Obrazy na stronie
PDF
ePub

plenum sacculum, quas comedere secundum consuetudinem nolui, et de mensa ceciderunt. Atque post pusillum iterum terribiliter clamare coepit et dicere: Ecce de quo dixi vobis adest diabolus, deferens prædictum sacculum. Nam cum territi fratres mirarentur, adjecit rursum : Illo in loco adest, an non videtis eum? Deinde signo crucis totum se munivit, et inter verba orationis spiritum reddidit. Ab illo ergo die omni cum diligentia sunt collectæ.

32. Est et alius inter eos taciturnitatis modus. Incompetentibus namque horis nemo intra claustrum ejusdem monasterii audet loqui, nec se cum alio fratre jungere. Quando vero duodecim celebrantur lectiones (16), nullus intra prædictum claustrum, præter ad capitulum, sequenti die loqui audet. Octava enim Natalis Domini et ejus Resurrectionis summum silentium die noctuque fiebat in illis. Brevissimum quippe istud, illud significare fatebantur æternum silentium. Nam, quoties necessarias ad exposcendum res instabant, toties diversa in invicem fiebant ad perficiendum signa, quas puto grammatici digitorum (17) et oculorum notas vocare voluerunt. Adeo nempe inter eos excreverat ordo iste, ut puto si sine officio linguæ essent, ad omnia necessaria significanda sufficere possent signa ipsa. At vero in quotidianis diebus et reliquis octavís sanctorum talis discretio tenebatur. Etenim in quotidianis diebus, inter die noctisque cursus, CXXXVIII canebant psalmos: ex quibus xiv nos dempsimus propter pusillanimorum animos, exceptis peculiaribus orationibus quas nostri frequentant fratres, quæ videlicet modum psalterii videntur excedere. Similiter duabus missis identidemque litaniis. Per singulas vero horas canonicas bis flectebant genua. In octavis quas diximus, LXXV tantum canebant inter prædictos cursus, et semel flectebant genua, et bis reficiebant. Sunt namque alia quamplurima, quæ arbitror propter fastidiosos lectores huic operi non inserere.

Odonis patientia probata.

A (Psal. LXXII); et rursum Posuisti tribulationes in dorso nostro, imposuisti homines super capita nostra (Psal. LXV); abiens provolutus fratrum pedibus, rogat ut eant, et vice sua eidem abbati veniam petant; quod et factum est. Tandem admirans Bernus [al., Berno] abbas tantam in juvene patientiam, mox eum convocat, et more regulæ ipsam commotionem benedictione sanat; atque posthine charior factus est illi.

[merged small][ocr errors]

33. Igitur Odo dum scholæ magisterium assumeret: mox se tempus præbuit opportunum, quo ejus patientia probaretur. Adfuit nox, et ecce quidam de pueris signo secessum naturæ petiit. Erat autem ille locus adeo dormitorio conjunctus, ut lucerna quæ ibi auctoritate regulari ardebat, perlustraret eum totum. Surgens itaque pater Odo,unum suscitans e pueris, illo tantum contentus lumine, cum eo abiit. Altera autem die, ut mos est, convenientes ad capitulum fratres, Martyrologio et versu finito atque lectione Regulæ, cœperunt illum graviter (18) increpare, cur sine cereo transacta nocte post puerum isset. Vernm quia ante veniam nullus suam audet proferre causam, nec suam post veniam defendere sententiam; illico in terram corruens veniam petiit, sufficere, inquiens, sibi posse dormitorii lucem. Sed tamen ab illis non solum D est auditus, verum econtra sub gravi culpa adjudicatus. Vir denique beatissimus qui arrepto itinere angusto sequi venerat illum, qui cum pateretur, non comminabatur, non indignans, aut murmurans, nec obstantiæ opponens querelas, sed momentaneos quærens locos, terra prostratus veniam est deprecatus. Abbas autem suus volens probare patientiam ejus, finxit se iratum, et protulit sententiam excommunicatione connexam, ut ea die ultra ei veniam non peteret. Ille autem Davidicum illud in pectore volvens qui dicit: Ut jumentum factus sum apud te, et ero semper tecum (16) Lege Udalricum in lib. n de Consuetudinibus, cap. 46 et 55.

(17) De his signis vide Udalricum in lib. II, cap. 4.

(18) Proclamatio vocatar, de qua item in lib. II, num. 23, et apud Udalricum in lib. 11, cap. 7. Viget etiam nunc ejus usus apud Cistercienses.

