Obrazy na stronie
PDF
ePub

ibat, toties me prædictos solidos repetere coge- A cem circa collum, et hanc cum reperissent, non bant.

11. Quia de actu silentii sermo se intulit, sine quo videlicet ducenda est pro nihilo vita monachi, restat ut retro redeamus, et per eum aliquantulum pervagemus. Vita enim monachi usque adeo est aliquid, donec sub silentio esse studuerit. Eo vero remoto, quidquid bene vel honeste se agere putaverit secundum institutionem Patrum nihil erit.

Exemplum insigne.

12. Tempore igitur quo sævissima gens Nortmannorum, Pietavorum atque Turonorum fines cruentis devastabat gladiis, contigit ut duo venerabiles viri ex eadem congregatione, nescio qua de causa, mitterentur Turoniam. Unus eorum Archembalbus vocabatur, mihique bene notus: alter vero ignotus, et dicitur Adalasius; viri nempe opinatissimi, et multorum monachorum patres nunc sunt effecti. Factum est igitur dum tantum iter B carperent, et in quemdam locum requietionis gratia divertissent taliter ab eisdem Nortmannis capti sunt eadem nocte. Erat autem quoddam oppidum secus locum, super quod noctu irruentes ceperunt, alia vero Nortmannorum pars quæ ibat, cum pridem capta præda deve it in eumdem locum in quo prædicti fratres erant. Capere namque eos et ligare eorum manus, deinde minare potuerunt eorum silentium rumpere nequiverunt. Mane autem facto applicuerunt in assignatum locum, in quo sibi congreganti posuerant constitutum. Prædicti vero fratres paululum se ab eis sequestraverunt, et, sicut erant ligati, in terra se super facies suas dederunt, quatenus peracto psalmorum cursu silentio finem imponerent. Nondum enim oratione completa, venit pars reliqua capta multa præda. Inveniens itaque dux eo. im prædictos fratres in terram jacere, interrogavit qui essent. At illi retulerunt ei omnia quæ gesserant per ordinem, ad- C dentes quod nullo modo potuissent eos loqui facere, Ille itaque quia erat barbarica immanitate turgidus. ob nimiam elationem cum eodem in quo residebat phalerato equo inclinato velut ad feriendum conto, irruit super eos, metum mortis eis incutiens, volens eos probare an timerent. Cæterum vulgus undique quod confluxerat ad hoc spectaculum vociferantes barbarico ritu plausum dabant manibus, At illi ut erant animo constantes, ita et corpore permanserunt immobiles et hoc non aliqua fiebat apud eos indelusione, sed jure observantiaque sanctæ regulæ, sub qua videlicet cupiebant mori et vivere, nunquamque ab ea declinare. Sed Omnipotentis manus eorum exhilaratum spectaculum protinus convertit in luctum. Mox ut ad eos barbarus appropinquavit, equus in quo residebat in obliquum, resilivit, sessoremque suum in terram stravit atque collisit. Quam collisionem statim febris lethalis secuta est. Conticuerunt omnes et D versi in stuporem cœperunt quærere inter se, quid ex iis facere deberent. Reperto tandem consilio, barbarico ritu dignum esse censuerunt, ut pro vita ducis sui unus ex eis cæderetur. Deinde coeperunt sorte quærere, quem ex illis deberent interimere. Sed super virtutum viros et sorti Christi connumeratos diabolica nullo mode poterat cadere sors. Obstupescebant itaque super eos et admirantes dicebant, ultra homines esse, super quos sors eorum non potuisset cadere. Siquidem juxta hunc modum interemerant unum ex famulis eorum. Alter vero famulus qui supererat, optime sciebat hostium linguam, qui eis omnia quæ loquebantur latino eloquio clam indicabat. Et hunc credimus consolatorem hominum salvasse ob eorum revelationem. Tunc accedentes ad eos, velociter eorum manus dissolverunt, atque pro víta ducis sui obnixius eos per interpretem rogare coeperunt : et ita demum factum est, ut eos nunquam ligare postea præsumpsissent. Sed et hoc fuit mirabile, quia unus ex prædictis fratribus ferebat auream cru

