Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

Veritatis Theologicæ sublimitas, cum sit superni splendoris radius illuminans intellectum, et regalium deliciarum convivium reficiens affectum, de magnorum Theologorum scriptis breve compendium colligere dignum duxi: quo et evitetur mater fastidii prolixitas, et tamen ad investiganda plurima, via detur, et occasio sapienti.

Theologia certe scientiarum est princeps omnium et regina: cui artes cæteræ tamquam pedissequæ famulantur. Nam de naturis rerum illa solum recipit ad usum suum, de quibus sibi speculum fabricare valeat, in quo conspiciat conditorem. Hæc est scientia scientiarum, quæ super omnem speculationem philosophi

1 De hoc opere vide Bibliographiam Opp. B. Alberti, Tom. I, pag. XLIV : « Adjecerunt Editores, Lugdunenses scilicet, huic tomo (XII) opusculum celebre cui titulus COMPENDIUM THEOLOGICE VERITATIS, cujus prologus Veritatis theologicæ sublimitas, etc., quia scilicet plures antiquiores editiones, etiam in Incun, typog. Alberto Magno asserunt: quia tamen S. Antoninus disertis verbis Alberto abjudicat, nec ejus meminerunt antiquiores Pignon et Valleoletanus, ex genui. norum Alberti operum indice resecandum et expungendum videtur. »

XXXIV

1

[ocr errors]

cam extollitur, et dignitate, ac utilitate omnibus antefertur. Ipsa enim Philosophia, cum in naturalem, et rationalem, et moralem distinguatur: Philosophia quidem naturalis, licet doceat cognoscere creaturas, non tamen creatorem: rationalis vero, licet doceat concludere hominibus, non tamen diabolo resistere: et moralis, licet doceat acquirere virtutes cardinales, non tamen docet acquirere charitatem. Nostra vero Philosophia, scilicet veritas theologica, hæc omnia operatur. Docet enim Deum cognoscere, diabolo resistere, et charitatis exercitiis insudare. Hæc est divinorum pigmentorum apotheca; delectabilis super mel et favum. Hæc quoque thesaurus est desiderabilis super aurum et lapidem pretiosum multum. Hæc est fons, de loco voluptatis egrediens, Ecclesiæ militantis irrigans paradi

sum.

Denique præsens scriptum in septem libellos distinxi, et singulas in unoquo que materias rubricis propriis assignavi.

Primus est de natura Deitatis.

Secundus, de operibus conditoris.

Tertius, de corruptela peccati.
Quartus, de humanitate Christi.

Quintus, de sanctificatione gratiarum.

Sextus, de virtute sacramentorum.

Septimus, de ultimis temporibus et de pœnis malorum, ac præmiis bonorum. Sicubi ergo in hoc scripto deviavi, parcatur mihi, quia ignorans feci : ubi vero recte processi, laudetur gratia Jesu Christi, ad cujus honorem, et Beatissimæ Matris ejus præsens opusculum compilavi.

LIBER I.

DE NATURA DEITATIS.

CAPUT I

Quod Deus est.

Deum esse multis modis ostenditur. Hoc enim fides recta testatur, sacra Scriptura loquitur, comparatio rerum ad ipsum facta idem indicat, Sancti prædicant, creaturæ clamant, ratio naturalis dictat.

Primo igitur Deum esse fides testatur : quia fides Catholica credit Deum, credit in Deum, et credit Deo. Credere quidem Deum est credere ipsum esse. Credere in Deum est credendo Deum amare, et amando in eum ire, ac membris ejus incorporari. Credere autem Deo est credere verbis ejus. Primum et tertium bonorum et malorum est: sed secundum bonorum tantum quia credere Deum, et credere Deo bonis et malis est commune: sed credere in Deum bonorum Esse Dei specialiter est. Deus itaque solus habet esse perfectum. Illud enim perfectum est cujus nihil est extra ipsum. Unde quia Esse nos esse nostrum habet aliquid extra se, imtrum im- perfectum est. Deest enim nobis aliquid, quod de nostro esse jam præteriit, vel quod futurum est. Divinum autem esse cum simul sit, perfectissimum est.

perfectum.

perfectum.

