Obrazy na stronie
PDF
ePub

17. Inter næc, Odone præsertim abbate. Clunia- A et ex his tres priores albis amicti, unus qui

cum super omnia cœnobia caput extulit famat religionis, quam Odo post Bernonem ibidem instituit. Fervebat eo in loco virtutum æmulatio, studium in res sacras, regulæ accurata observatio, charitas in pauperes, adeo ut «< septemdecim millia pauperum in capite Quadragesimæ uno anno apud Cluniacum eleemosynam habuerint, et ducentas quinquaginta pernas acceperint. » teste Udalrico in lib. ш Consuetudinum Cluniacensium cap. 11. Quin etiam sedi apostolicæ subsidium hæc domus præbuit non semel, haud secus atque commune quoddam ecclesiæ ærarium : Petrus venerabilis auctor. Ritus plerique desumpti ab Euticio abbate cæteri a Bernone, Odone,

:

dem farinam aqua nitidissima conspergebat, alii duo hostia in «ferramento characterato » coquebant. Tanta erit Cluniacensium monachorum in Eucharistiam pietas ac veneratio.

18. Jam vero in regularibus officiis non minor disciplina. Silentium juge interdiu, noctu adeo sacrum, ut illud ante Primam violari omnino ducerent nefas, mortemque ipsam potius appeterent. Hinc locutio per signa, quæ tamen non omnino probavit Guigo Chartusiæ prior quintus, quantumvis et ipse silentio addictus, « sufficere putans linguam solam, non etiam cæteros artus reatibus implicare loquendi, » ut ipse in Statutotorum cap. 31, loquitur. Ab Idibus Novembris

aliisque additi sunt. Euticius non alius videtur B meditationi seniores post nocturnos in ecclesia quam Benedictus Anianensis, qui veterum monachorum instituta collegit, suisque imitanda proposuit. Ex his ritibus nonnullos delibat Joannes in lib. 1, num. 23, præsertim num. 30 et sequentibus. Quidam ad officium divinum, quidam ad regularem disciplinam et virtutes monasticas; cæteri ad educationem juvenum aliorumque institutionem pertinebant. Omnes Udalricus monachus sanctus, post Bernardum ejusdem loci cœnobitam, accurate describit tribus libris, qui ab Acherio nostro typis vulgati sunt in Spicilegii tomo IV. In libro primo agitur de psalmodia et missarum solemniis, deque variis anni celebritatibus in secundo de disciplina regulari: in tertio de officialibus. Duas missas solemnes in dies celebrari mos erat: privatis sacris, nisi extra divinum officium et majorem missam, operari religio. Quotidie suas quisque hostias ex alterutro choro offerebant: temetsi quinque tantum diebus Dominicis tres feriatis communicabant: cæteri hostias benedictas in modum eulagiarum ante comunem cibum sumebant. In missis defunctorum solemnibus atque in triduo Rogationum uterque chorus oblationem faciebat. In majoribus sacris diaconus semper communicabat ex hostia sacerdotis: subdiaconus nonnisi ex aliis hostiis. Communio omnibus præbebatur in triduo ante Pascha: qui Sabbato sancto ante majorem missam privatim celebrare volebat, «non utebatur candela, quia novus ignis nondum erat consecratus.» Sed in his nihil majis consideratione dignum, quam quod de confectione hostiarum legitur in lib. I, cap. 13. Quippe frumentum « granatim eligebatur, et lavabatur studiose per ipsos fratres. » Colligebatur deinde in saculum «< ad hoc solum reservatum » tum portatum ad molendium a famulo probato, qui molam lavabat utramque, operiebatque << sursum et deorsum cortinis,» ac seipsum alba induebat, amictu faciem prætur oculos operiente. Eadem religioneeribratra farina, cribro diligenter abluto. Dein major ecclesiæ custos, si sacerdos erat aut diaconus, reliqua perficiebat, duobus aliis ejusdem ordinis atque uno converso adhibitis: si non sacerdos aut diaconus, vicarium substituebat. Hi quator finitis Matutinis faciem manusque abluebant :