præsumpserunt auferre. Cibo vero quo voluerunt et potu apud eos usi sunt, quo usque inter eos fuerunt sic enim completum est in eis illud probatissimum gaudium quod patientiam operatur, de quo ait Apostolus: Non solum autem sed et gloriamur in tribulationibus scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia vero spem. Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris (Rom v). Et nunc igitur quique monastica fertis indumenta, obsecro ut una mecum horum virorum intueamini exempla, et silentio tandem aliquando detis operam. De hoc namque bono silentio Isaias: In silentio erit vobis spes (Isa. xxx); et Jeremias: Bonum est cum silentio præstolari Dominum (Thren. 1); et rursum: Bonum est viro cum ab adolescentia sua portaverit jugum, sedebit solitarius et tacebit, quia elevavit se super se (Thren. III, 27). Similiter et David de eo inquiens proclamat: Dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam (Psal. xxxvIII); et cætera; et apostolus Paulus: His autem qui hujusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu, ut cum silentio operantes panem suum manducent (Il Thess. 1). Diximus ista de antiquis vatibus, ut nullus arbitretur hoc silentium modernis temporibus fuisse inventum, sicut quidam male suspicantes fatentur. Hos namque et Novi Testamenti Patres, Paulus, Antonius, Hilarion, Joannes, ad postremum beatissimus pater Benedictus imitati sunt, et alii quamplurimi; quos nominatim propter quorumdam fastidium minime recensemus: quorum videlicet silentium, si quis studiose exquirere voluerit, in eorum catalogo affatim reperire poterit. Ergo ut nobis quilibet non opponat quietem in qua deguerunt solitudinis, his omissis noster stylus totus se convertat ad institutionem evangelistarum et de operibus Domini Jesu sumat exordium.

13. Primum quidem testimonium in Matthæo habemus: Jussit, inquit, Jesus discipulos suos ascendere in naviculam et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Et demissa turba ascendit in montem solus orare (Matth. XIV). Secundum in Marco Coegit Jesus discipulos suos ascendere navem ut præcederent eum trans fretum ad Bethsaidam dnm ipse dimitteret populum, et dum dimisisset eos, abiit in montem orare (Marc. vi). Tertium in Luca ita continens: Factum est in illis diebus, exiit Jesus in montem solus orare et erat pernoctans in oratione Dei (Luc. v1) Item in eodem : Vigilate itaque omni tempore orantes ut digni habeamini fugere omnia ista quæ futura sunt et stare ante Filium hominis. Erat autem diebus docens in templo: noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocabatur Oliveti (Luc. xx1) Quartum namque testimonium in Joanne hujusmodi terminatur : Jesus aulem perrexit in montem Oliveti et diluculo iterum venit in templum (Joan. vII). Si enim Verbum Dei et Creator carnis, dum conversaretur cum hominibus et vitæ prædicaret Evangelium, ad tempus siluit, quid nobis agendum sic facilius comprehendere potestis; videlicet cum mors et vita in manu linguæ sit posita (Prov. XVI), et cum Scriptura dicat: In multiloquio non effugies peccatum (Prov. x), et: Vir linguosus non dirigetur super terram (Psal. CXXXIX). Si enim prædicti fratres cum cœderentur atque vincti minarentur, voce silentium rumpere non passi sunt, eum imitantes, de quo scriptum est: Sicut ovis ad occisionem duitus est, et quasi agnus coram tondente se sine voce,sic non aperuit os suum (Isa. LIII); hi vero qui nullam vim patiuntur, nec a quovis coacti, sed sua sponte regulæ jura transgrediuntur,quid dicturi erunt simul positi ad judicium, cum utrorumque causa in conspectu Dei et angelorum examinabitur? De qua examinatione sancta Ecclesia per beatum Job terribiliter clamat dicens: Instauras testes tuos contra me (Job x, 17). Semper enim in his gravissime ultio plectitur, qui per testes convincuntur. Et illi male

dictum legis percipiunt, qui ea que legis sunt A Dominum oravit, quo usque liberatum puerum sciunt et ab ejus mandatis temere declinare non metuunt. De quibus Psalmista ait: Maledicti qui declinant a mandatis tuis (Psal. cxvш) (26).

Fratribus infirmis ægre medicinam indulget. 14. Erant itaque in nostra congregatione duo fratres, quorum nomina huic operi non libet intexere, qui pro sua gravissima infirmitate crebrius eum assueverant orare, ut medicinæ illis remedia adhibere juberet, præsumentes de sanitate. At ille non ferens eorum improbitatem, consentit voluntati eorum petitoque medicamine licentiam tribuit, sed prius eos convocans sub similitudine quadam dixit illis hoc paradigma. Vidi aliquando fratrem simili vestro vulnere cruciatum et prius mortuum quam pristinæ sit sanitati restitutus. At illi nihil de se suspicantes adhibuerunt sibi medicum sed post sedulos cruciatus, sanitatem nunquam receperunt. Scio et alium fratrem, qui tempore sua conversionis dum studeret preteritas B flendo delictorum tergere maculas, cætera reliquit studia, noctu dieque orationi, compunctioni et lamentationi incessanter desudabat. Cumque eum peritissimus pater requisisset, cur præsto cum aliis ad docendum vel discendum non esset; veritatem retulit ei, et occulta cordis sui patula revelavit, atque ut sibi hoc perficiendi daret licentiam exoravit, sciens pro certo secundum institutionem Regula (cap. 49), quia quod sine permissione patris spiritualis monachus agit, præsumptioni deputatur et vanæ gloriæ, non mercedi. Cui pater noster ait: Restat ut uno vel amplius tempore iste Spiritus dicebat a te, quo mens tua stimulis saucietur vanæ gloriæ. Mox frater ille prædictam perdidit compunctionem, et vix post medii anni spatium eam rursum exorando patrem nostrum meruit recipere. Sua namque verba miro gravitatis pondere plena erant; quia vir sanctus repletus sancto flamine incassum loqui nesciebat.

