Obrazy na stronie
PDF
ePub

episcopos, et praedictum camerarium meum, ac Martinum Fernandi decanum Conchensem meos constituo et facio exsecutores, quibus do et concedo plenam et liberam potestatem exsequendi et complendi de bonis meis omnia et singula supradicta in hujusmodi meo testamento contenta. Et hanc assero, et esse volo meam ultimam voluntatem, quam jure testamenti, seu codicilli, vel cujuslibet alterius ultimae voluntatis volo perpetuo valituram.

LVI. Et revoco quodcumque aliud testamentum, codicillos, et ultimas voluntates, quoscumque per me hactenus conditos, factos, seu ordinatos sub quacumque forma et expressione verborum, etiamsi in eis, vel eorum aliquo fuerit aliqua clausula derogatoria incerta, quain in praesenti volo pro expressa haberi, et specialiter nominata, et eis séu ei ex certa scientia per praesens testamentum seu ultimam voluntatem penitus derogo, et pro abolitis et non insertis haberi volo. Requirens ac rogans notarium publicum infrascriptum, ut de praemissis omnibus et singulis conficiat unum, duo, tria, et plura, et tot quot expedierit, publica instrumenta: ipsaque mandavit et voluit sui sigilli appensione muniri. Quae fuerunt acta in rocha Papali, alias sancti Cataldi civitatis Anchonae in camera secreta superiori dicti domini legati. Anno, indictione, die, mense, et pontificatu praedi→ <tis, praesentibus reverendis in Christo patribus dominis Henrico Brixiensis, et Alfonso Firmanae ecclesiarum Episcopis, et Joanne de Marmanno abbate sanctae Mariae de Sutora Nurcemensis dioecesis, necnon venerabilibus viris domino Joanne de Senis in jure civili licentiato, et Alfonso Fernandi thesaurario ecclesiae Toletanae, et Petro Alfonsi archidiacono de Calatrava in ipsa ecclesia Toletana, ac Sanctio Sanctii canonico Segoviensis testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

LVII. Et ego Fernandus Gometii de Pastrana clericus Toletanae dioecesis, publicus apostolicus et imperiali auctoritate notarius praedictis omnibus et singulis, dum sic, ut praemittitur, per praefatum reverendissimum patrem et dominum D. Aegidium Cardinalem fierent et agerentur, una cum praenominatis testibus praesens fui, eaque omnia et singula propria manu fideliter scripsi et publicavi, signoque meo solito signavi. Rogatis et requisitis in testimonium praemissorum. LVIII. Et ego Henricus Episcopus Brixiensis testis suprascriptus in testimonium praemissorum propria manu me subscripsi.

LIX. Et ego Alfonsus Episcopus Firmanus testis supradictus me propria manu subscripsi in fidem praemissorum.

LX. Et ego Joannes Senensis praefatus manu propria me subscripsi in testimonium praemissorum.

LXI. Et ego Joannes abbas sanctae Mariae de Sitria testis praedictus propria manu me subscripsi in testimonium praemissorum.

Et

LXII. Et ego Alfonsus Fernandi thesaurarius Toletanus praedicti domini legati camerarius, testis supradictus propria manu me subscripsi in testimonium praemissorum.

LXIII. Et ego Petrus Alfonsi archidiaconus de Calatrava testis su prascriptus propria manu me subscriptis in testimonium praemissorum. LXIV. Et ego Sanctius Sanctii canonicus Segoviensis, testis praedictus me in testimonium praedictorum propria manu subscripsi. Deo gratias.

I

Si te divi Aegidii nostri oblectat lectio testamenti, amicissime le

ctor, sola inspectione deprehendes divini hominis omnibus virtutibus, liberalitate et magnificentia praecipue illustrati exemplar. Unum tamen, quod facile quisque sapientissimus ignorare posset, quodque ad intelligentiam eulogii maxime necessarium est, praetereundum non duxi. Quid scilicet pro verbo illo marapetinus toties in hac solemni ultima voluntate repetito intelligendum sit. Scito igitur marapetinus vulgare Hispanorum, inter quos praesens testamentum conditum patet, fore nomen monetae argenteae illo tempore valoris unius carleni, aut parum plus. Cetera per te te habebis.