vacabant, dum pueri cantui operam navabant in Capitulo. Opus manuum cum psalmis fiebat, proclamatio culparum erat in usu. Post Completorium hospites non admittebantur, nec fratribus comedendi tribuebatur facultas. Insigne exemplum Udalricus de cellerario refert, qui cum tota die in recipiendo vino fuisset occupatus, permissum post Completorium edendi impetrare ab abbate non potuit. Eadem in officiis divinis severitas. Iturus foras, et equum mox ascensurus, si officii signum insonuisset, ad illud properare tenebatur. De jejuniis id fere servabatur quod præcipit sanctus Benedictus. Ab Idibus Septembris una tantum comestio, nisi in festis duodecim lectionum ; et in c octavis Natalis Domini et Epiphaniæ duplex. In illis festis duodecim lectionum post prandium et lectionem in claustro, dicta Nona, ibatur in refectorium ab bibendum in diebus privatis, post Vespera lectio, inde pergebant in refectorium ad bibendum, postea iterum lectio, inde collatio spiritalis. Reliquiæ panis et vini ab eleemosynario in pedites peregrinos erogabantur. Præterea octodecim pauperes quotidie apud Cluniacum aliti. Ea vero erat vini parcimonia, ut « octo carradæ vini plusquam triginta fratribus per annum in monasterio Charitatis suffecerint, apud Udalricum in lib. 1, cap. 1: Ad hæc ex sancti Odonis præscripto, jejunium quatuor temporum mense Septembri, ubi dies exaltationis sanctæ Crucis quarta sextave feria aut sabbato occurrebat, in ea septimana peragebatur, « ut crux a jejeunis adoraretur. » An autem Odo medicinæ usum fratribus indulserit, dubitare licet ex Joannis lib. II. num. 14, imo et ex Petri Venerabilis lib. vi, epistola 39. Carthusienses, texte Guigone in cap. 39, « medicinis, excepto cauterio et sanguinis minutione, perraro utebantur.>> Minuebantur porro in anno quinquies. Apud Cluniacenses procedente tempore sua quoque mense assignata erat minutioni dies; quo ritu id fieret docet Udalricus in lib. 11, cap. 21. Minutiora hæc mitto. Majoris momenti est id quod apud eumdem Udalricum legitur de educatione puerorum : Quippe «< difficile fieri potest, ut ullus regis filius majore diligentia nutriatur in palatio, quam puer quilibet minimus in Cluniaco.» Verba hæc sunt

D

ex lib. 1, cap. 8 Postremo disciplinæ hujus ratio A sanxit in hæc verba : Sacerdotes nostri, imo hæc administrabatur sub abbate per priorem majorem, decanos, priorem claustralem, circatores, puerorum magistros, præcentorem et armarium, quibus libros, maxime choro destinatos, in armario asservabat, camerarium, cui vestimentorum cura, apocrisarium, cui ecclesiæ thesaurus commendatus erat, cellerarium, stabularium, eleemosynarium et infirmarium.

sancta synodus cognoscat, quod licet sint multa monasteria ad honorem Dei omnipotentis et beatae. virginis utiliter et religiose fundata; inter omnia quoddam illis in partibus Cluniacum est, et proprium B. Petro, et huic ecclesiæ speciali jure adhærere dignoscitur. Unde honorem et tutelam hujus sanctæ et apostolice sedis ad ipsis primordiis meruit obtinere... Et favente divina clementia sub religiosis et sanctis abbatibus ad id usque dignitatis et religionis pervenit, ut cæteris monasteriis, quamvis multo antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei servitio et spirituali fervore præcellat, et nullum illa in terra (quod ego sciam) huic omnino valeat adæquari. Nullus enim abbas B unquam ibi fuit, qui sanctus non fuerit )) Preclarum sane elogium ex ore pontificis.