Joanni episcopatum prædicit.

15. Præteritis his diebus coram nostris fratribus et aliis qui aderant nobiscum, retulit domnus Joannes, Nolanæ (27] Ecclesiæ episcopus, quod ante hoc triennium bis Romam isset, et prædicti episcopatus benedictionem resistentibus inimicis nequivisset accipere. Interea domnus Odo orationis gratia Garganum ibat. Cumque vidisset eum tristem, sciscitavit eum quid haberet. Cui ille cum omnia quæ sibi aderant retulisset, et quia quasi spe desolatus accipiendi ordinem pontificatus confundebatur tertio Romam reverti; benedixit ei, et dixit Perge iterum securus, et scias quia complevit Deus votum tuum: deinde dimisit eum. At ille accepta benedictione abiit, et infra spatium quindecim dierum, sicut pater noster prædixerat, illi advenit. Qua de re indubitanter proferimus, vir istæ prophetiæ spiritum veraciter habuit, cujus verba tanta sunt auctoritate firmata.

Nepoti baptismum obtinet.

16. Meminisse vos volo, fratres, quod praeterito anno ille peregrinus qui se de familia patris nostri esse fatebatur, et Jerosolymam ascendere festinabat, coram vobis de patre nostro bis terque narravit. Aiebat enim, quod idem annis quibus Nortmannorum gens Turoniæ devastabat fines, die quodam contigit ut nepotem domni Odonis, necdum renatum fonte baptismatis, una cum nutrice sua caperent prædicti Nortmanni. Erat autem Turonis prædictus pater. Cumque hoc ei ibi nuntiatum fuisset, mox ille orationi incubuit, et tandiu

(26) Quæ sequuntur ad num. 22, in editis locantur in libro III.

(27) Ex hoc loco augeri atque illustrari potest series episcoporum ejus loci, in Italiæ sacræ tomo VI. (28) Confer libri 11, num. 16, ubi Joannes anno altero, quam scriberet, id accidisse refert.

[ocr errors]

D

esse cognovit. Non enim potius de illo quam de cæteris dolebat captivis, sed pro ejus anima gravissime laborabat, timens ne aliquo casu sine lavacro fontis puer et ejus anima gehennæ traderetur. Sed inter cætera non sunt prætereunda illa que nutrix pueri narrabat. Locus, ait, ille ad quem captivi ducti fuerant, ultra quoddam flumen erat, cujus tanta inerat profunditas, ut nullus illud aliter nisi navigio, aut natatu posset transire. Distabat autem a Turonia spatium itineris octo dierum. Jam vero revisendi puerum spes frustrabatur. Stante itaque muliere in ipso discrimine, subito inspirata est Dei flamine, ut arriperet puerum et abiret; quod et fecit. Etenim tam secura per medium hostium transivit catervas, ut non solum ab aliquo fuisset retenta, verum etiam nec interrogata. Profunditatem vero tanti fluminis siccis cruribus transivit, et longinquitatem tanti itineris triduo peregit, non esuriens, neque sitiens, aut lassescens, donec Turonis perveniret. Hoc vero factum cujus fuisset meriti statim claruit, quia mox, ut puer patri nostro delatus fuit, sacro eum fecit baptismate tingi. Deinde elevatis in cœlum oculis ut moreretur oravit, atque dehinc post triduum cœlo reddidit spiritum. Pater vero ejus factus est monachus. Quæ vero sequuntur, ipse beatus pater exposuit, non tamen ut a se vel pro se facta fuissent, sed de quibus eum Dominus periculis liberasset narrabat. Naufragium evadit.

17. Quodam tempore dum Rhodani alveum navigio transiret, comitantibus illum optimatibus regionis illius, contigit, ut dum unus equus alium vellet calce percutere, ictum ferientis navigii tabula excepit, illo videlicet loco, ex quo ramus fuerat cum dolaretur excisus. Mox ut evulsus fuit vertex, tanta per idem foramen inundatio ingressa est aquæ, ut subito repleretur navis usque ad superficiem. Sic tamen plena Deo gubernante ad aliam pervenit ripam. Etenim usque adeo pater Odo intro stetit, quo omnes fuissent egressi. Ad postremum cum fuisset ille egressus, navis abiit in profundum. Qua in re videlicet cujus meriti vir iste fuerit perspicue claret, qui hoc suis obtinere valuit precibus, quod prius meruerunt Petrus et Paulus, deinde pater noster Benedictus.

Item præcipitium.