34. Erant autem fratres in eadem congregatione mente et actione juvenes, quorum superius mentionem fecimus. Hi vero unde proficere debuerant, inde ad interitum ibant. Nam quoties locum occasionemve reperire potuissent, diversas injurias et falsas increpationes ei objiciebant. At vero vir pacificus Odo seorsum eos ducebat, et innocens quasi reus eorum pedibus se prosternebat veniam petens, non tamen metu humano, sed amore fraterno, nimirum ut patientia corrigeret quos videbat divinam incurrere ultionem. Compescebantur tandem aliquando ab ejus patientia: sed more labentis aquæ protinus ad propria revertebantur vitia. Illum namque quem imitari debuerant, e contra insequebantur. Princeps autem pestis hujus Guido dicebatur. Sæpius enim cum instigaret alter alium. ut ei convitiaretur: aiebat ille qui mittebatur Quid prodest quotidie hæc agere, cum non possimus eum nec fugare, nec ad contumeliam provocare? Tu enim nosti, quia doctior est nobis. Hactenus enim quod ab eo discere volui, gratanter insinuavit. Vereor, inquam, ne quandoque tantis injuriis confractus incipiat retrahere postmodum invitus, quod nunc sponte largitur. At ille : Non, ut asseris, ita est. Talis enim frater Odo est, ut non tantum ista aut similia, verum et pejora sustineat: atque post hæc quod volueris gratanter impendat. Siquidem post modicum tempus divina ultione perculsi sunt justo Dei judicio, quia non potuit eos compescere fraterna correptio. Defuncto namque Bernone, qui erat tunc ipsius monasterii pater, mox deposito religionis habitu ad sæculum reversi sunt, et teterrimum meruerunt postmodum obitum.

Miraculum de micis. Parentum conversio. 35. Sane et hoc miraculum eo tempore inibi factum fuisse pater noster narrare solet. Erat quidam in eadem congregatione frater tali usus consuetudine; nam, cum sederet ad mensam, totam mentem suam lectione præoccupabat. Die quadam contigit, ut collectis ex more (19) micis, priusquam eas sumeret, abbas præfatus lectioni finem imponeret. Sed ille quid ageret prorsus ignorabat. Nam eas post finitam lectionem non audebat comedere, nec dimittere ne casu perirent. Clauso vero pugillo dignum esse sensuit, ut cum post versum essent regressi, reservandas fore patri monasterii. Factumque est, ut ab oratorio regressi, mox se pedibus prostravit patris. Qui cum interrogaretur cur veniam peteret et ille quod factum fuerat patula manu vellet ostendere, omnes prædictæ micæ in margaritarum species sunt conversæ. Glorificantes igitur Dominum, mirabiliter stupefacti sunt.Deinde præcepto patris in quoddam ornamentum ipsius ecclesiæ suntintextæ. Ille autem de se, quasi de alio, hæc solet recitare. Ex illo jam tempore cœpit infra se ipsum æstuare propter genitorum suorum ereptionem, quatenus eos posset ab hujus sæculi nexibus subtrahere. Unde factum est, ut non multo post accepta licentia ad patrem suum abiret eumque ad monasterium duceret, atque monachum ordinaret;

(19) Alius mos de micis in Regula Magistri cap. 25, nempe ut quotidie de mensis mundando levatæ in uno vase serventur, dein ab hebdomadariis Sabbato mundentur : et patella exinde coacta, aut cum farre aut cum ovis astricta, antequam ultimum seræ caldum bibant, in mensa ponatur abbatis.

matrem vero indui fecit sacro velamine: cujus vitam A peret in Domino. Cum que circumdedissent eam soquidem, si licuisset scribere, magis historia videretur esse quam schedula.