19. Ad loci disciplinam item pertinet libertatis prærogativa, quam Cluniaco rogatu Willelmi conditoris sui primum, dein abbatum Romani pontifices contulerunt. Callistus papa II in litteris suis Pontio abbati inscriptis ait privilegium hoc Cluniceo fuisse concessum «< ab ipso fundationis suæ exordio ; » memoratque pontifices qui illud confirmaverunt, nempe Joannem XI, item Joannem XII, Agapitum II, Leonem IX, Gregorios VI ac VII Alexandrum II, Stephanum X, Victorem III, U banum II, Paschalem II et Gelasium II. Unde Petrus venerabilis quibusdam objicientibus, quod Cluniacenses proprium non haberent episcopum, Romanum sibi proprium esse respondet. « Hunc unum,» inquit, « solum et maximum nos habere episcopum, gloriamur..... Hoc ipsius sanctæ sedis irrefragabilis sanxit auctoritas, nec unius tantum, sed multorum decreta inde apud nostram matricem ecclesiam conservantur. Hæc ipsi ita condiderunt, non ut hanc, de qua loquimur, Cluniacensem ecclesiam alteri episcopo prius eam possidenti auferrent; sed a fundatoribus, qui eam in proprio C alodio construxerant, rogati in propriam retinuerunt, atque soli Romano pontifici eam in æternum subjacere decernentes, pluribus hoc privilegiis confirmaverunt... Hoc non soli Cluniacenses obtinent, sed et quam pluribus datum cernimus: et longe ante Cluniacum conditam multis aliis monas. teriis ab eadem apostolica sede concessum videmus.>> Ita Petrus abbas in lib. 1, epistola 28. Pleraque ejusmodi privilegia videsis in Bullario Cluniacensi, ex quibus septem sunt Odini abbati concessa, unum scillicet Joannis X, duo Joannis undecimi, unum Leonis VI, tria item Leonis VII, Joannis decimi privilegium, quod undecimo perperam tribuitur editum est in elogio Bernonis. In primo Joannis XI præter alia Cluniaco jus confirmatur « monetæ » Rodulfo Francorum rege concessum, additurque: « Et quia, sicut nimis compertum est, jam pene cuncta monasteria a suo proposito prævaricantur, concedimus, ut si quis monachus ex quolibet monasterio ad vestram conversationem solo dontaxat meliorandæ vitæ studio transmfgrare voluerit, cui videlicet suus abbas regularem sumptum ad depellendam proprietatem habendi ministrare neglexerit; suscipere vobis liceat, quousque monasterii sui conversatio emendetur. Scriptum in mense Martio, indictione IV,» id est anno 931. De privilegio Cluniacensis libertatis iterum agemus ad Vitam sancti Odilonis abbatis

20. Sed hoe loco prætermittere non possum id quod Gregorius VII de Cluniaco in synodo Romana

D

21. Hinc « Cluniacense monasterium, religione, disciplina, severitate, fratrum numerositate, omnique monastici ordinis observatione, toto pene orbe notissimum » evasit, teste Petro Venerabili in lib, 1 de miraculis, cap. 9, adeoque « singulare ac commune peccatorum refugium, per quod multa inferis damna illata, et regnis cælestibus quam plurima loca collata sunt. Ibi innumeræ hominum multitudines, graves mundi sarcinas ab humeris suis adjicientes, suavi Christi jugo colla submiserunt. Ibi omnium professionum, dignitatum, et ordinum persone fastum luxumque secularem in humilem et pauperem monachorum vitam commutaverunt. Ibi ipsarum ecclesiarum venerabiles Patres, etiam ecclesiasticorum negotio, rum onera fugientes, tutius quietiusque viveremagisque subesse quam præesse elegerunt..... Hinc effusa spiritualium virtutum nardo, impleta est tota mundi domus ex odore unguenti, dum religionis monasticæ fervor, qui illo tempore pene refriguerat, illorum virorum exemplo studioque recaluit. Gallia, Germania, transmarina quoque Britannia hoc testatur: Hispania, Italia, toliaque Europa fatetur, plena monasteriis ab eis aut noviter fundatis, aut ab antiquo senio reparatis.... Sed quid aliquas mundi partes enumero? cum de nostro ultimo Occidente usque ad ipsum Orientem fama hæc pervenerit, nec aliquem Christiani orbis angulum latuerit,» Hucusque Petrus Venerabilis, cujus dicti veritatem probare esset in promptu, si non alio nos propositum vocaret. Sed tamen ne hoc argumentum, quod sane ad Cluniacensis ordinis, adeoque ejus auctoris Odonis laudem maxime pertinet, penitus deseruisse videamur, hic de monasteriis ab eo institutis aut restitutis agendum est, idemque de aliis Cluniaci abbatibus suo quoque loco præstandum.