18. Sub eodem tempore competit illi Romam (28) orationis gratia venire: sed non multo post dum patriam reverteretur, inter Burdonum Alpes ob nivis immensitatem præoccupatum et septum est ejus iter, qua videlicet mons ille nullo unquam tempore potest carere. Secus autem locum illum habitat quoddam genus hominum, qui Marrones (29) vocantur, et arbitror ex Marronea provincia illud nomen traxisse originem. Hi enim accepta mercede præbuerunt ei ducatum, sicut et aliis facere consueverunt, quia aliter hiemis tempore nemo quidem prædictos montes valet transire. Nam, antequam sol lucis terminum clauderet, illud quod supererat diei spatium versum est a multitudine nivis in caliginem. Sed illis proficiscentibus ut præterirent tetrum et periculosum locum illum, subito equus quem sedebat pater noster, tetendit pedem in obliquum, et ambo simul mergebantur in præcipitium. Tunc pater Odo, relictis habenis, ambas manus dum caderet ad cœlum erexit, et mox ramum arboris inter brachia sua reperit, atque in eo usque adeo se suspen lit, donec ejus clamoribus qui præcesserant reversi

(29) De iisdem S. Odo in lib. 11 de Vita S. Geraldi cap. 17. Ipsi quippe Marruci, rigentes videlicet Alpium incolæ, nihil quæstuosius æstimabant, quam ut suppellectilem Geraldi per juga montium jovina transveherent. Vulgo Marranes appellantur.

fuissent, et eum suscepissent. Ramus autem ille A vero subdebat ad laborem artis. Sicque frater iste amplius non fuit visus, quia arbor illic nunquam videtur, nec nascitur, equus vero ultra nusquam comparuit.

Item latrones.

19. Revera cum pro pace regum et principum, necnon et correctione monasteriorum impatienti amore arderet, et ob hoc huc illucque discurreret, sæpe ei latrones insidias paravere. Quadam namque die quadraginta super eum insurrexerunt latrones. Cumque unus ex eis qui erat insignior cæteris, Aimon nomine, vidisset eum, fratresque qui comitabantur illum incessanter psallere, ac psallendo iter peragere, illico compunctus corde dixit sociis suis: Nunquam memini tales viros vidisse, nec puto alicubi visi fuissent; discedamus ergo ab eis. Est et quidam armiger cum eis, videlicet strenuus vir, et ideo absque nostro periculo non possumus nocere illis. Cui respondentes dixerunt: Armigerum illum in acumine lanceæ nostræ levemus, B. cæteros autem exspoliantes abire dimittamus. Ad hæc respondit ille: Prius in me arma convertite, alioquin me vivente nihil eis habetis facere. Sicque invicem sunt divisi et ad propria reversi. Latro itaque quem prædiximus post patrem nostrum abiit, et reatus sui pœnitentiam egit, ac dehinc a latrocinii pravitate cessavit. Sed non ab re hoc censemus factum fuisse. Tanta enim spiritus cui adhæserat eum repleverat gratia, ut ejus jocunditas non solum jocundos exhilararet, verum etiam et mostos veræ lætitiæ redderet, et perennis exsultationis participes faceret. Lingua enim ejus. ut Scriptura canit, lignum vitæ et lingua placabilis ac dulcedo mellis favus distillans labia ejus et lex prudentiæ in sermonibus illius. Latronem suscepit ad monachatum, qui religiose

vivens, a beata Maria in cælum vocatus est.

20. Quodam namque die iter habens juxta prædonum fines, quidam latro juvenis intuens vultus C ejus affabilitatem, illico compunctus corde ejus provolutus vestigiis, ut sibi misereretur humili precabatur voce. Quem cum interrogaret quid vellet, monastica sibi deprecabatur subveniri miseratione. Deinde interrogavit eum pater noster, si aliquis ex eadem parochia eum cognosceret. At ille: Omnes, inquit. Vade, ait, hodie, et crastino duc tecum unum ex prioribus loci illius cum veneris ad me. Quo audito abiit, et sicut ei imperaverat peregit. Altera vero die cum utrique ante eum venissent, cœpit pater Odo virum illum magnatem de vita moribusque prædicti latronis sciscitare. At ille, Juvenis iste, inquit, pater insignissimus latro est. Quo audito dicretissimus pater dixit latroni Vade et prius mores tuos corrige, et postmodum monasticum appete discipulatum. At ille : Ego, inquit, projectus a te hodie vado in perditionem, animam vero Deus a te requiret. Tunc misericordia motus pius pater præcepit ei, ut ar- D repto itinere ad monasterium eum præcederet; quod et factum est. Peracto itaque aliquo tempore sub regulari degens examinatione, tandem effectus monachus cellerario fratri eum ad obediendum subdiderunt. Etenim cum idiota esset, utrumque ei imposuerunt, scilicet obedientiæ jugum, et studium litterarum; quod devote ita peragebat, ut unam manum obedientiæ porrigeret, altera vero psalterium ferret, Israeliticum illum imitans populum, qui cum Jerusalem reædificaret una manu gladium tenebat cum quo hostes pelleret, alteram

(30) Hinc forsan usus vulgaris orationis, quæ incipit ab his verbis. Usitata hæc vox in actis S. Maioli abbatis.

