Obrazy na stronie
PDF
ePub

rum. Nam tempus præsens esse non habet, quia semper pertransit, Deus autem semper manet idem Unde Hilarius : << Esse non est accidens Deo, sed subsi« stens veritas, et manens causa. » Similiter tempus præteritum modo non est, nec habet esse subsistens: sed de Deo dicitur in Psalmo cı, 27: Ipsi peribunt, tu autem permanes. Similiter tempus futurum non est, sed exspectatur, Deus autem semper est. Unde Mercurius: « Sola monas est Alpha et Omega', hoc «< est, quia Deus est principium sine principio, et finis sine fine. » Cum enim. simplex sit omnino, non habet in se principium contrarietatis, quod est causa corruptionis.

[ocr errors]

Eternitas Quid autem sit æternitas secundum quid? rem, sciendum quod proprie dicitur æternitas sine principio, sine fine et mutabilitate: et secundum hoc convenit æternitas soli divinæ naturæ, in qua est diuturnitas immensa.

Æternitas vero secundum etymologiam dicitur quasi extra terminos, quia termino caret, tam initiali, quam finali : sed secundum diffinitionem Boetii in libro de Consolatione philosophiæ : « Æternitas est interminabilis vitæ ju«< cunditas tota simul et perfecta posses« sio. >> Ad hujus diffinitionis intelligentiam notandum, quod in quibusdam est terminabilitas simpliciter: quia ex parte corrumpi possunt, ut sunt generabilia, et corruptibilia, ad quorum differentiam ponitur interminabilis, et ponitur illud per abnegationem, quia simplicia, et præcipue divina nullo modo melius manifestantur quam per remotionem, ut ait Dionysius. Et hujus ratio est, quia simplicium et divinorum esse non potest intellectus perfecte comprehendere, et ideo ex negationibus eorum, quæ ab ipsis removentur, manuducitur intellectus ad ea aliqualiter cognoscenda. Item, in quibusdam est interminabilitas essen

1 Apocal. 1, 8.

2 I ad Timoth. vi, 16: Qui solus habet immor

tiæ, sed non vitæ, ut in corporibus cœlestibus, ad quorum differentiam additur, vitæ. De Deo autem dicit Apostolus, quod solus habet immortalitatem. In omni enim mutabili natura nonnulla mors est, scilicet ipsa mutatio: quia facit in ea aliquid non esse quod prius erat. Unde et homo quando nascitur, quodam modo incipit mori. In quibusdam autem est interminabilitas vitæ, sed tamen cum miseria et infelicitate, ut in dæmonibus et damnatis ad quorum differentiam additur jucunda possessio : in cujus intellectu est jucunditas felicitatis, quia tunc possessio alicujus rei jucunda dicitur, quando ad libitum habetur. In quibusdam est interminabilis vitæ possessio, sed non tota, ut in omnibus beatis ante judicium: quorum est beatitudo secundum partem animæ et non corporis ad quorum differentiam dicitur tota, quia totum est quod non est diminutum, vel cujus nihil est extra addere. In quibusdam est interminabilis vitæ possessio tota, ut in Angelis beatis ante judicium, secundum totam sui substantiam habens felicem interminabilem vitam, sed non simul, cum aliqua sit in eis successio revelationum et gaudiorum ad quorum differentiam ponitur simul. In quibusdam est interminabilis vitæ possessio tota simul, sed tamen non perfecta, eo modo quo dicimus perfectum nullo indigens, sicut est in Angelis, et in hominibus beatis post judicium: ad quorum differentiam additur perfecta, id est, nullo indigens ad suum beatum

esse.

Patet igitur ex prædicta diffinitione, quod tres ponuntur ibi conditiones, quæ sunt inseparabiles ab æternitate increata, quæ Deus est, scilicet interminabilitas, ibi, interminabilis vitæ possessio. Item, invariabilitas, ibi, tota simul, nihil enim variabile est in Deo, sed totum simul. Item, simplicitas, ibi, perfecta: illud

talitatem, etc.

enim summe perfectum est, cui non est possibilis aliqua additio. Per primum separatur Deus ab omni corporali. Per secundum ab omni variabili. Per tertium ab omni composito.

Item nota, quod illud quod caret principio et fine, dicitur æternum, ut Deus, cujus esse interminatum est. Sed quæ principium habent et carent fine, dicuntur perpetua, ut Angelus et homo. Quæ vero principium et finem habent, dicuntur temporalia, ut sunt corruptibilia, sicut vegetabilia, bruta, et sensibilia, et hujusmodi.

CAPUT XIX.

De incommutabilitate Dei.

Incommutabilis est Deus, et impermutabilis, quia non cadit in eo motus Motus in accidentalis, scilicet augmentum. Leo cadit, et Papa: « Simplici naturæ divinitatis nihil

Deo non

quare?

