Obrazy na stronie
PDF
ePub

Peccatum fateor, cum te sic tempore laevo
Interpellarim: sed des veniam bonus, oro.
Quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox,
Sive est naturae hoc sive artis, mirus utroque.—
Quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem,
Utpote res tenues, tenui sermone peractas.-

5

15

Ede hominis nomen: simul et Romanus an hospes.- 10
Ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor.
Longa quibus facies ovis erit, illa memento,
Ut succi melioris et ut magis alba rotundis,
Ponere: namque marem cohibent callosa vitellum.
Caule suburbano, qui siccis crevit in agris,
Dulcior: irriguo nihil est elutius horto.
Si vespertinus subito te oppresserit hospes,
Ne gallina malum responset dura palato,
Doctus eris vivam mixto mersare Falerno:
Hoc teneram faciet. Pratensibus optima fungis
Natura est: aliis male creditur. Ille salubres
Aestates peraget, qui nigris prandia moris
Finiet, ante gravem quae legerit arbore solem.
Aufidius forti miscebat mella Falerno,
Mendose, quoniam vacuis committere venis
Nil nisi lene decet: leni praecordia mulso
Prolueris melius. Si dura morabitur alvus,
Mitulus et viles pellent obstantia conchae

Et lapathi brevis herba, sed albo non sine Coo.
Lubrica nascentes implent conchylia lunae;
Sed non omne mare est generosae fertile testae.
Murice Baiano melior Lucrina peloris,
Ostrea Circeiis, Miseno oriuntur echini;
Pectinibus patulis jactat se molle Tarentum.
Nec sibi coenarum quivis temere arroget artem,

13. alma, de conj. 19. mulso, de conj.; musto, de conj.

20

25

30

35

40

45

50

Non prius exacta tenui ratione saporum.
Nec satis est cara pisces avertere mensa,
Ignarum quibus est jus aptius, et quibus assis
Languidus in cubitum jam se conviva reponet.
Umber et iligna nutritus glande rotundas
Curvat aper lances carnem vitantis inertem:
Nam Laurens malus est, ulvis et arundine pinguis.
Vinea submittit capreas non semper edules.
Fecundae leporis sapiens sectabitur armos.
Piscibus atque avibus quae natura et foret aetas,
Ante meum nulli patuit quaesita palatum.
Sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
Nequaquam satis in re una consumere curam;
Ut si quis solum hoc, mala ne sint vina, laboret,
Quali perfundat pisces securus olivo.
Massica si coelo suppones vina sereno,
Nocturna, si quid crassi est, tenuabitur aura,
Et decedet odor nervis inimicus; at illa
Integrum perdunt lino vitiata saporem.
Surrentina vafer qui miscet faece Falerna
Vina, columbino limum bene colligit ovo,
Quatenus ima petit volvens aliena vitellus.
Tostis marcentem squillis recreabis et Afra
Potorem cochlea: nam lactuca innatat acri
Post vinum stomacho; perna magis ac magis hillis 60
Flagitat immorsus refici; quin omnia malit,
Quaecunque immundis fervent allata popinis.
Est operae pretium, duplicis pernoscere juris
Naturam. Simplex e dulci constat olivo,
Quod pingui miscere mero muriaque decebit
Non alia, quam qua Byzantia putuit orca.

55

65

37. averrere. 51. supponas.

[blocks in formation]

61. in morsus; immersus, de conj.; immersis; mavult.

Hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis
Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes,
Pressa Venafranae quod bacca remisit olivae.
Picenis cedunt pomis Tiburtia succo:
Nam facie praestant. Venucula convenit ollis;
Rectius Albanam fumo duraveris uvam.
Hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec
Primus et invenior piper album, cum sale nigro
Incretum, puris circumposuisse catillis.
Immane est vitium, dare millia terna macello,
Angustoque vagos pisces urgere catino.

70

75

80

85

Magna movet stomacho fastidia, seu puer unctis
Tractavit calicem manibus, dum furta ligurit,
Sive gravis veteri craterae limus adhaesit.
Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus
Consistit sumptus? neglectis, flagitium ingens.
Ten' lapides varios lutulenta radere palma,
Et Tyrias dare circum illota toralia vestes,
Oblitum, quanto curam sumptumque minorem
Haec habeant, tanto reprehendi justius illis,
Quae nisi divitibus nequeant contingere mensis?—
Docte Cati, per amicitiam divosque rogatus,
Ducere me auditum, perges quocunque, memento.
Nam, quamvis memori referas mihi pectore cuncta, 90
Non tamen interpres tantundem juveris. Adde
Vultum habitumque hominis, quem tu vidisse beatus
Non magni pendis, quia contigit; at mihi cura
Non mediocris inest, fontes ut adire remotos
Atque haurire queam vitae praecepta beatae.

73. halec. 78. movent.
87. nequeunt.

79. frusta. 84. inluta. 90. referas memori.

95

SATIRA V.

[ocr errors]

5

10

Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti Responde, quibus amissas reparare queam res Artibus atque modis. Quid rides ?-Jamne doloso Non satis est Ithacam revehi patriosque penates Adspicere?-O nulli quidquam mentite, vides ut Nudus inopsque domum redeam, te vate; neque illic Aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui Et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est.Quando pauperiem missis ambagibus horres, Accipe, qua ratione queas ditescere. Turdus Sive aliud privum dabitur tibi, devolet illuc, Res ubi magna nitet, domino sene: dulcia poma Et quoscunque feret cultus tibi fundus honores, Ante Larem gustet venerabilior Lare dives; Qui quamvis perjurus erit, sine gente, cruentus Sanguine fraterno, fugitivus, ne tamen illi Tu comes exterior, si postulet, ire recuses. Utne tegam spurco Damae latus? Haud ita Trojae Me gessi, certans semper melioribus.-Ergo Pauper eris.-Fortem hoc animum tolerare jubebo: 20 Et quondam majora tuli. Tu protinus, unde Divitias aerisque ruam, dic augur, acervos.Dixi equidem et dico: captes astutus ubique Testamenta senum, neu, si vafer unus et alter Insidiatorem praeroso fugerit hamo, Aut spem deponas aut artem illusus omittas. Magna minorve foro si res certabitur olim, Vivet uter locuples sine gnatis, improbus, ultro

S. v. 3. dolose, (ut sit vocativus).

15

25

30

Qui meliorem audax vocet in jus, illius esto
Defensor; fama civem causaque priorem
Sperne, domi si gnatus erit fecundave conjux.
Quinte, puta, aut Publi,-gaudent praenomine molles
Auriculae-tibi me virtus tua fecit amicum:
Jus anceps novi, causas defendere possum;
Eripiet quivis oculos citius mihi, quam te
Contemptum cassa nuce pauperet: haec mea cura est,
Ne quid tu perdas, neu sis jocus. Ire domum atque
Pelliculam curare jube; fi cognitor ipse;

Persta atque obdura, seu rubra Canicula findet
Infantes statuas, seu pingui tentus omaso

Furius hibernas cana nive conspuet Alpes.

Nonne vides, aliquis cubito stantem prope tangens
Inquiet-ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?
Plures adnabunt thunni, et cetaria crescent.
Si cui praeterea validus male filius in re

35

40

45

Praeclara sublatus aletur; ne manifestum
Caelibis obsequium nudet te, leniter in spem
Adrepe officiosus, ut et scribare secundus
Heres, et, si quis casus puerum egerit Orco,
In vacuum venias: perraro haec alea fallit.
Qui testamentum tradet tibi cunque legendum,
Abnuere et tabulas a te removere memento,
Sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo
Cera velit versu; solus multisne coheres,
Veloci percurre oculo. Plerumque recoctus
Scriba ex quinqueviro corvum deludet hiantem,
Captatorque dabit risus Nasica Corano.-

50

55

Num furis? an prudens ludis me, obscura canendo?— O Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: Divinare etenim magnus mihi donat Apollo.

36. quassa. 38. sis cognitor. 53. limus.

60

59, 60. aut erit, aut non Divinare mihi magnus donavit Apollo, de conj.

« PoprzedniaDalej »