(31) Horis erat quondam, saltem sæpissime, ut missa ad viaticum infirmo præbendum celebraretur, quod in extremo fere agone tribui solebat. Odo noster in lib. III de Vita S. Geraldi, cap. 7: Cæteris pro

vitam suam peragens, post paucum tempus exsilii ejus vitæ suscepit finem. Nam cum in extremo vitæ laboraret, vocavit pium patrem, singularem supplicans locutionem. Cui cum veniam peteret, interrogavit eum, si in aliquo excidisset post monachatum. At ille Nudo cuidam te interrogante mea culpa tunicam nostram tribui, et funem pilis contextum de cellario abstuli. Quem cum interrogasset quid ex ea fecisset: Refrenando, inquit, ingluviem quam dudum male contraxi, ventrem meum ex ea circumligavi. Super quod factum stupefactus est pius pater. Et cum vellet eam ab ejus visceribus solvere, cutis quæ ei adhæserat una cum sanie secuta est. Adjecit et ait: Hac nocte, pater, in cœlis elevatus sum per visionem. Obviavit autem me gloriosissimæ personæ et excellentissimæ potestatis mulier, appropinquansque mihi ait: Cognoscisne me? At ego: Nequaquam, domina. Et illa: Ego, inquit, sum mater misericordiæ. Cui ego Quid jubes ut faciam, domina? At illa: Post triduum venies huc tali hora. Quod et factum est. Tertio vero die hora qua dixerat defunctus est. Qua de re patuit perspicue verum quod vidit, quia hora qua prædixerat ab hoc sæculo migravit. Et inde pater noster consuetudinem tenuit beatam Mariam matrem misericordiæ (30) vocare. Joannis missio Neapolim. Odonis revelatio de agone duorum fratrum.

21. Per idem tempus cogente necessitate nostri monasterii missus sum Neapolim. Præparata tandem quæque necessitas exposcebat, competit mihi navigio Romam reverti: et cum applicuissem Portuensem civitatem, exceperunt me viri nobiles, qui et ipsi a Roma venerant ante ipsum diem. Quos cum de patre notro sciscitassem, quasi de novo quodammodo gratulantes amico, inter cætera ejus opera ista, me absente, illo tempore narraverunt fecisse. Præterito isto mense Augusto, ipsa die Assumptionis beatæ Mariæ, in Adventino monasterio fuit pater noster. Rogatus est autem a domno Balduino abbate, ut ipsa die ob amorem sanctæ Mariæ ibi missam celebraret, et suis manibus corpore et sanguine Domini eos communicaret. At ille hoc se facere non posse respondit: sed illis persistentibus tandem consensit invitus. Deinde ecclesiam est ingressus, et cum fuisset paulisper oratum cœpit de ecclesia egredi. Nam volentes eum retinere, Obsecro, ait, sinite me abire, quia duo fratres nostri positi sunt in extremo vitæ, et necesse habeo velociter ad eos ire ne exeant me absente. Deinde adjecit: Ecce ante januam monasterii adest qui compellit ire. Necdum verba compleverat, et missus adfuit, ut prædixerat, et cum venisset ad sanctum Paulum, mox abiit, et pro fratre Benedicto missam (31) celebravit, eique corpus et sanguinem Domini Viaticum tribuit, et sic prædictus frater Domino spiritum reddidit. Alter vero Gislebertus fuit dictus, mihique consobrinus, qui octavo die est secutus. Nunc ad prisca quasi in circulo posita revertamur tempora, et aliquantulum per majora curramus exempla.

Romæ Vitam S. Martini corrigit et glossulis

explicat. Codex ad pluviam inviolatus. 22. Ante hoc triennium dum essemus apud beatum Paulum Romæ, rogavit eum domnus abba Balduinus, ut librum quem de vita beatissimi Martini episcopi more dialogi Gallus et Postumianus composuerunt, ei corrigeret, et glosulis elucidaret. Cujus exitu psallentibus quidam de sacerdotibus missam concilus celebravit, atque sacrosanctum mysterium attulit. Cum vero quidam dicerent quod jam decessisset; ille sensum adhuc retinens oculos aperuit, et hoc indicio nondum se decessisse monstravit. Tunc vero Dominicum corpus sua sponte suscepit, et ita felix illa anima ad cælos migravit.