B

Odo desponsatæ virginitatem persuadet. 36. Factum est autem in illis diebus, cum quadam die jam sero divertisset quiescendi gratia in domum nobilissimi viri cujusdam, absentibus dominis, erat ibi eorum filia una cum familiis virgojam adulta, quæ videlicet nimis curiose per totam vesperam ejus actus considerare studuit atque vitam. Deinde compuncto corde latenter per quoddam posticium irruit ad eum, ejusque prostrata pedibus, se ream cito nuptiis tradendam esse dicebat: addens ut propter Deum, cujus se fatebatur famulum, in eadem nocte liberaret eam. Audiens hæc Christi miles, cum ignoraret quid ageret, et quomodo tantæ virginis voluntati satisfaceret, infra semetipsum cœpit vehementer æstuare. Pietatem in Deum suo more, pietatem supra virginis lacrymas habens, proponebat sibi judicium Dei animæque illius interitum, rumoremque contra se parentum et populorum, quare talia præsumpsisset monachus. Sed amore Dei, et virginis singultibus victus, tandem in ejus ereptione dedit assensum. Nocte vero illa cum omnes famuli domus quiescerent, ille et frater qui cum eo erat, ascensis equis præcesserunt, jussuque suo famuli qui eum comitabantur, sumpta virgine secuti sunt. Altera vero die applicuerunt ad monasterium. Erat autem prope ipsum monasterium oratorium constructum, ubi nobilissimæ mulieres causa orationis (20) recipiebantur, ibique eam manere constituit, deinde ad monasterium perrexit. Sequenti vero die, ut mos est, patri monasterii omnia quæ gesserat studuit indicare. Etenim cum ea quæ de virgine gesserat audisset, turbato aspectu cur sine licentia hæc agere præsumpsisset, graviter eum increpare cœpit. Mox ille in terram proruit, ejusque pedibus provolutus veniam precabatur. Post hæc patris jussu a terra elevatus, post reiteratam interrogationem respondit dicens : « Domine pater, ex quo me miserum suscipere es dignatus, inquantum considerare valui, nunquam tibi aliud curae fuit nisi de animabus lucrandis. Nam cæteri abbates hoc student, qualiter rebus possint abundare, et hominibus placere. Tu vero pietate, misericordiaque fretus, soli Deo placere satagis propter lucrum animarum, qua de re imitator tuus desideravi esse, idcirco hanc virginem volui lucrari ad laudem tu: nominis. Quamvis enim me etiam tarde vincerent ipsius lacrymæ, non sum tamen oblitus tuam increpationem, quam certissime sciebam me non posse evadere: sed malui potius pii patris flagello cædi, quam reus pro anima ejus teneri. Etutinam omnes mulieres in hac provincia commorantes, quæ carnali vinculo retinentur, potuissem lucrifacere, et tu me per singulas debuisses piissimo tuo more flagellare.» His etsimilibus verbis patris commotionem delinivit, sed tamen talem D obedientiam ei protinus injunxit: Vade, et quemadmodum scistí eam de sæculo eruere, ita scias quotidie alere, ac sanctis monitis instruere, ne aliquando pœniteat, et revertatur suadente diabolo ad sæculum. Capitque pater Odo post hæc per singulos dies cibum ei portare, et patrum præcedentium exemplis eam instruere, donec intra paucos dies eam ad quoddam monasterium duceret, ac sacris virginibus sociaret. Verumtamen hæc omnia propter bonum testimonium præsentia fratrum fiebant. Factum est non multo post ut ipsa dormitionem acci

(20) Hinc intelligitur, mulieres in principem monachorum basilicam non fuisse admissas quod pas

C

rores, ut ejus spiritum orando protegerent, et cum pene illam præmortuam tenerent, subito voce qua poterat cœpit dicere: Adjuvate me, obsecro, levare. interrogantesque eam cur hæc diceret. Ecce, ait, beatissimum Paulum apostolum video venientem, et illi volo occurrere. Necdum verba compleverat, et extendens brachia ut velocius surgeret, eadem verba rursus repetebat. Cæteræ autem eam insanire putabant. Interea inquantum potuit, supra genua se elevavit, et curvato capite benedictionem venienti petiit his verbis: Benedicite, et mox quievit perpetue. Qua de re nulli dubium fuit ab eo esse sus ceptam, a quo fuerat visitata.

37. Prævidens itaque pater Bernus honestissimum virum fore futurum, promovit eum, et accersito episcopo sine suo velle consecrare eum fecit sacerdotem. De quo videlicet episcopo narrare solet pater Odo, quia benedictum ab eo cibum nullus canis audebat comedere; quod si casu contigisset, mox canis moriebatur, veluti pro cibo aliquid gustasset venenosum. Sed obsecro ut nullus me deroget pro eo quod dixerim, quia absque suo velle consecratus fuisset, ne forsitan qui hoc attentaverit facere, videatur ex illis esse qui donum sancti Spiritus cmere, aut vendere non verentur. Ea itaque nocte, quam suæ ordinationis secuta fuerat dies, cum post noctis soporem evigilasset, et nec sui consecrationem meminisset, invenissetque circa collum suum (sicuti mos est) stolam ab episcopo sibi collatam, protinus se in lamentum dedit. velut magni ei aliquid accidisset mali, atque per multum postea tempus præ nimio pudore nesciebat qua fronte extra monasterium posset egredi. Unde factum est, ut ad eumdem episcopum pater Bernus mitteret eum reperta occasione quadam. Cumque episcopus ille pro sua maxime consolatione in longum sermonem de culmine sacerdotii traheret, contigit ut de statu ecclesiæ sermo inter illos adfuisset. Tunc pater Odo ex Jeremiæ vaticinio flebilem illi de sacerdotibus cœpit sermonem exponere : quo videlicet expleto, cœpit ille episcopus rogare, ut eumdem sermonem ei describeret, et libelli more componeret. Cui econtra Odo pater protulit regulam in qua continentur, quod absque licentia prioris nihil liceret monacho facere. At vero isdem episcopus ob hanc causam perrexit ad monasterium. Et quia erat prædicti patris solidalis amicus, mox quod voluit obtinuit apud eum deinde præcepto filius tres libellos composuit ex Jeremiæ vaticinio, quorum videlicet textus per diversas jam ecclesias est translatus.

Odo abbas electus invite.