CAP. V. Monasteria per Odonem reformata, erectio congregationis Cluniacensis. 22. Hic opportune occurit quod Joannes de Odone scribit in lib. ii, num. 23: «Per illud namque tempus longe lateque patris nostri nomen, veluti clarissimum sidus, cœpit effulgere. Factus est notus regibus, episcopis familiarissimus, magnatibus charus.

21

PROLEGOMENA.

ELOGIUM S. ODONIS.

22

Quæque enim monasteria in eorum finibus cons- A vensi ab Ebalo comite Tutelam adductus fuerat. tructa erant, juri patris nostri ca tradebant, ut nostro more corrigeret et ordinaret. » Monasteriorum ejusmodi accuratam rationem inire difficile fuerit obvia notare sufficiat. In Gallia invenio apud Lemovices Aureliacense et Tutelense, Sarlatense in pago Petrocoricensi, in Bituricensi Dolense et Masciacense, in Aurelianensi Floriacense, apud Senonas S. Petri Vivi, apud Turonos S. Juliani, in pago Waldensi abbatiam Romanensem, in Matisconensi Carilocensem cum aliis. In Italia legimus apud Joannem Ticinense sancti Augustini, Romanum sancti Pauli, Adventinum, Subpentonianum, et Salernitanum. De his omnibus quædam strictim observanda.

་་

c

C

Geraldus comes Aureliacensis (d'Aurillac) piissi- B mus, « postquam divino cultui sese mancipavit per omnia, ut sua quoque Domino consecraret, Romam profectus est, et Aureliacum insigne predium beato Petro apostolorum principi, facto solemniter testamento delegavit, cum tantis videlicet appendiciis, quæ monachis, quos ibidem congregare disposuerat, ad omne stipendium sufficere possent. Censum quoque delegavit, qui ad urnam beati Petri annuatim redderetur, » nempe « decem solidorum, » ex Odone in lib. I de ejus Vita cap. 1 et 17. Odo addit in cap. 6, magnopere anxium fuisse Geraldum de reperiundis monachis probatis, qui locum incolerent; et cum non reperisset, « nobiles quosdam pueros ad Vabrense coenobium (le monastère de Vabre) direxisse,» ubi « regularis observantiæ fervor incalescebat, » ut « sub norina regulari,» ibidem imbuerentur; sed reversos, « quia magistri defuerunt, » mox «< puellari mollitia resolutos, rigorem disciplinæ neglexisse: » attamen unum eis ex necessitate præfectum fuisse, qui ob laxiores mores Geraldo magnum moerorem attulit. Nescio an is erat Adalgerus, quem primum Aureliaci abbatem suggerit chronicon Aureliacense, editum in tomo Il Analectorum: cui abbati suffectus Joannes ex stirpe ipsius Geraldi, «Oddo venerabilis abbas tertius Aureliacensis et Cluniacensis, rogatus a Turpione Lemovicensi episcopo et ab Aimone Tutelensi abbate descripsit vitam beati Geraldi. Habuit coabbatem Arnulfum, » Ex Aureliacensi monasterio arcessitus est Odo, teste Aimoino in lib. I de miraculis sancti Benedicti cap. 4, ad restituendam disciplinam in coenobio Floriacensi, procurante Eliziardo comite, postea monacho, ex Joanne infra in lib. I, num. 8. Eodem tempore, id est regnante Ludovico Transmarino, Bernardus Petro coricensis comes sancti Salvatoris monasterium Sarlatense (de Sarlat), quod tandem in sedem episcopalem evasit, tradidit «< domao Oddoni Cluniacensi abbati atque Adacio coabbati ejus. » Litteræ hac de re exstantin tomo IV Galliæ Christianæ, sed cum aliquot nævis. Utrique, Odoni scilicet Cluniacensi abbati atque Adacio ejus vices tenenti, etiam Tutelense monasterium (le monastère de Tulle), nunc sedes episcopalis, paruit Aimonem superius memoratum, qui ex sancti Savini cœnobio Picta

D

Hujus rei diploma a Rodulfo rege concessum habes in additione V. C. Stephani Baluzii Tutelensis ab lib. vi de Concordia cap. 25. Tunc vero mos erat, ut quia pluribus monasteriis unus haut sufficere poterat abbas Cluniacensis; iisdem ejus vice proabbates seu coabbates præficerentur, quibus postea solum prioris nomen relictum est. Illud patet ex Clario in chronico S. Petri Vivi apud Senonas, quo in loco Samsoni abbati « successit sanctus Odo, qui accersiens Willelmum archiepiscopum, cum consensu monachorum S. Petri præfeeit eidem cœnobio Arigaudum abbatem, religiosum et timentem Deum, monachum S. Benedicti supra Ligerim.