«< addi vel diminui potest: quia semper » est quod est. « Item, nec diminutio. Malach. m, 6: Ego Dominus, et non mutor. Item, nec alteratio. Jacobi, 1, 17: Apud quem non est transmutatio, etc. Item, nec secundum locum mutatio, quia ubique præsens est 1. Jerem. xxi, 24: Cœlum et terram ego impleo. Impermutabilis autem est, quia non cadit in eum motus substantialis, qui est de non esse ad esse, ut corruptio, quia finem non habebit: illud enim solum in nihil est vertibile, quod de nihilo factum est. Incommutabilis est etiam Deus, ex eo quod non cadit in eum motus ex operatione. Nam soli Deo convenit in operatione quietum esse. Unde Boetius :

O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum cœliquæ sator, qui tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens das cuncta mo[veri.

Cf. Act. xvii, 27 et 28.

2 Cf. Jonæ, III, 2.

[blocks in formation]

Triple

violentu

Item, tres distinguuntur motus, scilicet naturalis, voluntarius et violentus. motus, 1 turalis, Naturalis est, quo naturaliter res tendunt luntariu ad locum proprium. Motus autem violentus est, quando coguntur res esse extra locum proprium sed motus voluntarius est in hominibus, vel in Angelis: nam bruta naturaliter moventur, quando currunt, vel moventur, vel operantur et iste motus est medius inter naturalem et violentum quia partim, est naturalis, scilicet in quantum voluntas conjungitur suo actui, sicut causa. suo effectui et partim est violentus, in quantum scilicet moventur membra contra motum suum naturalem : propter quod etiam lassantur, quæ ex motu naturali numquam lassarentur.

Igitur primo modo non est in Deo, Motus scilicet naturalis, et hoc probatur per est in et quo quatuor rationes. Prima est, quia omnis do motus est ad quietem, et propter indigentiam, sicut dicit Philosophus sed Deus nullius eget. Secunda est, cum sit ubique, non habet necesse de loco ad locum moveri. Tertia est, quia non est in eo gravitas, vel levitas, propter quam sursum et deorsum moveatur. Quarta est, quod cum Deus in seipso semper maneat, non habet necesse locum proprium et sibi naturalem extra se quærere, sicut aliæ creaturæ. Item, secundo

3 Cf. Isa. XXXVIII, 1 et seq.

[blocks in formation]

Motustres.

modo volumus, modo nolumus, modo diffusis cogitationibus, atque affectionibus, et consiliis huc atque illuc vagamur. Deus autem semper se habet æqualiter, et immobiliter.

Item, Alius est motus circularis, alius rectus, Alius obliquus. Circularis motus est. corporum superiorum, prout firmamentum movetur secundum formam quidem, ut dicit Philosophus, non secundum substantiam. Hoc est dicere, quod non movetur ad locum, sed in loco. Motus autem rectus sursum est, vel deorsum, secundum quod corpora inferiora moventur propter levitatem, vel gravitatem. Motus obliquus compositus est ex recto et circulari : unde quod reflectitur, habet a motu circulari quod vero linealiter procedit, habet a recto. Nullo autem istorum modorum movetur Deus, quia proprietates istorum motuum non conveniunt ei. Possumus autem dicere, Mystice quod isti motus Deo conveniunt mystice, movetur ut dicatur moveri motu circulari, omnia

Deus.

regendo et gubernando. Item, motu recto, bonos remunerando. Item, motu obliquo, malos puniendo'. Eodem modo posset dici, quod Deus movetur motu naturali, quo solita scilicet bonitate, omnibus creaturis pro captu earum se communicat. Item, motu violento, quo peccatores juste damnat. Item, motu voluntario, quo cuncta in esse conservat. Sic potest exponi dictum Philosophi, qui assignavit motum a centro, et ad centrum, et circa centrum, quoniam Deus movetur ad centrum in incarna

Cf. Sapient. xiv, 3; Matth. xxv, 31 et seq. 2 Cf. ad Hebr. 1, 2 et 3.

tione 2, et a centro in ascensione, et circa centrum in prædicatione. Propter hæc et his similia dicitur in libro Sapientiæ: Spiritus sanctus et mobilis, et stabilis est 3 : mobilis, quia facit sanctos mobiles ad bene operandum, et in bono proficere. Stabilis autem, quia dat in bono perseverare vel mobilis in via, stabilis in patria vel mobilis in activis, stabilis in contemplativis vel mobilis in aliis san ctis, stabilis in Christo. Isa. x1, 2: Requiescet super eum spiritus Domini, etc.

Sciendum, quod quædam operationes attribuntur Deo secundum causalitatem et essentiam, ut scire quædam secundum causalitatem et non essentiam, ut comedere et currere quædam secundum essentiam, et non causalitatem, ut creare et justificare: quædam nec sic, ut peccare, et mentiri, et hujusmodi.