videlicet voluntati statim assensum præbuit, et ac- A cersito fratre Othegario emendandi operam dedit. Factum est, dum hæc agerentur, ut vespertinæ horæ pulsaretur signum: statim secundum regulæ præceptum relictis quæ in manibus tenebantur ecclesiam ingressi sunt, codicem vero apertum ubi sederant reliquerunt; præoccupati vero vespertinis orationibus codicem obliti sunt. Erat autem hiemis tempus. Tanta autem in ipsa nocte inundatio defluxit aquæ, ut omnes nostri monasterii officinas repleret. Locus autem ille, in quo liber fuerat relictus, ita est positus, ut aqua quæ ipsius labitur tecto, et ex tribus aliis tectis subjacentibus superiori, quodammodo una conversione collecta more torrentis illo uno in loco decidit, ibique usque mane patulus permansit liber, et tot inundationes aquarum in circuitu ejus cecidere. Margo namque prædicti libri undique fuit lota, scriptura vero permansit intacta. Facto mane appositus est coram fratribus liber. Cumque attoniti miraremur B omnes, ait providus pater: Quid admiramini, fratres? sciatis quia Vitam beati Martini aqua tangere timuit. Et hoc cum aliquo dicebat gaudio. Ad hæc unus ex fratribus nostris, quia erat promptulus ad loquendum, accepto codice adjecit: Intuemini et videte, quia codex iste vetustus est, et a tineis demolitus, atque ab aquis olim lotus, et usque adeo humectatus ut jam squaleat palloribus. En indicia cernite, et dicit pater noster dudum lotum librum nunc aquam extimuisse tangere ? aliud namque aliud est. Tunc pudicus pater: Tace, inquit, ista discere noli. Non est enim similis Martino qui possit habere laudem in omnes gentes. Sic ea quæ propter eum Dominus fecit in laudem Martini convertit.

Monachi incondita loculio ut repressa.

23. Per illud namque tempus longe lateque patris nostri nomen, veluti clarissimum sidus, cœpit effulgere. Factus est notus regibus, episcopis familiarissimus, magnatibus charus. Quæque enim monasteria in eorum finibus constructa erant, juri patris nostri ea tradebant, ut nostro more corrigeret et ordinaret. Interea veniens ad quoddam monasterium, habens secum paucos fratres in comitatu, ex quibus nos unum cognovimus, nomine Adolfum; et ipse ante hoc biennium migravit ad Dominum. Peracta itaque illa hebdomada, Sabbato vesperascente, cum nostri fratres cœpissent mandatum (32) regulæ præparare more, contigit ut unus ex illis monachis per eumdem locum ubi hæc parabantur transiret. Certe cum vidisset prædictum fratrem nostrum nostra consuetudine suos abluere subtalares (33), ira permotus rupto silentio cœpit dicere: Dic mihi in quo loco sanctus Benedictus præcepit monachis suos lavare subtalares? Ille nostro more signum ei fecit ut taceret, quia hora eratincompetens.Non enim recordabatur illius quod Sapientia dicit per Salomonem: Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit (Prov. 9 ;) et iterum : Noli arguere, ne oderit te (Prov. 1x, 8). Videns itaque sibi non respondisse, efferatus est vehementer, et rabido inflammatus igni, ista cœpit verba evomere: O qui solebas negotiando circuire mundi provincias, nunc venisti nobis prædicare regulam, et meliorum tuorum corrigere vitam, Juran

(32) Id est lotionem pedum, ad quam cani solet antiphona: Mandatum novum do vobis. Sabbato id fiebat, lavabanturque utensilia monasterii ex regulæ præscripto in capite 35.

(33) Id est calceos, aliis sotulares, quos singulis Sabbatis abluere solebant. Hunc usum sustulit Petrus Venerabilis statuto 28, superstitutionem esse existimans si calcei quos ob laborem in pluviis et lutosis viis exerceri primitus solitum sordidatos abluere necesse erat; dimisso subinde manuum labore mundissimi duabus aut tribus aquæ quttulis, deinceps aspergerentur.

PATROL. CXXXIII.

