Obrazy na stronie
PDF
ePub

CARMEN III.

AD NAVEM, QUA VEHEBATUR VIRGILIUS ATHENAS PROFICISCENS.

Sic te diva potens' Cypri,

Sic fratres Helenae, lucida sidera,
Ventorumque regat pater,

Obstrictis aliis, praeter Iapyga,

Navis, quae tibi creditum

Debes Virgilium, finibus Atticis
Reddas incolumem, precor,

Et serves animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex

Circa pectus erat, qui fragilem truci
Commisit pelago ratem

Primus, nec timuit praecipitem Africum
Decertantem Aquilonibus,

Nec tristes Hyadas, nec rabiem Noti

Quo non arbiter Hadriae

Major, tollere seu ponere vult freta.

Quem mortis timuit gradum,

5

10

15

Qui siccis oculis monstra natantia,

Qui vidit mare turgidum et

Infames scopulos Acroceraunia?

Nequidquam deus abscidit

Prudens Oceano dissociabili

Terras, si tamen impiae

20

Non tangenda rates transiliunt vada.

25

Audax omnia perpeti

Gens humana ruit per vetitum nefas.

18. rectis, de conj.

19. turbidum.

8. Ut.
20. alta Ceraunia. 22. dissociabiles, de conj.

Audax Iapeti genus

Ignem fraude mala gentibus intulit.
Post ignem aetheria domo

Subductum, macies et nova febrium

Terris incubuit cohors,

30

Semotique prius tarda necessitas

[blocks in formation]

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni,
Trahuntque siccas machinae carinas;

Ac neque jam stabulis gaudet pecus, aut arator igni ;
Nec prata canis albicant pruinis.

Jam Cytherea choros ducit Venus, imminente Luna,
Junctaeque Nymphis Gratiae decentes

5

Alterno terram quatiunt pede, dum graves Cyclopum
Vulcanus ardens urit officinas.

Nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto,
Aut flore, terrae quem ferunt solutae.

[blocks in formation]

10

Nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
Seu poscat agna, sive malit haedo.

Pallida mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
Regumque turres. O beate Sesti,

Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. 15 Jam te premet nox, fabulaeque Manes,

Et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,

Nec regna vini sortiere talis,

Nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet juventus

Nunc omnis, et mox virgines tepebunt.

20

[blocks in formation]

Qui nunc te fruitur credulus aurea;

Qui semper vacuam, semper amabilem
Sperat, nescius aurae

Fallacis. Miseri, quibus

12. agnam-haedum.

C. v. 5. Quotiens.

19. Lycidam.

8. ut mirabitur; demirabitur, de conj.

10

Intentata nites!

Me tabula sacer

Votiva paries indicat uvida

Suspendisse potenti

Vestimenta maris deo.

CARMEN VI.

AD M. VIPSANIUM

AGRIPPAM.

Scriberis Vario fortis et hostium

Victor Maeonii carminis alite,

Quam rem cunque ferox navibus aut equis

Miles te duce gesserit.

Nos, Agrippa, neque haec dicere, nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii,

[ocr errors][merged small]

Nec cursus duplicis per mare Ulixei,

Nec saevam Pelopis domum

Conamur, tenues grandia, dum pudor

Imbellisque lyrae Musa potens vetat

10

Laudes egregii Caesaris et tuas

Culpa deterere ingeni.

Quis Martem tunica tectum adamantina
Digne scripserit? aut pulvere Troico
Nigrum Merionen? aut ope Palladis
Tydiden Superis parem?

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

15

Nos convivia, nos proelia virginum,
Sectis in juvenes unguibus acrium,
Cantamus vacui, sive quid urimur,
Non praeter solitum leves.

CARMEN VII.

AD MUNATIUM PLANCU M.

Laudabunt alii 'claram Rhodon, aut Mitylenen.

Aut Epheson, bimarisve Corinthi

20

Moenia, vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos

Insignes, aut Thessala Tempe.

Sunt quibus unum opus est, intactae Palladis urbem

5

Carmine perpetuo celebrare, et

Undique decerptam fronti praeponere olivam.
Plurimus, in Junonis honorem,

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.
Me nec tam patiens Lacedaemon,

10

Nec tam Larissae percussit campus opimae,
Quam domus Albuneae resonantis,
Et praeceps Anio ac Tiburni lucus, et uda

Mobilibus pomaria rivis.

Albus ut obscuro deterget nubila coelo

Saepe Notus, neque parturit imbres Perpetuos, sic tu sapiens finire memento Tristitiam vitaeque labores

C. vii. 2. Ephesum. 5. arces; arcem.

7. decerptae frondi, de conj.

9. dicit. 17. Perpetuo.

15

6 et 7. celebrare, Indeque.

15. detergit.

« PoprzedniaDalej »