[merged small][merged small][ocr errors]

JOANNIS GENESII

SEPULVEDAE CORDUBENSIS

DE REGNO ET REGIS OFFICIO

LIBER PRIMUS

AD PHILIPPUM HISP. REGEM.

QUAMQUAM

sic

roli V. histo

I. UAMQUAM de regno et regis officio scribere, et quaestioni pro rei magnitudine satisfacere opus est ut maximum, ad praestandum difficillimum, et quod facile possit in varias reprehensiones incurrere, Philippe rex invictissime et humanissime, tamen non alienum studiis officioque meo fore putavi, si quae a summis viris, qui in hac philosophiae parte diligenter elaborarunt, convenientia huic loco tradita, et per multos libros sparsa sunt, ad te mittenda colligerem, et in pauca conferrem ; quaedam etiam adderem, quae me longi temporis, multarumque rerum usus ac diligens observatio docuit, dum patris tui Caroli Genesius CaMaximi Imperatoris, tuasque et gentis nostrae res hac aetate ge- ricus. stas Latinis litteris potissimum mandarem, et superiorem regum temporumque memoriam cognoscendi gratia replicarem. Quarum rerum occasionem mihi haud minimam praebuit diuturna Romae primum ad pontificiam, deinde in Hispania ad vestram aulam commoratio. Nam utramque ut diu colerem et frequentarem, me meo◄ rum studiorum ratio, et Pontificum ac ejusdem Imperatoris tuaque voluntas induxit: quo in opere hoc mihi majorem curam et diligentiam adhibendam statui, quod ad te tantum regem scribo. Quamquam enim nihil est, ut arbitror, quod pro tua plane regia sapientia consequi nequeas; tamen te multum juvare poterunt praecepta et monita veterum sapientium, quae ipse undique diligenter collecta in hunc librum, quem ad te mitto, conjeci. Sed quoniam omnis de regno disputatio cum ceterorum reipublicae generum commentatione conjuncta est, aliqua nobis erunt tum universe de republica, tum de singulis ejus generibus disserenda. Qua in quaestione ex Graecis philosophis Aristotelem maxime se- Aristotelis quar, summum virum, et cujus doctrina in civili omnique moTom. IV.

N

rali

laus.

randi ratio.

rali facultate, aut nihil, aut perparum differt a Christiana philosophia. Nam utraque disciplina morum honestatem atque justitiam ordine naturali conveniente legi aeternae metitur. Sequemur autem non ut interpretes, ut pridem, cum ejusdem philosophi opus de Republica ex Graeco in Latinum sermonem a nobis conversum, et scholiis enarratum ad eumdem Carolum patrem tuum misimus; sed ex fontibus ejus judicio et arbitrio nostro, quatenus videbitur, haurientes.