C

D

do, perjurando, more accipitris hominum assueveras auferre substantias,et nunc impudenter beatificari a nobis appetis, quasi nescientibus actiones tuas. Non enim serpentem me fecit Deus, ut tuo more debeam sibilare, nec bovem ut debeam mugire; sed hominem me fecit, et ut loquar linguam mihi tribuit. Hæc et iis similia cum incessanter oblatraret, concito gressu recessit ab eo prædictus frater. Sequenti vero die cum hæc omnia ad capitulum fuissent recitata, miser ille non solum veniam non petiit, verum se bene fecisse respondit, addens insuper non decere talem personam suum meliorem increpare. Tunc pater noster super ejus indignatus superbiam, commotus ait : Hodie dies Dominicus (34) est, ideo nullus contristari debet. Ideo ista discussio suspendatur in crastinum. Factum est, et post pusillum a capitulo omnes surrexerunt. Ille autem subito factus est mutus, atque post triduum sine sermonum absolutione defunctus est. Ecce quantum est virus arrogantiæ. Hujus namque mucrone multorum monachorum vitam reperimus hactenus sauciatam; quia dum putant se scire quod nesciunt, suis propositionibus secundum Apostolum stulti efficiuntur dicente Scriptura (35): Qui non vult esse discipulus veritatis, erit magister erroris. De quibus et Dominus per Amos loquitur: Reversi sunt ut essent absque jugo, et facti sunt arcus dolosus (Amos vii). Horum namque imagines procul dubio hi tenere videntur, qui prius vocitari magistri quam fiant discipuli nituntur, et antea regiminis arcem subire appetunt, quam subesse noscuntur. Enimvero necdum tirunculi bravium usurpant victoris, atque indocta manu arma fortissimi militis arripere non verentur, negligentes ea quæ dicit Scriptura: Qui regulariter non subest, regularibus præesse non debet. Sed quia legaliter nolunt vivere a legis præcepto non verentur faciem cordis advertere. De quibus per prophetam Dominus loquitur : Veterunt ad me terga, et non faciem (Jerem.in) Nam et Nicodemus legislator venit ad Jesum nocte, quia prius voluit instrui, ut postea alios docere posset. Hujus namque morbi duplex malum est: unum, quod clandestina præsumptione, quasi sub prætextu sanctitatis, auctorem suum ad arcem instigat scandere magisterii; alterum, quod ipse destructus alios instruere quærit secundum sectam sui erroris, et (quod sine dolore fateri nequimus) ipsi præcipites, quosdam stantes post se ad præcipitium trahere moliuntur, de quibus per Evangelium Dominus dicit: Cæci sunt duces cæcorum. Cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt (Matth. v). Horam namque conventum potius caupona, quam congratio nuncupatur: quia ibi unusquisque id agit quod libet, et hoc non agit quod non libet. De talibus namque per Salomonem dicitur: Massa stupa synagoga peccantium (Eccli. xx1). Học namque monachorum genus teterrimum vocat beatus Benedictus (Reg. cap. 1). Eorum itaque conversationem miserrimam dicit esse, atque in tantum miserabilem, ut de ea satius taceri censeat, quam aliquid loqui. Ergo his omissis revertamur ad querelam prædicti monachi, et videamus quid beatus Benedictus præcipiat de rebus monasterii. Omnia, inquit, vasa monasterii, cunctamque substantiam conspiciant velut alta

(34) Itaque die Dominico capitulum olim celebrari mos erat; quod aliis exemplis probare licet. Nota quod subditur de religione reprehensionis in Dominica. Consentit synodus Aquisgranensis anni 817 in cap. 72. Ut is qui noxa culpa tenetur, die Dominico remissius habeat, et veniam non petat. Lege S. Bernardum in sermone.

(35) In hoc et paulo post sequente loco Scripturæ nomine etiam comprehenditur doctrina Patrum, solemni veterum more.

3

ris vasa sacrata. Et iterum: Si quis autem sordide A
aut negligenter res monasterii tractaverit, corri-
piatur (Reg. S. Bened., c. 31, 32). Quid enim sunt
aliud calceamenta, vel vestimenta fratrum,nisi subs-
tantia monasterii. Si enim alibi septimanariis isdem
ipse præcepit, ut vasa ministerii munda et sana cel-
lerario reconsignent, quæ videlicet sunt fictilia at-
que vilia, et officiis coquinæ deputata: quid sen-
tiendum est de calceariis, quæ sunt suo pretio cha-
ra, et pavimento ecclesiæ adhæranda? Sed sicut
gravis culpa videtur fore monachos sollicite aliena
providere, ita multo magis gravior sua negligere.
Si enim dives reprehenditur eo quod quotidie splen-
dide epulabatur, proculdubio graviter reprehendi-
tur servus Dei qui quotidie encæniare concupiscit,
videlicet cum in sexto humilitatis gradu præcipiat
beatus Benedictus, ut omni vilitate, vel extremita-
te contentus sit monachus. Ob hoc enim quis ne-
gligens sua non vult lavare calceamenta, ut in
quoddam angulum ea projiciat, atque a luti pal-
lore marcescant; et demum nec sibi, nec pauperi-
bus aliquid valeant, cum omnia vetusta pauperi-
bus prædictus pater præcipiat eroganda. Hoc
namque dicimus, non quod squalidi aut lucidi
more hypocritarum incedant : sed ut omnibus
suis vestimentis nitidis utantur et lotis, sicut per
quemdam sapientem dicitur:

Qui cupis esse bonus et vitam quæris honestam,
Corporis atque animæ dilige munditiam.