[ocr errors]

23. Idem ab Odone præstitum puto in Turonico sancti Juliani cœnobio, quod tempore Gregorii episcopi constructum, sed a Nortmannis postea eversum, cum Teotolo archiepiscopus, Gersende ejus sorore suppetias ferente, instaurasset, «< ecclesiam in honorem Dei genitricis sanctique Juliani dedicavit; et coadunatis fratribus abbatem præficere cupiens, Odonem abbatem, qui tunc apud sanctum Benedictum morabatur, advocat. » Martyrologium sancti Juliani id factum refert « anno 943, regnante Ludovico rege anno 8. » Sed id tempus est donationis a Teotolone et Gersende factæ, non instituti apud sanctum Julianum Odonis, quem anno præcedente, id est anno 942, obiisse constat. Is vero in sancti Juliani ecclesia cum Teotolone sepulturam obtinuit, ut postea dicemus. Legi ejus loci chronici, ante annos quingentos scripti, fragmentum, quod chronicon divisum erat in duos libellos : quorum in primo « abbatiæ prima institutio, institutionis impia destructio, destructionis pia restauratio» continebatur in secundo ejusdem status ab instauratione. Ex primi libelli laciniosis membranis intelligimus multa sanctorum corpora in sancti Juliani ecclesia primitus reposita, Danorum tempore alte humi defossa fuisse ; ex quibus quædam tum restabant, nempe sanctorum Bleviliguati episcopi Venetensis, Lauri abbatis, et Antonii monachi. De primo ait auctor, quod « pontifex Morvannus, Bleviligueto « septimus Venetensis, quædam sibi retulerit miracula, quæ commemorat. «< Blinlivetum » vocat, non sanctum Albertus de Monte Relaxo, eumque statuit trigesimum tertium episcopum Venetensem: Morvannum vero quadragesimum nonum. Subdit fragmenti scriptor, Laurum, ex Britannia ortum, patriam parentesque deseruisse, sed pro ipsis invenisse « Judicaelem Brittonum ducem optimum, » qui ejus in omnibus adjutor exstiterit. « Cujus adjutorio facto monasterio, in omni sanctitate cum subjectis floruit, et tam verbo quam exemplo multum multis profuit, cujus nobilis vita in conspectu hominum religiosissima, et in conspectu Domini exstitit pretiosa: cujus etiam alta sanctitatis præconia cumulare non desinit miraculorum gloria., Nam per, ojus sanctitatem tam in vita, quam post mortem reforma tur debilitas, et sanatur infirmas, maxime lotto'

[ocr errors]

a

illo, quo exiit e sæculo: ubi per signa quæ fiunt, A bii degentium: ea duntaxat ratione, ut ipsi monacineres ejus vivunt. » Forsan monasterium est sancti Joannis de Gaelo, quod Judicael instauravit. << Et quoniam vitam ejus docet liber vitæ ejus, sufficiat commendasse summam saltem suæ vitæ. Hunc librum excidisse putamus: neque quidquam (quod sciam) apud Albertum legitur de S. Lauro. Denique chronographus ille scribit Antonium vixisse apud Turonos. « Fertur in te, inquit, sanctum habitasse Antonium, quamvis nobis incertum sit, utrum vel ex te fuerit, vel aliunde venerit, qui solitariæ vitæ delectatus dulcedine, pro vita solitoria mundi despexit quadra. Quem inhabitavit locus pulcher et quietus, et undique silva cinctus : cujus in lapide sculpta fuit et est nunc capella, in qua duo altaria. Deo ibi Dei servus serviebat B assiduus. Ad fontem qui in capella nulla accedit femina. » Visitur iste locus, qui prioratus est, tribus a Cæsarodumo Turonum leucis versus Cenomannos. S. Antonius colitur iv Nonas Maii in Martyrologio Gallicano. Unum ex sancti Mauri abbatis sodalibus fuisse quidam recentiores ferunt, abbatem sancti Juliani dicit instrumentum Joannis Turonensis archiepiscopi, anno 1407 conditum, in quo agitur de reliquiis S. Antonii et sancti Lauri. Nobis ignorare liceat quod ignoravit antiquitas. De monasterio S. Juliani iterum infra.