38. Per illud videlicet tempus exitiali languore cœpit decumbere pater Bernus. Mox vicinos episcopos accersivit, et ab omni ordine se deposuit : insuper et flebili voce se reum indignumque tali ministerio proclamabat præfuisse. Rogabat inter hæc verba fratres, ut sibi quem vellent, patrem eligerent. Tunc manibus fratrum pater noster captus, et quasi violenter constrictus, ac proclamantibus omnibus ut ordinaretur, coram abbate suo vi est ductus. Et cum nec sic vellet cedere, et locum pastoris subire; superatus est tandem episcoporum excommunicatione. Ordinatus itaque ille, intra modicum tempus pater Bernus migravit ad Dominum.

sim in ordine nostro quondam usitatum, ut sæpius observavi.

LIBER SECUNDUS.

S. Odo fratrum quorumdam turbas patitur. 1. Multis calamitatibus et crebris languoribus, pauca mihi licuit narrare de patre nostro Odone, et ea tantum quæ gestit sub‍suo abbate : tamen vestra industria per hæc facile comprehendere potest, a quanta ipse incoeperit perfectione. Sed quia initium beatæ vitæ fert secum augustias et labores, finis vero certaminu gloriam et laudem; idcirco per ejus beatam vitam et quietam, quasi per directum tramitem, ad ejus obitum quantocius, festinabo transcurrerre. Igitur pater Odo electus et abba ordinatus, mox contra eum prædicti veterani persecutores insurgunt. Ille autem malens locum dare et beate quiescere, quam contentiose vivere, derelicto eodein monasterio, et quæquæ ubi fuerant a domno Bernone parata atque ei paterno more tradita, abiit (24) Cluniacum et coeptum pridem perfecit monasterium. Secuti sunt autem eum seniores loci illius.

S. Martinum adjutorem experitur.

2. Per illud namque tempus defecit omnis sumptus, quem secum detulerat in construenda monasterii officina. Fiebant autem hæc omnia circa beati Martini natalitia. Est autem consuetudo nostra octo dierum circulo celebrare eam. Peracta itaque diei octavi celebritate matutina, et necdum illucessente aurora, omnes reversi sunt ad propria strata requietionis potius quam dormitationis gratia ferebatque pater noster cuidam vetulæ personæ talem revelatam fuisse visionem. Aspiciebat et ecce vir venerabilis canitie decoratus, stolaque splendida indutus, super quam pallio pluviali utebatur, et episcoporum more ferulam manu ferebat qui proprius accedens, structuram ejus monasterii circumcirca inspicere cœpit. Quem cum interrogasset quis esset, aut cur hoc ipsum ædificium circumspiceret, ait ille: Ego sum, de quo fratres celebrant solemnitatem octavi diei; etenim visitare eos veni. Dicito illis ne deficiant, sed in incæpto opere persistant.Ad hæc subjunxit persona illa quia defecisset omnis sumptus quem secum detulerat. Ac ille : Ne timeant, inquit. Ecce nunc a Roma venio et Turoniam (22) vado. Iter autem meum per Gutiam Aquitaniamque faciam et ex his partibus tantum eis pensum mandabo ut eis hoc tempore affluenter abundet, et longo post perseveret. Læti ergo fratres, et de tanti viri promissione securi, omni cum hilaritate Deo gratias cœperunt agere. Cujus autem hæc persona fuerit, profiteri non audeo quia patris nostri mos fuit, ut deliberative suam personam nunquam ascriberet: sed si magni aliquid vidisset vel parvi, tali modo quod viderat dicebat. Unus ex nostris fratribus, aut quædam vetula persona hoc vidit, vel illud. Nam quoties hæc mihi retulit, toties mihi professus est, post hanc revelationem intra dies paucos ex finibus Gutie plusquam, tria millia ibi delatos fuisse solidos. Tanta namque et talia sub tali specie mihi narrare solitus erat, quæ apud cœnobium sancti Benedicti, quod dicitur Floriacum, gesta fuerunt, simili modo et apud Cluniacum ; quæ si auderem ad liquidum exarare, libelli modus ultra dictatoris se facultatulam extenderet. Sed ecce dum beati Martini fidelissimam promissionem enucleatius adimpletam narramus, subito ad mentem recurrit ferarum bestiarum non perparvum ad

(21) Joannes hoc loco insinuat, Odonem Balmæ abbatem esse designatum: cum Wido Balmæ, Gigniaco, et cellæ Ethicensi præfectus sit, ex dictis

A miniculum. Quod fortassis descriptum quibusdam legentibus incutiet risum sed quia spectaculum facti sumus angelis et hominibus, hi qui nos imitari dedignantur, aut nequeunt, habeant de nobis saltim excusum, videntes nos proficere a bonis in melioribus ac tandem relinquentes lugubrem vitam, omni cum exultatione sequantur in æterna gaudia. Cluniacensis ecclesiæ dedicatio.

