carpere iter comites parati.

Me nec Chimæræ spiritus igneæ,
Nec, si resurgat centimanus Gyges,
Divellet unquam : sic potenti

Justitiæ placitumque Parcis.
Seu Libra, seu me Scorpius aspicit
Formidolosus, pars violentior
Natalis horæ, seu tyrannus
Hesperia Capricornus undæ ;

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Utrumque nostrum incredibili modo
Consentit astrum; te Jovis impio
Tutela Saturno refulgens
Eripuit, volucrisque Fati

Tardavit alas, cum populus frequens
Lætum theatris ter crepuit sonum:
Me truncus illapsus cerebro
Sustulerat, nisi Faunus ictum

Dextra, levasset, Mercurialium
Custos virorum. Reddere victimas
Ædemque votivam memento:
Nos humilem feriemus agnam.

[blocks in formation]

ODE XVIII.

NoN ebur neque aureum

Mea renidet in domo lacunar,

Non trabes Hymettiæ

Premunt columnas ultima recisas

Africa, neque Attali

Ignotus hæres regiam occupavi,

Nec Laconicas mihi

Trahunt honestæ purpuras clientæ.

At fides et ingenî

Benigna vena est; pauperemque dives

10

Me petit ; nihil

supra

Deos lacesso; nec potentem amicum

Largiora flagito,

Satis beatus unicis Sabinis.

Truditur dies die,

Novæque pergunt interire lunæ.
Tu secanda marmora

15

[blocks in formation]

Revellis agri terminos, et ultra
Limites clientium

Salis avarus? pellitur paternos

In sinu ferens deos

Et uxor, et vir, sordidosque natos.

Nulla certior tamen,

Rapacis Orci fine, destinata

Aula divitem manet

Herum. Quid ultra tendis? Æqua tellus

Pauperi recluditur,

25

30

« PoprzedniaDalej »