24. Inter cœnobia quæ Odo suo regimini adjecit, est Romanense, situm in comitatu Waldensi pàgi Lausanensis, quod Rodulfus I Burgundiæ rex Aleydi sorori suæ concessit, litteris datis « 1v Idus Junias, Rodulfi piissimi regis anno primo, ab Incarnatione Domini 888, indictione 11, » apud Vabrevillam. Hæ litteræ, quarum integrum autographum penes nos est, editæ sunt in notis ad bibliothecam Cluniacensem, sed cum vitio centenarii numeri, ubi pro anno 800 legitur 900. Postea Aleys seu Adeleys ipsa comitissa abbatiam illam Romanis dictam Odoni attribuit egregio diplomate, quod ineditum huc referre juvat ad historæ illustrationem :

Cunctis sane considerantibus liquet, etc. Igitur omnibus in unitate fidei viventibus, Christique misericordiam præstolantibus notum sit, quod ergo Adeleydis, dono Dei comitissa, res juris mei, quæ mihi per præceptum Domini Rodulfi regis, mei videlicet dulcissimi atque dilectissimi germani, obvenerunt, hoc est monasterium quod Romanis vocatur, quod situm est in pago Waldense, cum omni abbatia et omnibus rebus et adjacentibus ad ipsam abbatiam pertinentibus dudum a san tis Putribus illic præordinatis. Quod sane Romanis præfatum monasterium olim in honore apostolorum principis Petri scilicet el Pauli sub monastica professione fuerat constructum sed modo ab eorum habitatione privatum penitus. pro amore Domini nostri Jesu Christi ac eorumdem apostolorum, de meo jure et dominatione ipsa ego jam dicta Adeleydis indovinium et provedentiam monachorum per omnia transfundo, ed ist, donis venerabilis ac reverentissimi abbatis, omniumque fratrum ac catervæ moncharum sulejus regimine Cluniacensis cœno

C

D

chi, prout potuerint, ipsum monasterium per intercessionem apostolorum,Christo propitiante, in priorem studeant reformare statum. Prædictus vero abbas, dum advixerit, et ipsi monachi idem monasterium ita possideant, ut quamvis apostolicæ sedi, sicut et Cluniacum, delegatum sit, semper tamen velut una congregatio sub uno agant atque disponantur abbate; in tantum, ut cum ipse discesserit, non illis aut istis liceat sine communi consensu abbatem sibi præficere, nec privati, quod absit, isti alium nisi ipsum, quem illi habuerint, substituere præsumant, quoniam valde injustum esset, si illi qui forte velut fi!ii Romanis monasterio succreverint, socialitatem Cluniacensium, qui veluti patres locum resuscitant, aliquando disciderint. Sane in ordinando abbate constitutio sancti Benedicti semper emineat: adeo ut si vel illius, vel istius congregationis minima pars saniori consilio meliorem personam eligere voluerit, cæteri juxta regulam eis consentiant. De fratribus vero vel hinc illic, vel inde huc pro utilitate transmutandis, sive etiam de subsidiis, quæ forte uni loco plusquam alteri abundaverint, vicissim ex altero in alterum transferendis in potestate abbatis sit. Et ut inter eos germanior societas perseveret, ipsas quoque divinæ servitutis aut eleemosynarum seu cujuslibet boni operis sanctiones ita communiter teneant, ut quod pro bonæ memoriæ Willelmo, vel certe aliis, aut vivis, aut defunctis apud (luniacum geritur, nobis atque nostratibus proficiat : et quod Romanis monasterio pro nobis juxta voluntatem Domini gestum fuerit, ipsi adæque participentur. Hanc ergo donationem pro Dei amore et sanctorum apostolorum in primis facio, deinde pro anima germani et dulcissimi mei domni Rodulfi regis, harum videlicet rerum largitoris; tum vero pro requie domnimei piæ memoriæ principis Richardi, ac pro Willa regina, dehinc pro me et domno Rodulfo regefilio meo, et ilem Rodulfo regenepole meo,pro aliis quoque filiis meis, Hugone, Bosone, et Ludovico nepote; sed et pro cæteris consanguineis nostris, atque his qui servitio nostro adhærent; pro genitore etiam ac genitrice mea, et domno Hugone insigni abbate, seu cæteris nostris utriusque sexus propinquis: postremo pro illis qui adjutorium vel defensionem monachis ibi consistentibus præstiterint; pro statu quoque totius religionis et pro omnibus catholicis vel vivis, vel defunctis. Monachi vero inibi consistentes modum conversationis istius, quæ nunc ad informandum eos qui futuri sunt de Cluniaco, transfertur, ita conservent, eumdem modum in victu atque vestitu, in abstinentia, in psalmodia, in silentio, in hospitalitate, in mutua dilectione et subjectione, atque bono obedientiæ nullatenus imminuant. Placuit etiam huic testamento inseri,ut ab hac die nec nostro,nec parentum nostrorum,nec fastibusregiæ magnitudinis,nec cujuslibet terrenæ potestatis jugo subjiciantur iidem monachi ibi congregati: neque aliquis principum sæcularium, non comes quisquam, nec episcopus quilibet, non pontifex supradictæ urbis Romanæ per Domi