CAPUT XX.

De simplicitate Dei.

Simplex est Deus, et Angelus et anima, sed differenter: quia in Deo idem est quod est, et quo est et hæc est perfecta simplicitas. Hæc sola increata natura hanc sibi vindicat simplicitatem, ut non aliud et aliud, alibi et alibi, modo et modo inveniatur. In eo nempe quod habet, et quod est, semper et uno modo. est sed in Angelo et in anima differunt quod est, et quo est : et ideo est ibi quædam alteritas, et compositio, licet ibi non sit dimensio quantitatis unde Mercurius : « In supercœlestibus est unitas, in « cœlestibus alteritas, in subcœlestibus « pluralitas. »

Simplex est itaque Deus in essentia, Simplex quia nihil ei accidens esse potest, imo

[blocks in formation]

Deus in essentia.

[blocks in formation]

Compositio in Deo

Non enim in Deo est compositio parnon est,, tium integralium, ut in domo nec et quare?

partium potentialium, ut in anima, nec generis et differentiæ, ut in specie : nec materiæ et formæ, ut in corporibus : nec coacervationis unitatum, ut in numero nec quod est, et quo est, ut in Angelo nec substantiæ et accidentis, ut in individuo nec corporeæ substantiæ et incorporeæ, ut in homine. De his Bernardus : « Non partibus constat « Deus, ut corpus nec affectibus distat, « ut anima: nec formis substat, ut omne « quod factum est. »>

Hoc etiam ostenditur ratione, quia cum omne compositum sit posterius omnibus suis compositionibus, nec pri mo principio, scilicet Deo, quidquid sit prius, oportet Deum, qui est primum principium, non esse compositum. Præterea, nullum compositum est totum suum esse: Deus igitur cum sit suum esse, non erit compositus. Unde Bernardus : « Non est formatus Deus, forma << est: non est effectus Deus, omnium « efficiens causa est non est composi<< tus Deus, simplex est.

1 I ad Corinth. xi, 8.

CAPUT XXI.

De excellentia Dei.

Divinæ dignitatis excellentia tanta est, quod mens de Deo cogitans deficit, cum sit incomprehensibilis : sensus eum non percipit, cum sit invisibilis: lingua ipsum non explicat, cum sit ineffabilis : locus eum non capit,cum sit incircumscriptibilis scriptura eum non explicat, cum sit in æstimabilis : tempus eum non mensurat, cum sit immensurabilis : virtus eum non attingit, cum sit inaccessibilis desideria et vota transgreditur, cum sit insuperabilis, vel incomparabilis et breviter omnis creatura ad Deum comparata, defectum habet : quia finiti ad infinitum nulla est proportio. Ecce patet, quod divina excellentia nullius eget, quia sibi sufficit, quoniam optimus est. Non enim indiget corpore,, ut sit, nec loco, ut alicubi sit, nec tempore, ut aliquando sit, nec causa, ut aliunde sit, nec forma, ut materia sit, nec subjecto in quo subsistat, vel cui assistat.

Deus in

sua natural qualis?

tori, et

turæ con

Sunt et alia quæ soli divinæ majestati Quæ creaconveniunt, et nulli alteri creaturæ, in non creaquibus excellentia suæ dignitatis appa- veniunt? ret sicut est esse omnipotentem, omni: bonum, omniscientem: quia cognoscit omnia præsentia, præterita, et futura, et omnia singularia simul actu solus cognoscit ea quæ subsunt libero arbitrio, et cogitationes hominum solus cognoscit per seipsum. Item, ad ipsum solum pertinet ubique præsentem esse, de nihilo res creare, in instanti operari, in operatione quietum esse, mirabilia facere, ex auctoritate de qualibet creatura facere quod vult, voluntatem hominis cognoscere, in ictu oculi mortuos susci

2 Jacob. 1, 17.

Et si quid de crea

dicitur.

tare, essentiæ hominis illabi, peccata dimittere, gratiam infundere, in igne perpetuo corpus servare.

Quando aliquid creaturæ convenit, tura dica- quod competit creatori, tamen excellentur, excel- tius de Deo dicitur : ut si in creatura lentius de creatore est potentia, in Deo sit summa potentia si sapientia, in Deo sit summa sapientia, et sic de aliis. Unde et hujusmodi dicuntur de Deo in superlativo, propter quod Deus dicitur potentissimus, sapientissimus, justissimus, optimus, pulcherrimus, et sic de aliis. Augustinus in libro de Trinitate : « Oportet Deum cu<«< jus est et summe cuncta sentire atque <«< intelligere, nec mori nec corrumpi, << nec mutari posse, nec corpus esse, << sed Spiritum omnipotentissimum, mi<«< tissimum, optimum, beatissimum fa«<< teamur. » ·

[blocks in formation]
[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »