Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic]
[graphic]
[graphic]
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed]

R. D. D. RUPERTI

ABBATIS TUITIENSIS

COMMENTARIORUM

IN

DUODECIM PROPHETAS MINORES

LIBRI XXXI.

PROLOGUS D. RUPERTI

IN EXPLANATIONEM PROPHETARUM

1-3 Spiritui sancto, et omnibus, quorum per A tur exstitisse Deum, priusquam per carnis naos ipse locutus est, sanctis prophetis, vir illustrissime Coloniensium archipræsul Friderice, jucundum esse nostrum eloquium non vane speramus, dum Christi Filii Dei sacramenta prædicantes, ipscrum testimoniis opportune et convenienter utimur. Uno namque et eodem actu, dum fidem nostram Deo offerimus, ipsorum quoque testes sumus, ipsorum fidei testimonium perhibemus. Hoc nimirum illis gratum esse et jucundum non dubitamus. Ait enim unus illorum, Isaias, in thesauro fidei et verbo Domini valde copiosus: Et dixit Dominus ad me: Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis: Velociter spolia detrahe, cito prædare. Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem et Zachariam, filium Barachiæ; et accessi ad prophe tissam, et concepit, et peperit filium. Et dirit Dominus ad me: Voca nomen ejus, Accelera spotia detrahere, Festina prædari, quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum (Isa. vII) Quisnam est liber ille grandis, quem ut sumeret sibi jussum esse dicit, nisi universitas Scripturarum sanctarum, in qua sunt fidelia testimonia Christi, quod sanctum primum ad Abraham Deus repromi-it? Et quid illi est, et in tali libro scripsisse stylo hominis nomen pueri, de quo prædixerat: Ecce Virgo concipiet et pariet Filium (Isa. vII), nisi accepisse gratiam propheticam, factumque esse unum ex illis qui ejusdem Christi venturi testimonia conscripserunt, eumdemque testan

PATROL. CLXVIII.

[ocr errors]

tivitatem venerit in hunc mundum? Hoc eleganter per tale nomen prædicatur: Accelera spolia detrahere, Festina prædari, et per talem nominis rationem, quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariæ coram rege Assyriorum. Qualis enim vel quanta est acceleratio spolia detrahendi, sive festinatio prædandi, prius spolia detrahere, prius prædari, quam habere matrem, vel vocare patrem, qui fuit Joseph secundum adoptionem pueri hujus! Idem ergo est ac si dicat quia puer iste, quem Virgo concepit et peperit, Deus erat priusquam idem homo fieret, et salvavit Hierusalem et Judam a rege Damasci Rasin, et a rege Samariæ Faccee, filio Romeliæ, qui tunc illum pariter impugnabant, et a cæteris quoque hostibus e quibus ille populus auxilio superno liberatus est. Profecto hujusmodi prophetias scribere, accedere fuit ad prophetissam, de qua dicit, et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Quænam est illa prophetissa, nisi illa de qua præ ocutus fuerat, mater Emmanuelis, virgo Maria, gratia plena, in qua omnis prophetia implenda erat? Iste accessus ad hanc prophetissam talis est, qnalis introitus honorați viri in sanctuarium Domini cum oblatione solemni, cum talento quod offerat auri probati atque purissimi. Testes hujus rei, quod taliter ad prophetissam 4 illam accesserit, quod prophetiæ in ea complendæ suam portionem conscripserit, gratulatur se habere tam aposto

« PoprzedniaDalej »