ut

vicem cancellarii scripsi et subscripsi anno quinto, regnante Rodulfo gloriosissimo rege, indictione 11. Actum publice in villa Boiaco.

25. Hactemus diploma. De Romano monasterio hæc habet liber prioratuum in bibliotheca Cluniacensi: «Prioratus Romani monasterii (Romansmonstier) Lausanensis diœcesis, ubi debent esse, priore computato, viginti duo monachi, licet antiquitus fuerint plures, sicut reperitur, et debent ibidem celebrari tres missæ cum nota, » etc.

26. Redeo ad pagum Matisconensem, cujus abbatiam Carilocum dictam (Charlieu), Joannes papa XI Odoni sive monasterio Cluniacensi, postulante Hugone Burgundiæ rege seu duce, addixit « vi Kal. Januarii, anno 11 pontificatus, indict. 5, » id est anno 932. Idem præstitit Ludovicus Transmarinus concessis litteris, quas habet bibliotheca Clu- · niacensis col. 276. Abbatiam hanc rogatu Siraldi comitis Boso rex monachis restituerat, ut patet ex charta a Guichenone edita in historia Sebusiana pag. 375, ubi Cariloci monasterium dicatum dicitur « in honore S. Stephani,» situmque «< in comitatu Matiscensi super Surnan fluvium. » Diploma datum est «< Non. Dec. indict. 12, anno primo Bosonis Cariloco monasterio,» id est anno 879. De Cariloco iterum in Aymardo, infra.