B

c

D

3. Igitur constructo monasterii oratorio eunt fratres, invitantque episcopum, uti mos est, ad sacrandum eumdem locum. Ille autem parvipendens monachorum paupertatem, constituto die venit stipatus cuneis, fultusque ministris. Quorum adventu cognito fratres nimio confundebantur pudore; non habentes tam dignum apparatum, quo eos possent honeste recipere. Mane autem illo instante crepusculo, ecce immannissimus aper de silva egressus festinanter properabat ad monasterium. Quem videns ecclesiæ custos, et quia erat foras monasterium, meditans de ornatu loci illius, in ecclesiam fugiens ejusque fores contra eum obseravit. Ille autem obmissa feritate, ut agrediendi aditum a quovis concederetur, prædictas regias diutius pulsavit, atque oris sui spuma, quod adhærere potuit, linivit. Revera cum nullus adesset qui ei ob timoTem aperiret, tandiu ibi stetit, quousque episcopus cum suis venit: quibus se sponte occidendum præbuit impleta voce psalmographi qui dicit: Timentes Dominun non minuentur omni bono (Psal. 1); et iterum Non confondentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur (Psal xxxvi).

Odonis charitas in pauperes.

4. Vere enim aliquando pater Odo confessus est, quia semper habuit unde fratres sustentaret, et quod pauperibus largiretur. Nusquam enim a misericordiæ suæ sinu pauper unquam recessit vacuus. Quoties enim cum eo abii, semper unde sustentarentur pauperes si haberemus, diligenter requisivit: deinde quia si omnia nobis forent necessaria, jam securus processit nihil hæsitans, et quia se omnibus petentibus dabat, Dei nutu cuncta ei suppeditabant. Illud Tobia preceptum semper habebat in promptu : Vide ne avertas faciem tuam ab illo tempore, et omni petenti te tribue (Tob. 1v). Si quis vero attalisset ei aliquod munus,et pauper videretur habitu, mox interrogabat eum quid vellet, aud si aliquid ab eo egeret. Si enim quiddam peteret, statim æqua lance munus illud æstimabat quantum valeret, et duplum illi præcipiebat dare; quod sæpius in multis rebus vidi eum facere. Fateor peccatum meum, quia frequenter in talibus fui contristatus; et quia eram prior, quasi compatiens loci pauperlati, et prævidens opportunitatibus fratrum, veluti sub pretextu inopiæ dicebam ei injustum esse sic omnia indiscrete tribuere. Ego enim putabam scienter agere, sed magis insipientiæ obvolutus caligine a tenacitatis potius strangulabar mucrone. Ille autem, quia erat peritissimus medicus animarum, quodammodo manu discretionis pulsum mei tangebat erroris, et hoc exemplo vulnus meæ curabat mentis. Aiebat ad hæc mihi : Tace, malo tuo haec dicis. Fuit quidam juvenis et erat deditus litterarum studiis qui nocte quadam hiemis tempore dum ad Matutinos agiliter pergeret ut inter

in elogio tum Bernonis, tum Odonis supra.

(22) Id est in pagum Turonicum, la Touraine. Idem vocabulum redit infra num. 16.

dore, aut illius timore aliquis vellet descendere, protinus imperabat illi, ut quo sedebat sederet, sciens eum pro ejus reverentia, non enim pro paupere id facere velle; nam sæpius vidi eum hoc facere. Odonis Romanum iter.

condiscipulos maturius adesset, vidit in atrio ipsius A lens cogebat nos psallere secum. Quod si pro puecclesiæ pauperem seminudum jacere, cujus compassus penuriæ exuit se scapulam, qua superindutus erat, et usui pauperis eam transiens projecit. Considerans quod fecit, idcirco metum rigoris procul a se avertit. Finita itaque laude matutina, totus jam rigidus ad suam reversus est cellulam. Sed cum congelata membra voluisset lectulo tradere ut calefacerent, libram auri super suum reperit stratulum, ac deinceps quod suo usui retineret, et quod aliis tribueret habuit affluenter. Ego tamen ignoro de quo ista dicebat. His et similibus exemplis cataplasmabat vulnus meæ pravitatis.

