Obrazy na stronie
PDF
ePub

PAG.

[ocr errors]

CLEMENTISSIMO ET AUGUSTISSIMO

PRINCIPI CAROLO,

DEI GRATIA, MAGNÆ BRITANNIE, FRANCIÆ, ET HIBERNIÆ

REGI,

FIDEI DEFENSORI,

&c. &c.

Sæpius animo meo, Serenissime Princeps, oratoris obversabatur illud : “ Nescire? quid antea quam natus sis acciderit, id est semper esse puerum.” Indeque mihi insitum fuisse diffiteri non possum rerum gestarum et memoriæ veteris ordinem cognoscendi singulare quoddam et prope incredibile desiderium. Quo in studio, quum exterarum gentium åpxaloloyiūv mediocrem aliquam assecutus mihi visus fuissem intelligentiam : etiam illa cogitatio mentem meam identidem subiit ; magnæ et inconsiderantiæ et imprudentiæ

a Cic. 1. in Orat.

VOL. y.

B

notam non potuisse me effugere, si in alienis tantopere occupatus domestica negligerem, atque in ipsa patria peregrinus et hospes existerem. Sed obstitit rei summa obscuritas, ex antiquariæ, ut ita dicam, supellectilis defectu nata : qui hic tantus est, ut Britannicorum historicorum antiquissimus Gildas ante annos mille, et quod excurrit, profiteri non dubitaverit ; hausisse se quæ tradiderat, “non tam ex scriptis patriæ, scriptorumve monumentis (quippe quæ, siqua fuerint, aut ignibus hostium exusta, aut civium exulum classe longius deportata, non compareant) quam transmarina relatione quæ, crebris irrupta intercapedinibus, non satis claret.”

Neque damnum hoc re sarcire potuerunt vel Ninii (specioso Gildæ ipsius nomine fucata) collectanea ; vel liber ille Britannicus, quem a Gualtero Oxoniensi archidiacono ex Armorica ad. vectum Galfridus Monemuthensis Latine transtulit; vel posteriorum etiam monachorum de veterum sanctorum actis commenta recentia, quorum lectoribus crebro illam Epicharmi insusurrare opus fuerit cantilenamo:

Νηφε, και μέμνασαπιστεϊν· άρθρα ταύτα των φρενών.

• M. Cic. ad Attic. lib. 1. ep. 19. Vid. Polyb. lib. 17. pag. 768, et 945. edit. Græco-Latin. Casauboni.

• Nervos atque artus esse sapientiæ, non temere credere. Qu. Cicero ; de petit. Consulat.

At quum in fæcibus etiam istis aliquampiam demersam animadverterem veritatem, et in ipso sterquilinio gemmam offendi potuisse non desperarem: purioris antiquitatis monumentis cum sequioris ævi illis alteris diligenter comparatis, e fodina ista præstantioris metalli ramenta aut stricturas aliquas eruere conatus sum. Sic tamen, ut sagenæ evangelicæ operam istam certo quodam consilio non absimilem esse voluerim, quæ “ jacta in mare res cujusvis generis coegit : impletam vero subduxerunt in litus, et sedentes quæ bona erant in vasa collegerunt, quæ autem putria foras projece. runt;" ab æquo lectore nihil hic expectans aliud, quam quod suo jure sibi deposcebat nostrorum historicorum post Bedam præcipuus, Guilielmus Malmesburiensis bibliothecarius. “ Si quis post me scribendi de talibus munus attentaverit; mihi debeat collectionis gratiam, sibi habeat electionis materiam.”

Hoc autem, crasso licet filo contextum, opus tantæ majestatis patrocinio ut dicare auderem, incitamenta habui neque pauca neque levia. Primum, argumenti genus ipsum, in Ecclesiarum magnæ Britanniæ et Hiberniæ rebus explicandis occupatum, cujus clientelæ committendum potius fuerat, quam florentissimarum harum insularunt summi Domini atque Monarchæ ? Scriptum deinde, felicissimæ memoriæ JACOBI regis jussu et auspiciis susceptum, eo ad meliorem vitam recepto, cui potiore jure debebatur quam præstantissimi parentis optimo hæredi; accedit et regiæ tuæ benignitatis recordatio, cujus fructus sæpe tuli lætos atque uberes : quæ cum me nexu et mancipio totum tuum effecerit, peculium etiam omne, et quicquid mei est, in tuam pariter traduxit potestatem. Deus Optimus Maximus, regum suorum custos et vindex, “ Vitam' tibi det prolixam, imperium securum, domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum.” Veteris Ecclesiæ pro imperatoribus suis vota hæc solennia, pro tua et tuorum salute, redintegrat, et toto animi affectu Numini divino nuncupat

d Matth. cap. 13. ver. 47, 48. e Guil. Malmesbur, de gest. Reg. Anglor. lib. 5.

Serenissimæ Tuæ Majestatis

Servus humillimus,

JACOBUS ARMACHANUS.

{ Tertullian. Apologetic. sect. 30.

« PoprzedniaDalej »