Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

SATIRA I.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
Seu ratio dederit seu fors objecerit, illa
Contentus vivat, laudet diversa sequentes?
O fortunati mercatores! gravis annis

Miles ait, multo jam fractus membra labore.
Contra mercator, navem jactantibus Austris,

5

Militia est potior. Quid enim? Concurritur: horae
Momento cita mors venit aut victoria laeta.
Agricolam laudat juris legumque peritus,
Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

10

Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est,
Solos felices viventes clamat in urbe.

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
Delassare valent Fabium. Ne te morer, audi,

S. i. 2. ulla.
8. Momento aut cita.

4. armis, de conj.

6. navim.

10. cantu.

20

25

Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat, 15
Jam faciam quod vultis: eris tu, qui modo miles,
Mercator: tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
Vos hinc mutatis discedite partibus. Eia!
Quid statis?-nolint. Atqui licet esse beatis.
Quid causae est, merito quin illis Jupiter ambas
Iratus buccas inflet, neque se fore posthac
Tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem?
Praeterea, ne sic, ut qui jocularia, ridens
Percurram : quanquam ridentem dicere verum
Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi
Doctores, elementa velint ut discere prima;-
Sed tamen amoto quaeramus seria ludo.
Ille gravem duro terram qui vertit aratro,
Perfidus hic caupo, miles, nautaeque, per omne
Audaces mare qui currunt, hac mente laborem
Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
Parvula, nam exemplo est, magni formica laboris
Ore trahit quodcunque potest atque addit acervo,
Quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
Quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
Demoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum,
Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

30

35

40

Quid juvat, immensum te argenti pondus et auri
Furtim defossa timidum deponere terra ?-
Quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.—
At, ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus?
Millia frumenti tuă triverit areǎ centum,

45

Non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si

19. nolent; nolunt. 23. Praetereo.. 29. Perfidus hic campo miles. 46. quam meus.

Reticulum panis venales inter onustō

Fortě věhas humero, nihilo plus accipias quam
Qui nil portarit. Věl dic, quid referat intra
Naturae fines viventi, jugera centum an

Mille aret?-At suave est ex magno tollere acervo.—
Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
Ut, tibi si sit opus liquidi non amplius urna
Vel cyatho, et dicas: magno de flumine mallem
Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.
Plenior ut si quos delectet copia justo,

Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer.

Eo fit,

50

55

At qui tantuli eget, quanto est opus, is neque limo Turbatam haurit aquam; neque vitam amittit in undis. 60 At bona pars hominum, decepta cupidine falso,

65

Nil satis est, inquit; quia tanti, quantum habeas, sis.—
Quid facias illi? Jubeas miserum esse, libenter
Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
Sordidus ac dives, populi contemnere voces
Sic solitus: populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Flumina... Quid rides? Mutato nomine de te

Fabula narratur: congestis undique saccis
Indormis inhians, et tanquam parcere sacris

Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis.

Nescis, quo valeat nummus? quem praebeat usum?
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde,
Quis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum

49. conferat. 50. viventis, de conj.

59. tantulo.

70

75

55. malim. 57. delectat. 77. malos, fures.

Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.—
At si condoluit tentatum frigore corpus,

Aut alius casus lecto te affixit, habes qui
Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet, ac natis reddat carisque propinquis.-
Non uxor salvum te vult, non filius: omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
Miraris, cum tu argento post omnia ponas,

80

85

Si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
At si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas, ut si quis asellum

90

In campo doceat parentem currere frenis.

Denique sit finis quaerendi; cumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus; et finire laborem
Incipias, parto quod avebas; ne facias quod

100

Ummidius quidam-non longa est fabula-dives, 95
Ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret; ad usque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.—
Quid mi igitur suades? ut vivam Naevius? aut sic,
Ut Nomentanus ?-Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere. Non ego, avarum
Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanain quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus; sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo, nemo ut avarus

88. An, si; 92. quoque.

79. optarem. 81. afflixit.
Orellius; Ac si; de conj. Etsi, Non si, Aut si.
95. Nummidius. 101. Quidne.

108. redeo. Nemon' ut-.

106. recti.

105

Se probet, ac potius laudet diversa sequentes,
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se majori pauperiorum

110

Turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat:

Ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Praeteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore, vita
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.-
Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

115

120

SATIRA II.

Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,

Mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne

Moestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli;

Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse

Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,

5

Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis :
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet: laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis,

10

113. obstet. 118. vitae. S. ii. 6. depellere.

« PoprzedniaDalej »