Qui te pascit ager, tuus est, et villicus Orbî, Cum segetes occat tibi mox frumenta daturas, Te dominum sentit. Das nummos, accipis uvam, Pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto Paullatim mercaris agrum, fortasse trecentis, Aut etiam supra, nummorum millibus emptum. Quid refert, vivas numerato nuper an olim ? Emptor Aricini quondam Veientis et arvi Emptum coenat olus, quamvis aliter putat; emptis Sub noctem gelidam lignis calefactat ahenum;
Sed vocat usque suum, qua populus adsita certis 170 Limitibus vicina refugit jurgia: tanquam
Sit proprium quidquam, puncto quod mobilis horae Nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema Permutet dominos et cedat in altera jura.
Sic, quia perpetuus nulli datur usus, et heres Heredem alterius velut unda supervenit undam,
Quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris Saltibus adjecti Lucani, si metit Orcus
Grandia cum parvis, non exorabilis auro?
Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas, 180 Argentum, vestes Gaetulo murice tinctas,
Sunt qui non habeant; est qui non curat habere. Cur alter fratrum cessare et ludere et ungi Praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter Dives et importunus ad umbram lucis ab ortu Silvestrem flammis et ferro mitiget agrum, Scit Genius, natale comes qui temperat astrum, Naturae deus humanae, mortalis in unum- Quodque caput, vultu mutabilis, albus et ater. Utar, et ex modico, quantum res poscet, acervo Tollam, nec metuam, quid de me judicet heres,
Quod non plura datis invenerit; et tamen idem Scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti Discrepet, et quantum discordet parcus avaro.
Distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum 195 Invitus facias neque plura parare labores,
Ac potius, puer ut festis quinquatribus olim, Exiguo gratoque fruaris tempore raptim.
Pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum Nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. Non agimur tumidis velis Aquilone secundo: Non tamen adversis aetatem ducimus Austris; Viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re, Extremi primorum, extremis usque priores.
Non es avarus: abi. Quid? Cetera jam simul isto 205 Cum vitio fugere? Caret tibi pectus inani Ambitione? Caret mortis formidine et ira? Somnia, terrores magicos, miracula, sagas, Nocturnos lemures portentaque Thessala rides? Natales grate numeras? Ignoscis amicis? Lenior et melior fis accedente senecta?
Quid te exempta levat spinis de pluribus una? Vivere si recte nescis, decede peritis.
Lusisti satis, edisti satis atque bibisti;
Tempus abire tibi est, ne potium largius aequo Rideat et pulset lasciva decentius aetas.
199. domu; domo; procul procul.
HUMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici ? Credite, Pisones, isti tabulae fore librum Persimilem, cujus, velut aegri somnia, vanae Fingentur species, ut nec pes nec caput uni Reddatur formae. Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim,
Sed non ut placidis coeant immitia, non ut
Serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
Inceptis gravibus plerumque et magna professis Purpureus, late qui splendeat, unus et alter Adsuitur pannus; cum lucus et ara Dianae Et properantis aquae per amoenos ambitus agros,
Aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus. Sed nunc non erat his locus. Et fortasse cupressum Scis simulare, quid hoc, si fractis enatat exspes Navibus, aere dato qui pingitur? Amphora coepit Institui currente rota cur urceus exit ? Denique sit quidvis simplex duntaxat et unum. Maxima pars vatum, pater et juvenes patre digni, Decipimur specie recti. Brevis esse laboro, Obscurus fio; sectantem levia nervi Deficiunt animique; professus grandia turget; Serpit humi tutus nimium timidusque procellae. Qui variare cupit rem prodigialiter unam, Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum. In vitium ducit culpae fuga, si caret arte. Aemilium circa ludum faber, unus et ungues Exprimet et molles imitabitur aere capillos, Infelix operis summa, quia ponere totum
Nesciet hunc ego me, si quid componere curem, 35 Non magis esse velim, quam pravo vivere naso Spectandum nigris oculis nigroque capillo. Sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
Viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
Quid valeant humeri. Cui lecta potenter erit res, 40 Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat jam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Dixeris egregie, notum si callida verbum Reddiderit junctura novum. Si forte necesse est Indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
Fingere cinctutis non exaudita Cethegis Continget, dabiturque licentia sumpta pudenter Et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si Graeco fonte cadent, parce detorta. Quid autem Caecilio Plautoque dabit Romanus, ademptum Virgilio Varioque? Ego cur, acquirere pauca Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit? Licuit semperque licebit, Signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, Prima cadunt: ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque. Debemur morti nos nostraque: sive receptus Terra Neptunus classes Aquilonibus arcet, Regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis Vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, Seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, Doctus iter melius; mortalia facta peribunt, Nedum sermonum stet honos et gratia vivax. Multa renascentur, quae jam cecidere, cadentque 70 Quae nunc sunt in honore, vocabula, si volet usus, Quem penes arbitrium est et jus et norma loquendi. Res gestae regumque ducumque et tristia bella Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Versibus impariter junctis querimonia primum, Post etiam inclusa est voti sententia compos. Quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, Grammatici certant et adhuc sub judice lis est. Archilochum proprio rabies armavit iambo: Hunc socci cepere pedem grandesque cothurni, Alternis aptum sermonibus, et populares
53. cadant. 59. procudere.
« PoprzedniaDalej » |