Præcepta enim Patrum termini sunt sequentium. De quibus Dominus per Moysen loquitur: Maledi

B

ctus quicunque transgressus fuerit terminos proximi sui (Deut. xxvII, 17), Quem videlicet præcepti terminum dum iste præfatus monachus transgredere non fuit veritus, jure maledictionis sententiam illuc suscepit in quo prevaricatus est. Et hoc est enim quod dives ille qui in inferno sepultus esse dicitur, plus se in lingua, quam in cæteris membris ardere fatetur. Inde est illud quod per quemdam sapientem dicitur: Per que peccat, quis per hæc et torquetur. De quo et Jacobus apostolus: Lingua, inquit, est ignis universitas iniquitatis, lingua constituitur in membris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ. Lingua est inquietum malum plena veneno mortifero (Jac m, 6, 8). Et de ipsa psalmographus ait: Disperdet Dominus universa labia dolosa et linguam magniloquam (Psal. ix, 14). Similiter et per Ezechielem : Linguam tuam adhærescere faciam palato tuo, et eris mutus (Ezech. 111, 26.) Et utinam lingua sit mutus et non a fidelium consortio separatus. Quid rogo est excommunicatio, nisi separatio bonorum ? Inter cætera namque sua præcepta beatus Benedictus illud sub excommunicatione ligavit quod de silentio dixit, et sub nullius prioris arbitrio reliquit. Qua de re quisquis ad monastica pervenit fastigia, perpendat quod agat, et ab ipsa se excommunicatione alienum reddat. Illud semper corde retineat quod illis duabus contigit virginibus, quæ præceptum beati Benedicti negligenter duxerunt, de quibus beatus Gregorius mentionem facit in suis Dialogis. Sed satis in his immoravimus, nunc ad alia transeamus.

LIBER TERTIUS (36)

Monachorum S. Martini interitus.

1. Eodem namque tempore dum nos pater noster regularibus disciplinis instrueret, multorum monachorum non dico obitum, sed miserabilem excessum sedula nobis narratione assueverat narrare, ut juveniles in nobis comprimeret motus, et quasi sub timoris virga more pastoris duceret nos ad elysii gaudia. Quadam vero die dum talia nobis exponeret, succumbens paternitati ejus, cœpi eum rogare ut nobis diceret, si tantum intra Italiæ fines monasticus ordo corruisset, vel si in Europæ finibus simili modo excidisset, et quomodo aut qualiter, vel quando hoc evenisset. Tunc ille assumpto sermone, ista nobis cœpit exponere : « Ante hos itaque annos, persistente monastica congregatione apud ecclesiam beati Martini Turonis, cœperunt modum suum, consuetudinesque relinquere,ac propriis voluntatibus vitam suam propositumque corrumpere. Relinquentes namque nativa et assueta vestimenta, cœperunt fucatas, atque fluxas pallioque ornatas circumferre cucullas et tunicas. Calceamenta itaque quibus utebantur adeo erant colorata ac nitida, ut vitreum colorem viderentur assumere. Ad Laudes namque nocturnas ne aliquo pede offenderent, cum luce diei surgebant. Ista et harum similia multa contra regule jura faciebant. Quibus rebus cum decrevisset Deus finem imponere, nocte quadam omnes quiescentes, cum unus ex eis eamdem horam insomnem duceret, vidit duos viros dormitorium ingredi, unum videlicet gladium manu tenentem, cui alius imperabat indice singulatim eos his verbis

(36) In ms. Compendiensi, itidemque in Silviniacensi veterrimo, nulla est hic librí divisio, sed omnia duobus libris continentur.

(37) Quid de hac cæde sentiamus, dictum est in Elogio Alcuini in parte sæculi iv. Lege quæ habet

C percuteret (37): Hunc et hunc percute. Cumque eum qui hæc intuebatur gladio voluisset appetere, emissa voce adjuravit eum dicens: Adjuro te per Deum viventem, ut non interficias me. Statim percussor gladium contraxit et ipse solus evasit ex omnibus. »

D

Quam gravis culpa sit vestes monasticas mutare. 2. Rursum interrogavi eum quæ culpa esset in monacho, qui pura mente quolibet uteretur vestimento. Ad hæc protinus istud mihi opposuit exemplum : Per illud namque tempus quod Nortmannorum gladius in nostris finibus grassabatur, cœpere multi ex nostro ordine propria relinquere monasteria occasione hostium reperta, et cuncta usui humano placita repetere quæ pridem abrenuntiaverant. Pro consortio namque fratrum frequentiam habebant parentum et amicorum, rebus moet pro nasterii substantiis appetebant propriis ditari. Fracta tandem vestimenta, cum quibus de monasterio exierant, denuo non induebantur similia, sed colorata, quæ nos vulgo dicimus blava. Sub hoc namque tempore frater quidam, recedens ab hac peste, nostrum petiit monasterium, deprecans ut eum reciperemus. Cujus annuentes voluntati, protinus omnia quæ acquisierat abrenuntiavit, et monasterio concessit. Cui cum fratres indixissent ut iret, omnia simul collecta monasterio deferret respondit: « Ille ego, inquit, ut quæ usque modo habui vestræ subjacent ditioni, requirendí vero ac dimittendi vestræ sit potestati. Qua de re de monasterio solus non egrediar, sed cui vobis placet hoc præcipite uni e fratribus requirere. Ego tamen idem S. Odo in libello de combustione ecclesiæ S. Martini, ubi in Martinianis canonicis arguit ingressum feminarum in monasterium, ac vestium pompam.

« PoprzedniaDalej »