B

6. Illo enim tempore quo cum Geraldo Regiensis ecclesiæ (l'Eglise de Riez) episcopo Cotias transivimus Alpes, et Romam venimus pariter, memini eum de quadam muliere dæmoniaca hoc fecisse, quæ statim reddita est sanitati, et una nobiscum usque Senam (Sienne) venit, ibique dissenterico morbo infirma remansit. Postea namque apud sanctum Paulum simul eam Romæ vidimus, cui mox signo denarium dari præcepit. Illa vero cum sedens verecundaretur, curvato capite, defixis in terram luminibus, quæ esset illa mulier interrogavi. Ille autem respondens: Illa est, inquit, talis ac talis. Signa mihi dicens, qualiter eam possem facilius recognoscere. In ipso namque itinere vetulus quidam et debilis prædictas Alpes nobiscum simul transiebat. Erat autem oneratus sacculo pleno panibus et liis, cæpisque ac poris, quarum videlicet herbarum fetores ego minime poteram ferre. Sed pius pater illico ut eum vidit, more suo super equum suum sedere fecit, sibique prædictum imposuit fetidissimum sacculum. Égo autem tantum fetorem non ferens, ab ejus quem comitabar latere retraho longius pedem. Peracto itaque eminentioris Alpis arctissimo itinere, ad declivum montis incipientes descendere, conspexi eum eminus astantem, suumque cogente paupere equum superascendere. Prædictum namque sacculum nec tunc pauperi reddidit, sed artioni sellæ appendit. Ego autem eos qui me præcesserant antecedebam, et ut appropinquarem illi, ocius et verecundans ibam. Et post pusillum cum venissem ad eum, dixit mihi: Accede, quoniam supersunt psalmi quos debemus cantare. Cui cum ego respondissem, quod fetorem illius sacci ferre non possem, protinus increpavit me dicens: Heu me, pauper illud quod tibi fetet, potest comedere tu, ejus non potes ferre odorem! Pauper enim potest portare, tu eum dicis te non posse videre! Hoc autem dicebat de se, qui verus Christi pauper erat. His et similibus verbis me increpavit, et odoratum meum ita curavit, ut ipsum fetorem denuo nunquam sentirem.

5. Vellem ad alia transire: sed miserationes ejus multæ compellunt me scribere, et iterum de ejus largitate plenius sermonem facere. Attamen scio quia absque meo pudore hoc nequibo adimplere. Ego tamen scribam, et gladium increpationis in memet infigam, ac dehinc culpas meas omnibus pandam, ut si ei modo, quia recessit, hæc confiteri non valeo, saltem vos apud eum intercessores obtinebo. In suo enim itinere quosque circa viam pueros reperiebat, cantare eos quiddam cogebat: et quasi eorum ludum remunerans, aliquid eis de suis rebus præcipiebat dari. Dignos eos esse dicebat remuneratione non parva. ille vero ut nos sua jocunditate lætificaret, et illos misericordiæ visceribus reficeret, ista et his similia dicebat. Verba enim sua omni exsultatione erant plena; locutio vero sua præ nimio gaudio ridere nos cogebat. Sed ille habenas moderationis manus tenens mox capitulum Regulæ nobis opponebat dicens (Reg. S. Ben. cap. 4, 7): Risum multum aut excussum non amare; et iterum : Monachus non sit facilis aut promptus in risu, quia scriptum est Stultus in risu exaltat vocem suam (Eccli. XXI). Isto namque et simili modo nos cohibebat a risu; sed spiritualis ejus hiralitas internum gaudium nostro cordi inserebat. Sed ego indignus quid C de eo digne dicere potero, aut quid enarrare de tanto godio? Revera cum menti nostræ aliter nequibamus satisfacere, vestimenta ejus osculabamur occulte sed quid mirum de nobis qui indesinenter adhærebamus illi? Enimvero quando ecclesiam sancti Petri intrabat, Dei famuli et qui illuc oraturi ascendebant, hinc inde exeuntes post eum cursitabant, et birum quo tegebatur more cappæ, per extremitatem fimbriae apprehendentes osculabantur. Ille autem concito gressu ibat ceu fugiens, et ipsi eum sequebantur veluti persecutores. Erat enim velut lapis angularis quadrus, angelicus videlicet et humanus, largus et gratus, ut quotidie ab eo compleri videretur hoc quod in psalmo legitur: Jucundus homo qui miseretur et commodat (Psal. in), et cætera; et rursum sicut ait apostolus Paulus Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. ix. Cæcos nempe et claudos paradisi asserebat futuros fore ostiarios; ideo D nullus deberet eos pellere a sua domo, ne paradisi eis portas clauderent in futuro. Quod si fortassis aliquis e nostris famulis non ferens eorum improbitatem, aliquid mutum (23) responderet eis aspere, aut mox illis, assueta beneficia non conferret, sive eis accessum ostii nostri papilionis denegaret, statim comminando increpabat eum graviter; deinde illo astante vocabat pauperem, eique precipiebat dicens: Cum venerit iste ad portam paradisi talionem retribue ei. Hoc autem dicebat ut eos terreret, ne similia amplius facerint, et charitatis affectu eos informaret. Si autem secus viam (ut sæpius fieri solet) anum reperisset aut de bilem, statim de suo equo descendebat, et eum de super sedere faciebat,imperans eminus omnes præcedere, præcipiebatque adhærere ei aliquem e famulis qui eum contineret ne caderet. Ille vero inter nos equitantes incedebat pedester, ac semper psal(23) Aliis, aliquod mutum, id est verbum, ni fallor, Galice quelque mot.