1 Psal xcix, 3: Ipse fecit nos, et non ipsi

Secundo, Deum esse Scriptura loquitur. Psal. LXXXIX, 2: A sæculo et usque in sæculum tu es, Deus. Exod. 1, 14: Qui est, misit me. Joannes Damascenus: « Videtur omnibus principalius eorum, << quæ de Deo dicuntur, nominibus esse, « Qui est. »

Tertio, Deum esse rerum comparatio ad ipsum facta indicat. Tam verum enim esse Deus habet, quod nostrum esse suo comparatum, nihil est: imo Deus suo præsentiali esse dat omnibus rebus esse: ita quod si se rebus subtraheret, sicut de nihilo facta sunt, sic in nihilum diffluerent universa. Gregorius: « Omnia hu« mana, quæ justa, quæ pulchra sunt, « Dei justitiæ et pulchritudini compa. « rata, nec justa, nec pulchra sunt, nec << omnino sunt. >>

Quarto, Sancti prædicant. Anselmus in Prosologio Credimus te, Domine, « esse aliquid, quo nihil majus cogitari « possit. >> Dionysius : « Esse omnium est. « supersubstantialis divinitas : » sed hoc intelligitur causaliter, non formaliter. Præterea, sicut dicit Anselmus, illud maxime habet esse, quod maxime distat a non esse, quod scilicet non habet non esse post esse, nec esse post non esse, nec potest cogitari non esse.

Quinto, Deum esse creaturæ clamant. Omnia namque suo modo dicunt: Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos 1. Ipse enim Deus est vox naturæ, qua om

nos.

nia pulchra testantur ipsum pulcherrimum, dulcia dulcissimum, sublimia altissimum, pura purissimum, fortia fortissimum, et sic de aliis. Quia sicut in patria Deus est speculum, in quo relucent creaturæ, sic in via e converso creaturæ sunt speculum, quo creator videtur. Unde Apostolus: Videmus nunc per speculum, in ænigmate. Idem: Invisibilia ipsius, scilicet Dei, per ea quæ facta sunt, intellecta, conspiciuntur3.

Sexto, Deum esse ratio naturalis diclat, quæ per effectum in cognitionem causæ pervenit. Omne namque causatum indiget alio ut sit, et iterum illud. alio ut sit, ita erit in infinitum procedere, vel erit ibi circulus, vel pervenietur ad aliquid, quod sit causa omnium. Circulus autem non est in rebus singulis: quoniam oporteret aliquid esse prius, et posterius seipso: nec erit processus in infinitum, quia universitas causatorum tota causata est, sive sit finita, sive infinita: ergo indiget alio, ut sit, quod erit extra universitatem causatorum, et hoc Deus est, a quo fluunt omnia.

CAPUT II.

Quod unus Deus est.

Unum Deum esse ostenditur auctoritate. Unde, Deuter. xxxII, 39: Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me. Apostolus, ad Ephes. iv, 3: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Boetius: « Si dici potest, unissimus «est» id est, semper in uno modo, nihil in se, nisi se habet. Hoc vere unum est, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud præter id quod est.

Idem ostenditur et ratione: quia sim

1 Cf. Sapient. vii, 26.

plex forma divinitatis, si non esset una et eadem numero, sed communicabilis pluribus, contraheretur aliquo addito ad esse singulare: et ita componeretur alteri, nec esset simplicissima, quod falsum est: quia in summo bono nulla potest fieri adjectio, cum sit omnino simplex.

mu

Notandum autem, quod (unum) sumi- Unum su tur, prout est principium numeri, et sic "tipliciter. Deo non convenit alio modo, prout convertitur cum ente, et sic Deo convenit, potius quam alicui creaturæ: quia cum unum sit indivisum in se, et divisum ab aliis, excepto Deo solo, nihil est, in quo non intelligatur aliqua divisio, vel actualis, vel potentialis. Cum enim unitas, vel numerus aliquis de Deo dicitur, nihil ponit, ut quidam dicunt, sed tantum privat. Unde cum dicitur, Deus unus est, intelligitur, quod non sint plures.