Varia impe- II. Ut igitur initium paulo altius repetamus, imperandi parendique ratio, quam natura, cujus moderator summus DEUS est, ad rerum salutem molita est, tam late tam late patet in omni genere; ut nihil unum et commune ex pluribus rebus, sive continentibus, sive divisis constitutum sit, quin in eo sit aliquid, quod imperet, quiddam etiam, quod imperio jure naturae pareat, non solum in animantibus sed etiam in rebus inanimatis. Quoniam ubique quod perfectius est et majoris dignitatis, imperium tenet, minus autem perfectum imperio paret lege naturae, ut etiam in rebus simplicioribus, quae vocantur elementa, notare licet. Nam in igne, et item aqua formam praeesse, materiam esse subjectam lege naturae, ex eo facile intelligitur, quod cum omnium nascentium et intereuntium rerum eadem sit, hoc est, ejusdem generis materia, tamen in igne materia ad imperium formae in sublime fertur, eadem si aquae vel terrae formam induat, ipsam sequitur ad inferiora ducentem ; et in ceteris eodem modo: quae ratio in animantibus multo etiam apertius apparet, in hoc vero Herile et ci utriusque etiam imperii exemplum animadvertere licet. Anima enim in corpus herile imperium, ut domina in servum exercet ; intellectus, sive ratio in appetitum, civile. Nam cum multiplex sit imperandi ratio aliter enim pater imperat filiis, aliter maritus uxori, aliter magistratus civibus, aut princeps popularibus, aliter dominus servis; cuncti tamen imperandi modi in duo genera contrahuntur, civile, et herile, quae Graeci TOT, nai SOTTOTINA Civile. ap appellant. Civile imperium intelligitur, quod in liberos homines ad ipsorum utilitatem exercetur; herile autem, quod in servos ad commoditatem imperantis.

vile imperi

um.

Herile.

III. Eadem ratione , eodemque jure inter animantes homini datum est imperium, quippe cum homo probus in genere animantium sit perfectissimus, nam improbus et justitia vacans omnium

[ocr errors]

pes

Hominum

pessimus habetur, in luxu et venere nequissimus ex hominibus inter ipsos autem quo quisque perfectior est, id est, virtute ac prudentia in- imperium. structior, hoc magis est ad imperandum aptus; contraque ad serviendum magis idoneus, quo hebetior et minoris intelligentiae. Ita fit, ut quidam homines ad imperandum, quidam ad serviendum nati sint, quorum imperandi parendique munus idcirco naturale esse declaratur, quia non solum juste, sed etiam utrique, parenti et imperanti utiliter obitur, unde ipsis mutuus quidam amor ingeneratur. Est autem natura dominus, qui viribus animi intelligentiaque praestat, corporis autem robore minus va. vus. let; servus natura, qui corpore validus est ad obeunda munera necessaria, sed hebes intelligentia, et ingenio tardus. Nam ceteri homines his duobus generibus interjecti, qui nec prudentia ingenioque praestant, nec rursus valde deficiunt, quae magna multitudo est, nec natura domini sunt, nec natura servi.

[ocr errors]
[ocr errors]

,

Dominus quis & ser

tim civiles,

armis cogen

IV. Ceterum ut in uno populo unaque civitate haec homi- Gentes parhum tria genera notantur sic inter aliquas totas universasque partim bar nationes discrimen magnum exsistit, quarum quaedam humaniores et prudentiores habentur, quaedam barbarae et inhumanae, quae scilicet vita et moribus publice probatis a ratione legeque naturali discedunt. Quarum gentium ea conditio est, ut barbari humaniorum et cultiorum imperio parere debeant jure naturae ut melioribus legibus et institutis ab iis pro ipsorum justi- Barbari an tia et prudentia gubernentur: qui si imperium justum et sibi uti-di. le recusent, bello possunt jure naturae, si facultas adsit, ad parendi officium et justitiam compelli. Hoc jure Romani gens hu manissima et virtute praestans nationes barbaras in suam ditionem redegerunt, ut noster Augustinus his verbis testatur: Ro- De civitate manis Deus concessit maximum et illustrissimum imperium ad domandum gravia mala multarum gentium. Ut intelligas proavis tuis optimis et religiosissimis principibus Fernando et Isabellae, Hispanorum humanitate ac omni genere virtutis praestantis nationis regibus, vobisque posteris novum Orbem debellare non modo India jure per Christianas, sed etiam per naturales leges licuisse. Nam illud debellata. proavorum tuorum barbaros in ditionem redigendi consilium Alexander Sextus summus sacerdos et Christi vicarius non modo probavit, sed et laudibus per rescriptum extulit, utque ab instituto nullo nec labore, nec periculo deterrerentur, adhortatus est

[blocks in formation]

Dei lib. 5.

« PoprzedniaDalej »