Aliud Odonis Romanum iter pro pace. Januario et Februario.

7. Sub idem tempus Italiam missi sumus a Leone summo pontifice,ut pacis legatione fungeremur inter Hugonem Longobordorum regem, et Albericum Romanæ urbis principem. Post monulla vero discrimina venimus tandem Senam. Patiebatur autem famis penuriam ipsa civitas. Affuerunt autem nobis in profectu tanti periculosi itineris fere triginta solidi argentei, ex quibus pars maxima jam distributa erat. Ego enim recolens consuetudinem illius, quia nihil sibi nostrove reservabat usui metuens ne nos et quique nostri fame deficeremus, si deesset ex quo omnium emeretur cibus, sumpsi quod supererat de prædictis solidis, et latenter ab eo discessi, atque eo iguorante civitatem transivi. Illo autem introeunte civitatem,occurreruntegentes assueta beneficia deposcentes. At ille, circumspectis omnibus, dum me non vidit, protinus quod gesseram intellexit. Sciebat enim, quanquam præsto non essem, non tamen longius fore: idcirco innuit omnibus manu ut eum sequerentur; quod et fecerunt. Vidit igitur dum transiret civitatis plateam tres viros, sed quadam honestate comptos, quæ eos ab improbitate egendi alienos reddebat: attamen et eidem penuriæ dediti fuerant. Istis namque et istam dedit occasionem, ut suæ benedictionis participes

A

B

fierent. Erant ante ostia domus eorum positæ sin-
gulæ scutulæ lauri baccis plena. Statini unum ex
eis interrogavit, prædictas lauri baccas quanti
venderent pretii. At ille ignoro quid vile dixit;
cui pater noster respondit: Tace, noli dicere pre-
tium quod dixisti, sed dic tantos denarios. Ille vero
ita fecit protinus vero mutuo tot ace pit dena-
rios, et sic eos sub prætextu pretii sua benedic-
tione muneravit. Interea dum ego ejus observarem
egressus, vidi illum venientem post pusil-
lum a longe, ac quasi præcinctus miles ad bellum
incedebat stipatus cuneis pauperum sed tamen
tanta repletus exsultatione, ut eo salutato more
nostro, vix posset me rebenedicere. Deinde finxi
me interrogare, qui essent qui eum ambiebant in-
cedentes, vel quid quærerent. At ille: Isti sunt,
inquit, domestici Dei et laboratores nostri. Ergo
accelera, et redde illis mercedem. Hoc peracto rur-
sum interrogavi eum, quid sibi opus essent tantæ
lauri baccæ, aut unde eas tulisset. Ille autem cœ-
pit nobis tanta et talia verba dicere, quanta et
qualia nunquam audivi ab ineunte etate, nec
spero me ultra audire. Adeo enim omnes exhilara-
vit, ut præ nimio gaudio ne quis ex nostris suas
lacrymas posset continere, ut valeret alter alteri
loqui. Necdum fuerant tersæ tanti lacrymæ gaudii,
conquiniscens ejus paternitati copi eum rogare,
ut baccarum illarum sarcina nos non oneraret, sed
venditoribus eas remitteret. At ille, non, inquit,
faciam, quoniam vereor ne fortassis post nos pre-
tium remittant. Vix tandem id obtinere potui, vi-
delicet ostendendo illi sequestrationem loci et lon-
ginquitatem itineris jam peracti. Ipsa vero die
prædixit mihi priorem fore futurum, et multa alia
quæ mihi postea acciderunt. Deinde cœpit me ins-
truere, quemadmodum inter cæteras virtutes pa-
tientiam deberem obtinere ; atque a se ipso
exordium sumens cœpit exponere, quanta et
qualia ordinationis suæ tempore a suis fratribus C
pertulisset. Quod sane nunc non expedit scribere
propter sanctissimam eorum postmodum conver-
sationem.

8. Necdum peracto itinere, et antea quam funditus nostra defecisset pecunia, obvium habuimus fratrem nostrum Petrum presbyterum, qui tunc conversationis gratia Romam veniebat: ex cujus substantia nostra ditata est inopia, quia ab eo sumpsimus ex quo iter nostrum perfecimus. Fiebat autem istud duobus mensibus, Januario videlicet atque Februario. Fuit autem iter nostrum per Ammiates Alpes. Tanta namque inundatio nivis illis diebus effluxit, ut agnitionem nobis olim cogniti auferret itineris et ita omnium replebat sinus, ut frigescentibus artubus etiam loquendi modulos perderemus. Cumque senilia ejus membra tabescere cernerem, feci ei agilem tunicam, quæ ejus posset tueri et calefacere penetralia. Peracta itaque legatione, a nostratibus coacti sumus, ut per ma

ritimas reverteremur fines. Factum est autem cum venissemus ad locum, qui vulgo Burrianum vocatur,jam sole Oceanum tegente obvium habuimus "seminud:im pauperem cujus ego speciem, sicut tunc considerare non potui, ita nec postea recolere valui. Hoc tamen reminiscor, quia nudis plantis. nudatisque lateribus immensitatem ipsius nivis calcabat intrepidus. Cui cum pater noster appropinquasset, gressum fixit, et omnes se præcedere compulit, et mox se exspoliavit, et pauperem operuit, mihique præcepit tantum ei pretium superimpendere, unde possit iter suum implere. Tunc paulisper substiti, et eum quo iret interrogavi, sciens in vastam solitudinem divertendi locum non esse. At ille inquit, ad pastor ale se castrum persistente

