Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][merged small]

SUMPTIBUS, P.- A. DESROSIERS, ILLUSTRISSIMI

DD. EPISCOPI ET CLERI TYPHOGRAPHI.

1826.

LE MAISTRE DE LA GARLAYE

MISERATIONE DIVINA ET AUTORITATE APOSTOLICA

EPISCOPUS CLAROMONTENSIS,

COMES LUGDUNI,

REGI AB OMNIBUS CONSILIIS;

CLERO CLAROMONTENSI

Salutem et Benedictionem in Christo Jesu.

ANgelicas laudes semper umulata exul

in terris sponsa Christi Ecclesia illud præsertim in votis habet, Fratres dilectissimi, ut sicut fides , ità et preces nostræ sine labe ad Deum ascendunt.

Nos itaquè felicis memorie, predecessoris nostri vestigiis insistentes , qui zelo Dei incensus Breviarium Claromontense mendis plurimis expurgatum meliorem in formam relegerat , novam hujus editionem et emendatiorem , Deo juvante, suscepimus. Nam, præterquàm quòd paucá supererant priùs editi exemplaria, compertum est nonnulla in eo irrepsisse tùm antiquis Ecclesiæ ritibus, tùm justo et congruce Officiorum distributioni minùs consona.

Ergò huic rei sedulam operam ipsi navavimus, et nobiscum venerabiles Fratres nostri Ecclesiæ Cathedralis Canonici , aliique pii doctique Sacerdotes curam seriò contulerunt, alii quidem ut diurna Psalmorum pensa æqualiùs in hebdomada dividerentur; alii ut sua cuique tempori, cuique festo Diei Sacræ Scripturæ loca legenda meliùs coaptarent : nonnullis operæ pretium fuit Hymnos et Responsoria ità severè perscrutari, ut vix aliquid immutarent, et omnia tamen expungerent quà psallentium animos possent aliò distrahere.

Pars Autumnalis.

a

« PoprzedniaDalej »