Vos, Bibuli et Servi, simul his te, candide Furni, Complures alios, doctos ego quos et amicos
Prudens praetereo; quibus haec, sunt qualiacunque, Arridere velim, doliturus, si placeant spe Deterius nostra. Demetri, teque, Tigelli, Discipularum inter jubeo plorare cathedras. I, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
SUNT, quibus in satira videor nimis acer et ultra Legem tendere opus; sine nervis altera, quidquid Composui, pars esse putat similesque meorum Mille die versus deduci posse. Trebati,
Quid faciam, praescribe.-Quiescas.-Ne faciam, inquis, 5 Omnino versus ?—Aio.—Peream male, si non Optimum erat: verum nequeo dormire.-Ter uncti Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, Irriguumque mero sub noctem corpus habento. Aut, si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris invicti res dicere, multa laborum Praemia laturus.-Cupidum, pater optime, vires Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina nec fracta pereuntes cuspide Gallos Aut labentis equo describat vulnera Parthi.-
S. i. 1. videar. 2. intendere. 10. capit. 15. describit; describet.
Attamen et justum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.-Haud mihi deero, Cum res ipsa feret. Nisi dextro tempore, Flacci Verba per attentam non ibunt Caesaris aurem, Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.— Quanto rectius hoc, quam tristi laedere versu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem,
Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit..- Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto Accessit fervor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem Pugnis: quot capitum vivunt, totidem studiorum Millia. Me pedibus delectat claudere verba Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
Ille velut fidis arcana sodalibus olim
Credebat libris, neque, si male cesserat, unquam Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis Votiva pateat veluti descripta tabella
Vita senis. Sequor hunc, Lucanus an Apulus, anceps:- Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, Missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, Sive quod Apula gens seu quod Lucania bellum Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petet ultro Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis 40 Vagina tectus; quem cur destringere coner, Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex Jupiter, ut pereat positum rubigine telum, Nec quisquam noceat cupido mihi pacis! At ille, Qui me commorit,-melius non tangere, clamo- Flebit et insignis tota cantabitur urbe.
24. ut simul. 31. si male gesserat. 39. petit.
Cervius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuti, quibus est inimica, venenum, Grande malum Turius, si quid se judice certes. Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque Imperet hoc natura potens, sic collige mecum: Dente lupus, cornu taurus petit: unde, nisi intus Monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti Matrem, nil faciet sceleris pia dextera; mirum, Ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos; 55 Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta. Ne longum faciam: seu me tranquilla senectus Exspectat, seu mors atris circumvolat alis, Dives, inops, Romae, seu fors ita jusserit, exsul, Quisquis erit vitae, scribam, color.-O puer, ut sis Vitalis, metuo, et majorum ne quis amicus Frigore te feriat.-Quid? cum est Lucilius ausus Primus in hunc operis componere carmina morem, Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora Cederet, introrsum turpis; num Laelius aut qui Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen, Ingenio offensi aut laeso doluere Metello Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui Primores populi arripuit populumque tributim, Scilicet uni aequus virtuti atque ejus amicis. Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant Virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, Nugari cum illo et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quidquid sum ego, quamvis Infra Lucili censum ingeniumque, tamen me Cum magnis vixisse invita fatebitur usque Invidia, et fragili quaerens illidere dentem, Offendet solido, nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. Equidem nihil hinc diffindere possum; Sed tamen, ut monitus caveas, ne forte negoti Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum; Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est Judiciumque. Esto, si quis mala: sed bona si quis Judice condiderit laudatus Caesare? si quis Opprobriis dignum latraverit, integer ipse ?-- Solventur risu tabulae, tu missus abibis.
Quae virtus, et quanta, boni, sit vivere parvo,- Nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus Rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerva— Discite, non inter lances mensasque nitentes, Cum stupet insanis acies fulgoribus, et cum Acclinis falsis animus meliora recusat;
Verum hic impransi mecum disquirite. Cur hoc?
Dicam, si potero. Male verum examinat omnis
Corruptus judex. Leporem sectatus equove
Lassus ab indomito, vel, si Romana fatigat Militia assuetum graecari, seu pila velox, Molliter austerum studio fallente laborem,
Seu te discus agit, pete cedentem aëra disco: Cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis Sperne cibum vilem; nisi Hymettia mella Falerno
79. hic; diffidere; diffingere; defringere. 84. laudatur.
« PoprzedniaDalej » |