(24) Is fuit abbas Romæ ad S. Paulum, infra numero 21, imo etiam Casinensis ex chronico Leonis Marsicani in lib. 1. cap. 58, et quidem genere Francus, ex cap. 56.

(25) Egregia de eo monast erio Alberici principis

die posse pervenire. Ex cujus nempe verbis compertus sum, quod illi qui apparuit, non fuisset homo purus, quia illud itineris spatium quod se sub una hora pollicitus est peracturum, nos pene per totum diei spatium vix peregimus; cujus rei factum mihi terribili visione antecedenti nocte eodem ordine fuit ostensum. Adeo enim sinus illius dilatatus est misericordiæ, ut non solum fidelibus ista faceret, verum etiam persecutoribus suis manus aperiret et palmas extenderet. De quo et istud vobis retexam exemplum cui rei interfuit frater Firmus, Domini Balduini (24) abbatis germanus. Odonis sollicitudo pro pace; charitas in rusticum sibi infestum.

p

9. Tempore præterito dum Romuleam urbem ob inimicitiam Alberici jam fati principis prædictis Hugo rex obsideret, cœpit ille intra extraque discurrere, et pacis concordiæque monita inter utrosregis sedare, et prædictam urbem tueri a tanta obque disseminare, quatenus posset furorem prædicti sidione. Interea quadam die dum juxta monasterium (23) beati Andreæ apostoli iret, quod ad clivum Scauri dicitur ex nomine, quidam rusticus voluit eum propter lagunculam aquæ occidere. Etenim, sicut Scritura dicit: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. x, 9), more suo nulli nocens, nihilque suspicans curvato incedebat capite. Intantum enim apud eum usus inoleverat. Regulæ Regula S. Bened., cap. 7), ut ubicunque esset, sive stans, sive ambulans, aut sedens semper curvato capite, defixisque terram luminibus incederet; qua de re a quibusdam conversationis suæ tempore Fossorium ludendo vocatus est. Factum est autem dum prædictus rusticus ictu caput illius appeteret, omnes qui juxta viam aderant, emissis vocibus percutientis attraxerunt manus Tunc dulcissimus pater: Ne fallar, ignoro quot denarios et foederatum dimisit. Sed postquam ad prædicti accepit mutuo, eique bonum pro malo reddidit, principis aures hoc pervenit, amputare manus ejus voluit. Quo audito domnus abbas Odo obnixius ne fieret exoravit, et rusticum illum incolumem atque indemnem absolvit.

Item in furem. Silentii religio

10. Multorum sane et vestris auribus diffamatum est illud, quod cuidam latroni pater noster dudum Romam veniens fecerit; quod magis libet mihi describere ne aboleatur, quam ut vestræ industrie insinuetur. Persistente itaque illo orationis gratia intra civitatem, visum fuit omnibus, ut frater noster domnus Gothefredus super pastores equorum iret in campum. Factum est autem, ut in sequenti nocte, cum gravati somno pastores obdormissent, et ipse pervigil orationi insisteret, fut adfuit, raptumque equum ascendit, et fugam arripuit. Prædictus vero frater maluit equum perdere, quam silentium rumpere; quod videlicet si fecisset, protinus fur equum dimitteret. Hoc tamen fecit: abiit, et tactu unum e pastoribus suscitavit, eique quod contigerat signo ostendit. Peracta itaque nocte et facto mane, viderunt furem eminus uno affixum loco super equum sedere. Quem apprehendentes, vinctum eum patri nostro miserunt, statimque ei quinque argenteos solidos dare præcepit, dicens injustum esse eum absque digna mercede dimittere, eo quod per totius noctis spatium multum sustinuisset laborem. Sed enim postquam Deo trahente ad monasticam perveni vitam, ac dehinc per incrementa temporum prior a fratribus sum electus; sæpe fratres nostri furem illum mihi annotarunt et quia erat filius nostri molendinarii, quoties pater ejus fratrum voluntati contracharta exstat in tomo I Italiæ. col. 1099, ubi Benedictus abbas, religiosus presbyter et monachus, tunc præfuisse dicitur; et Sergius Nepesinus episcopus Alberici frater, aliique ejus fratres ac sorores laudantur.

« PoprzedniaDalej »