num; et in Domino, omnes sanctos ejus, et tremendi ▲ vш Kalend. Julii. Ego Hildebrannus sacerdos ad judicii diem contestor et deprecor,invadat res ipsorum Dei servorum, non distrahat, non minuat, non procamiet, non beneficiet alicui, non aliquem prælatum super eos contra eorum voluntatem constituat. Et ut hoc nefas omnibus temerariis et improbis actius inhibeatur, adhuc idem inculcans subjungo. Obsecro vos,o sancti apostoli et gloriosi principes terræ, Petre et Paule,et te pontifex pontificum apostolicæ sedis, ut per auctoritatem canonicam et apostolicam quam a Deo accepisti, alienes a consortio sanctæ Dei Ecclesiæ et sempiternæ vitæ prædones et invasores atque distractores harum rerum,quas supradictis servis Dei hilari mente promptaque voluntate dono: sitisque tutores ac defensores jam dicti loci Romanis,et servorum Dei ibi commorantium ac commanentium, harum quoque omnium facultatum propter eleemosynam et clementiam ac misericordiam piissimi Redemptoris nostri. Si quid forte, quod absit, et quod per Dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non æstimo, ut ex propinquis aut extraneis, vel ex qualibet conditione, sive potestate qualicunque calliditate contra hoc testamentum, quod pro amore Dei omnipotentis, ac veneratione principum apostolorum Petri et Pauli fieri sancivi, aliquam concussionem inferre tentaverit, primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat, auferatque Dominus patrem ejus de terra viventium, et deleam nomen ejus de libro vitæ, fiatque pars illius cum his qui dixerunt Deo: Domine, recede a nobis, et cum Da- C tan et Abiron, quos terra aperto ore deglutivit, et vivos infernus absorbuit, perennem incurrat damnationem, sociusque Judæ proditoris Domini effectus, æternis cruciatibus retrusus teneatur. Et ne ei in præsenti sæculo humanis oculis impune videatur, in proprio quidem corpore futuræ damnationis tormenta patiatur, sortitus duplicem direptionem cum Heliodoro et Antiocho, quorum aller diris verberibus coercitus vix semivivus evasit: alter vero nutu superno percussus, putrescentibus membris,et scatentibus vermibus miserrime interiit, cæterisque sacrilegis qui ærarium domus Dominitemerare præsumpserunt, particeps existat: habeat, nisi resipuerit, archiclavum totius monarchiæ ecclesiarum, juncto sibi sancto Paulo, obstitorem, et D originem ad Silvestrum papam et Constantinum

amæni paradisı aditus contradictorem quos sibi,si vellet, habere poterat piissimos intercessores. Secundum vero mundialem legem his quibus intuleril calumniam, centum auri libras cogente judiciaria potestate compulsus exsolvat, et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum: sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat cum stipulatione subnixa. S Adeleydis comitissæ regiæ matris et abbatissæ hoc testamentum auctorisantis fierique jubentis.S.Hildegangi indigni sacerdotis. S. Hulrici. S. Judittæ filiæ Rodulfi regis. S. Albradæ. S. Widonis. S. Einrici. S. Ugonis inclyti comitis atque fratris augusti Rodulfi regis. S. Gofredi, S. Rodulfi filii Ludovici imperatoris. S. Stephani, Christiani, Gonfredi, Umberti, Bosonis, Bavonis, Leodfredi, Wlitgerii, Rodulfi. Data

27. Denique præter alia, quorum monumenta nobis desunt, monasteria Gallicana Cluniacensibus sub Odone concessa; quædam item Italica in Cluniaci potestatem tum venerunt, nempe Suppentoniense Adventinum, et sancti Pauli Romæ, ut ex Joanne manifestum est, atque Salernitanum,cujus fratribus Joannes Odonis vitam dedicavit. Verisimillimum est etiam Ticinense S. Petri ex eo numero fuisse, cum Odo Roma revertens Joannem tum canonicum, postea monachum, ibi erudiendum reliquerit, ut ipse de se testatur in lib. 1, num. 4. Istud est monasterium sancti Petri in Colo-aureo nuncupatum, tum sancti Augustini ab ejus translatione corporis in eum locum, de qua diximus in sæculi tertii parte 1.

28. De ecclesiæ S. Pauli prope Romam primordiis varie scribunt auctores. Sunt qui primam ejus

imperatorem referunt. In ea sententia est Leo Allatius in lib. de consensione utriusque ecclesiæ cap. 6 num. 26, ubi ait basilicam S. Pauli via Ostiensi forma olim eopyla, id est porta in orientem conversa, a Silvestro constructam fuisse : sed Valentinianum imperatorem, Siricii pontificis dispositione, ad eam quam hodie videmus structuram eotholam, fronte ad orientem versa, redigi curavisse. Contra vero Petrus Damiani vaticanam sancti Petri basilicam Constantino auctori tribuit, Ostiensem sancti Pauli Theodosio seniori et Honorio ejus filio. Locus est in opusculo 4, responsione 4 regii defensoris. « Longe vero post Theodosius imperator beati Pauli basilicam cœpit : quo defuncto filius ejus Honorius eamdem basilicam ad calcem usque perduxit. >> Idem lego in veterrimo codice ecclesiæ Noviomagensis, ab an

« PoprzedniaDalej »