Obrazy na stronie
PDF
ePub

Knowledge. Advice.

Thales interrogatus, quid esset difficile, "Se ipsum," inquit, "nosse." Interrogatus, quid esset facile: "Alterum," inquit, "admonere."

Hope.

Thales rogatus, quid maxime commune esset hominibus, Spes," respondit, "hanc enim et illi habent, qui aliud nihil."

Thrasybulus. Gratitude.

Quum quidam Thrasybulo, qui civitatem Atheniensium a tyrannorum dominatione fiberavit, dixisset: " Quantas tibi gratias Athenae debent!" ille respondit: "Dii faciant, ut quantas ipse patriae debeo gratias, tantas ei videar retulisse."

Themistocles. Marriage.

Themistocles quum consuleretur, utrum bono viro pauperi, an minus probato diviti filiam collocaret, "Ego vero,' inquit, "malo virum, qui pecunia egeat, quam pecuniam, quae viro."

Achilles. Homer.

Themistocles interroganti, utrum Achilles esse mallet, an Homerus, respondit: "Tu vero mallesne te in Olympico certamine victorem renuntiari, an praeco esse, qui victorum nomina proclamat.”

Memory.

Ita

Memoriam in Themistocle fuisse singularem ferunt. que quum ei Simonides artem memoriae polliceretur, "Oblivionis," inquit, "mallem; nam memini etiam, quae nolo; oblivisci non possum, quae volo."

Р

Demands of Friendship.

Publius Rutilius Rufus quum amici cujusdam injustae rogationi resisteret, atque is per summam indignationem dixisset, "Quid ergo mihi opus est amicitia tua, si, quod rogo, non facis?" "Immo," inquit, "quid mihi tua, si propter te aliquid injuste facturus sum?"

Xenophon. Consolation for Grief.

Xenophon, quum solemne sacrum faceret, filium apud Mantineam in proelio cecidisse cognovit. Coronam deposuit, sed, ut audivit fortissime pugnantem interiisse, coronam capiti reposuit, numina testatus, se majorem ex virtute filii voluptatem, quam ex morte dolorem sentire.

Euripides explains.

Athenienses quondam ab Euripide postulabant, ut ex tragoedia sententiam quandam tolleret. Ille autem in scenam progressus dixit, se fabulas componere solere, ut populum doceret, non ut a populo disceret.

Diagoras, the Rhodian.

Diagoras Rhodius, quum tres ejus filii in ludis Olympicis victores renuntiati essent, tanto affectus est gaudio, ut in ipso stadio, inspectanta populo, in filiorum manibus animam redderet.

Antigonus and the Cynic.

Ab Antigono Cynicus quidam petiit talentum. Respondit, plus esse, quam quod Cynicus petere deberet. Repulsus petiit denarium. Respondit rex, minus esse quam quod regem deceret dare.

[ocr errors]

Scipio Africanus.

Scipio Africanus nunquam ad negotia publica accedebat, antequam in templo Jovis precatus esset.

Tiberius on Taxation.

Tiberius praesidibus onerandas tributo provincias suadentibus rescripsit: "Boni pastoris est tondere pecus, non deglubere."

Leonidas' Reply to Xerxes.

Leonidas, Lacedaemoniorum rex, quum Xerxes scripsisset, "Mitte arma;" respondit, "Veni et cape."

Leonidas' Reply to his Soldiers.

Quum ad Leonidam quidam militum dixisset, "Hostes sunt prope nos;" "Et nos," inquit, "prope illos."

Seizure of the Sabine Women.

Romulus, ut civium numerum augeret, asylum patefecit, ad quod multi ex civitatibus suis pulsi accurrerunt. Sed novae urbis civibus conjuges deerant. Itaque festum Neptuni et ludos instituit. Ad hos quum multi ex finitimis populis cum mulieribus et liberis venissent, Romani inter ipsos ludos spectantes virgines rapuerunt.

Socrates and Xanthippe.

Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa, irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. Has eius interaperies in maritum Alcibiades demiratus, interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. "Quoniam," inquit Socrates, "cum

illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram."

The Sibylline Books.

In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venumdare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque immensum poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tres libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat.

Horatius at the Bridge.

Cum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant, urbem ipsam saepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta. Pons Sublicius iter paene hostibus dedit, ni unus vir fuisset Horatius Cocles: id munimentum illo die fortuna urbis Romanae habuit. Qui positus forte in statione pontis, cum captum repentino impetu Ianiculum atque inde citatos decurrere hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, obsistens obtestansque deum et hominum fidem testabatur, nequiquam deserto praesidio eos fugere. Si transitum pontem a tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque quam in Ianiculo fore. Itaque monere praedicere, ut pontem ferro igni, quacumque vi possint, interrumpant: se impetum hostium, quan

tum corpore uno posset obsisti, excepturum. Vadit inde in primum aditum pontis, insignisque inter conspecta cedentium pugnae terga, obversis comminus ad ineundum proelium armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes. Duos tamen cum eo pudor tenuit, Sp. Larcium ac T. Herminium, ambos claros genere factisque. Cum his primam periculi procellam et quod tumultuosissimum pugnae erat parumper sustinuit. Deinde eos quoque ipsos, exigua parte pontis relicta, revocantibus qui rescindebant, cedere in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes, servitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum venire. Cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant.

Pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt. Quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis simul clamor Romanorum, alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. Tum Cocles "Tiberine pater," inquit, "te, sancte, precor, haec arma et hunc militem propitio flumine accipias!" Ita sic armatus in Tiberim desiluit, multisque superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita, agri quantum uno die circumaravit datum. Privata quoque inter publicos honores studia eminebant: nam in magna inopia pro domesticis copiis unus quisque ei aliquid fraudans se ipse victu suo contulit.

« PoprzedniaDalej »