Tùm sublato quidquid in Sanctorum historiis minùs certum, minùs utile videbatur, brevis cujusque Sancti imago adumbrata est, quae et mores ejus exprimeret et nostros informaret. Deinde selectos exquisito labore Patrum Sermones habetis et Homilias in quibus erudito manus nihil reliquerunt non pietatem spirans. Rubrice, detractis nonnullis, quibusdam adjectis, solerti labore clariùs et commodiùs explicatæ sunt : et in iis quidquid redolet venerabilem Arvernæ nostræ Ecclesiæ antiquitatem religiosè servandum, nonnulla quæ lapsu temporum deciderant ad veterum rituum normam revocanda curavimus. Prætereà, Fratres dilectissimi, cùm sœpè animo recurreret quod ait S. Hieronymus: Meliorem esse quinque Psalmorum decantationem cum cordis puritate, serenitate et spirituali alacritate, quàm totius Psalterii modulationėm cum anxietate cordis et distractione (a); ideò Breviarii partes omnes ad hanc justam mensuram reduximus, que non præcipitem cantum suaderet psallentibus, non laborem afferret recitantibus, et omnium tamen alendæ pietati sufficeret. Jam verò omnibus feliciter expletis, unum vos beati Caroli verbis obsecro, Fratres dilectissimi: Ut canonicas preces statis horis recitantes, ad præscriptam rationem et ritum, non negligenter, sed attentè, piè, decorè supplicique mente (b), salutem Pastoris et Ovium à Patre misericordiarum jugiter exoretis. Quocircà mandamus et præcipimus omnibus et singulis Claromontensis nostræ Dioceseos Ecclesiis, Capitulis, Pastoribus, Collegiis, Monasteriis, Communitatibus, et aliis Clericis, Officii divini recitandi lege, juxta Claromontensem ritum de jure adstrictis, ut hocce Claromontense Breviario in (a) Can. Non mediocriter. De Consid. Dist. 1. (b) Ex monitis. S. Caroli Borrom, ad Clerum. posterum utantur, districtè prohibentes ne quis eorum ullum aliud privatim, vel publicè recitare præsumat. Datum Claromonti in Palatio nostro Episcopali, die decimo quinto mensis Maii, anno Domini millesimo septingentesimo septuagesimo quarto. F. M. Episcopus Claromontensis. De Mandato Illustrissimi ac Reverendissimi Episcopi, MORANGES, Secret. NEcessitas nobis incumbit, Fratres dilectissimi, novam Breviarii Claromontensis Editionem autoritate nostrá firmandi. Nulla supersunt apud Typographum prioris editionis exemplaria. Optandum sanè nobis foret hanc tandem cæterosque Libros hujusce Diocesis Ecclesiasticos perfectiùs ordinare. Verùm urgens necessitas, brevitas temporis, inopinatæ impenso quæ Parochiis fuissent graves nimis et onerosa, obstiterunt quominus opus tam grande perficeremus. Nihil ferè immutandum, nec ullas nisi admodùm concisas accessiones, excerptas è Scriptura Sacra, et ad elucidationem textús necessarias, passim emittendas esse judicavimus. Quoad Lectiones nonnullas de Proprio Sanctorum, si quid offerunt discriminis priùs inter et recens Breviarium, cavimus ut cum delectu fieret immutatio, magisque congrueret pietati. Ne gravetur Antiphonarium, veteres servati sunt Hymni, quamvis recentes quidam, ob sententiarum vim, elegantiam verborum et teneriores pietatis sensus, veteribus anteponi satiùs nobis videretur. Hujusce numeri sunt imprimis minorum Horarum, Officii Beatæ Mariæ in Sabbato ad Vesperas, nec non de Festo S. Joannis Baptista, Hymni. Ex his, solum de Beata Maria Hymnum in ipsomet Breviarii corpore mutari curavimus; aliorum verò mutationem, ad libitum uniuscujusque vestrúm, Fratres charissimi, seligendam, ad calcem Breviarii remisimus. Quod temperamentum nobis suasit nostra erga priscos Ecclesia Claromontensis ritus, Religio; suasit etiam reverentia felici memoria unius è prædecessoribus nostris DD. FRANCISCIMARIE LE MAISTRE DE LA GARLAYE, cujus Mandatum, pietate, doctrinâ et religionis affectibus conspicuum, huic editioni sicut et priori adnecti voluimus. Unum tamen deerat, quod votis nostris prosequi nunquam desimus, quod perutile, quod etiam omnibus Ecclesia Ministris necessarium dicere audemus, quod demùm in nullo propemodùm cæterarum Ecclesiarum Breviario desideratur; Canones dicimus, quibus mores Sacerdotum informarentur, pietas foveretur, zelus nutriretur. Omnium ferè Ecclesiarum exemplis inhærentes, dignum sollicitudine nostrá pastorali duximus, breves ex sanctissimis Conciliis Canones seligere, et in novum Breviarium inserere. Hos autem Canones quos pro unoquoque die recitari jubemus tùm in officio Capituli, tùm in Officio privato, post Primam; ad calcem cujuscumque partis Breviarii consignari, et ordinatìm dividi voluimus. Omittatur tumen Canonis Lectio, quoties in Officio Prima non dicitur . Pretiosa, etc. Alterum est quod nobis fuit adnotatum. In Dominicis Septuagesima, Sexagesima et Quinquagesima, assignantur Laudibus quinque Antiphono proprice; in secundis verò Vesperis quinque communes de Psalterio recitantur. Tùm in Dominicis Adventús, nec non in Festis duplicibus-minoribus, quinque Antiphonce assignantur Laudibus; unica verò secundis Vesperis. Satiùs nos judicavimus, ut in prædictis Dominicis, et generatim in Festis duplicibus, et majoribus, et minoribus, quinque Antiphone Laudibus adnexa, etiam in secundis Vesperis recitarentur. Hocce modo, et Cantui in choro, et Rubricarum ordini magis consuletur. Quantùm ad animum quo peragere debemus hoc angelicum precandi munus quod, non in verborum sonitu, sed in desiderio cordis constat, vos, Fratres charissimi, ad prædictum Mandatum remittimus. Datum Claromonti, die primâ mensis Martii anni 1819. +C. A. H. Episcopus Claromontensis. De Mandato Illustrissimi ac Reverendissimi Episcopi. EYMARD, Secret. |