Aliquid autem non est unum tribus Unum sin modis, scilicet vel pluralitate secundum bus modis gulare tr species diversas, sicut Angeli, et stellæ, quæ sunt unum genere, sed differunt specie: vel mutabilitate, secundum quod unus homo plures dicitur, qui modo sanus est, modo æger, modo dives, modo pauper. Vel propagatione, secundum eamdem speciem, prout homo plures est in filiis, qui propagantur ab ipso. Sed nihil prædictorum in Deo est.

De primo enim contrarium habemus in symbolo Athanasii: « Hæc est fides. <«< Catholica, ut unum Deum in Trinitate, <«<et Trinitatem in unitate veneremur. » De secundo, Psal. ct, 27. Ipsi peribunt, tu autem permanes. Bernardus : « Non « ex tempore alterationem habet Deus, « non ex substantia alteritatem. » Leo Papa : « Simplicis divinitatis naturæ nihil <<< addi, aut minui potest. » De tertio, Psal. LXXX, 10: Non erit in te Deus recens. Recens, id est, recenter formatus, vel natus.

Ad Romam. 1, 20.

* I ad Corinth. XIII, 12.

[blocks in formation]

unitate descendit.

se, ut dicit Augustinus, id est, alterum similem sibi, vel alterum a se, scilicet Filium.

Hoc nomen, Deus, tripliciter accipitur, scilicet naturaliter, adoptive, et nuncupative. Primo modo soli Deo convenit. Secundo modo convenit bonis hominibus, qui divinæ bonitatis participes sunt per gratiam providentiæ, vel doctrinam, et potestatem prælationis, et potestatem miraculorum. Psal. LXXXI, 6: Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes 3. Tertio modo dii dicuntur idola, sed solo nomine: quia res nominis, scilicet divinitas, illis non convenit. Primo modo non habet plurale hoc nomen, Deus, per se, cum sit unus solus verus Deus, nec divinitas recipiat distinctionem sed secundo, et tertio modo plurale habet.

:

Ad Philip. I, 19. Ad Ephes. v, 5.

CAPUT III.

Quod unum solum principium est.

Sicut unus solus Deus est, sic unum solum principium est: quod ostenditur multiplici ratione.

Primo sic, quoniam si duo principia sunt, unum scilicet summe bonum, et aliud summe malum: aut communicant in existentia per se, ut Socrates, et Plato, si simul sunt, in esse communicant, aut non. Si non, ergo alterum illorum. erit ens per aliud et ita non erunt duo principia. Si sic, cum existere sit per se bonum, malum autem plus esset malum, si non haberet illud bonum, ergo non est summe malum: quia si esse per se haberet, hoc ipsum esse, quod est bonum, summe malum esse non sineret.

Præterea, In creaturis quatuor inveniuntur, scilicet multitudo, ordo, imperfectio, et connexio : secundum quodlibet istorum probatur unum tantum esse principium. Omnis multitudo secundum Dionysium, ab unitate trahit originem: ergo necesse est omnis multitudinis unum esse principium. Item, omnis ordo cum habeat prius et posterius, oportet quod unum habeat principium. Item, secundum Boetium, omne imperfectum ab aliquo simpliciter perfecto trahit originem, et hoc est Deus noster. Item, omnis connexio diversorum, causam habet suæ connexionis, et conservationis aliquod unum : et hoc est Deus.

Item, Si esset unum summe malum, a quo omnia mala essent, sequeretur quod secundum corpus Christus esset ab illo malo principio, cum in eo fuerit malum pœnæ, quod absurdum est dicere.

Cf. Joan. x, 34. Cf. etiam, Exod. vii, 1.

« PoprzedniaDalej »