Obrazy na stronie
PDF
ePub

Glastoniensis monasterii: "Venerunt Eleutherio mittente prædicatores Britanniam duo viri sanctissimi, Phaganus videlicet atque Deruvianus; prout charta sancti Patricii gestaque Britannorum testantur." Et ita quidem in epistola B. Patricio attributa appellantur isti: sicut etiam in magna Glastoniensis ecclesiæ tabula, et Glastoniensis monasterii libris a Johanne Tinmuthensi et Jo. Capgravio in vita B. Patricii citatis. In gestis vero Britannorum a Galfrido Monemuthensi editis, quem etiam sequuntur Rogerus de Wendover, Ponticus Virunnius, et alii: "Faganus et Duuianus, (sive Dwianus)" nominantur. "Dwywan et Fagan" vocat vetus chronicon, lingua Cambro-Britannica conscriptum: "Dunyanum et Figinum," Petrus de Langetofte, in chronico Britanniæ quod carmine Gallico exaravit : "Fagan et Diman," Robertus Glocestrensis in historia regum Angliæ Henrici III. temporibus edita: "Dunian et Fagan episcopos," Lazimonus in historia Britonum quæ antiquissima lingua Anglicana scripta legitur: "Euganum et Dumanum flamines," chronicon S. Martini de Dover: "Fagatium et Dumianum (vel Dunmanum) presbyteros," Thomas Rudburnus senior in minore chronico.

Nos alterum, (quem ab aliis Fugatium, Fagatium, Fagaunum, Foganum, Fuganum, Euganum, Figinum appellatum invenimus) plurimorum authorum consensum secuti, Faganum nominamus: alterum vero (quem, majori adhuc varietate, Damianum, Dumianum, Dunanum, Dumanum, Duuianum, Divianum, Dunianum, Dimianum, Diwanum, Dimanum, Diunamum, Divinianum, et Donatianum" etiam vocatum comperimus) Britannica nomenclatura Dwywan sive Duvianum appellandum censemus, quomodo et Wintoniensem quendam episcopum Arthuri regis temporibus nuncupatum fuisse Britannical refert

e

Fugianus et Damianus ab oratoribus regis Angliæ in concilio Basiliensi appellantur.

Fugatium et Damianum Robertus Antissioderensis monachus, fol. 39. b. In chartis abbatiæ B. Mariæ juxta Dublin, an. 1312. conspicitur sigillum Radulphi de sancto Fagano.

h Baron. ann. 185. sec. 4.

i Galfrid. Monemuth. lib. 9. cap. 15.

historia. Quod enim Johannes Stowæus in Anglicis suis annalibus mihi persuaserat apud Somersettenses in decanatu de Dunstor ecclesiam parochialem adhuc manere S. Deruviani nomine insignitam: re diligentius exquisita falsum esse comperi; atque a S. Decumano Britanno, cujus apud Johannem Tinmuthensem et Capgravium vita extat, et ædem illam, et ad quem ea spectat viculum', communem appellationem accepisse. Nec quod audivisse se scribit Nicolaus Harpsfeldius, in Cambria quoque extare templum Fugacii et Damiani memoriæ dicatum majorem fidem mereri arbitror.

Res ab his in Britannia gestas, Galfridusm Monemuthensis sic exposuit. "Beatus pontifex comperta regis devotione, duos religiosissimos doctores Faganum et Duvianum ad illum misit: qui verbi Dei incarnationem prædicantes, ipsum baptismate sacro abluerunt et ad Christum converterunt. Nec mora, concurrentes undique nationum populi, regis exemplum insequuntur; eodemque lavacro mundati cœlesti regno restituuntur. Beati igitur doctores cum per totam fere insulam paganismum delevissent; templa quæ in honore plurimorum Deorum fundata fuerant, uni Deo ejusque sanctis dedicaverunt, diversisque cœtibus ordinatorum repleverunt." Galfridum hic præter alios sequitur Rogerus de Wendover, ut Rogerum Matthæus uterque Parisiensis et Westmonasteriensis; in quibus tamen illud concoquere non possumus; quod "concurrerint ad baptismum nationes diversa, regis exemplum sequentes, ita ut in brevi nullus infidelis remaneret:" et quod dicti"Doctores per totam Britanniam paganismum deleverint:" quanquam id ipsum longe ante a Ninio Britanno traditum ostenderimus; "Lucium" Britannicum regem, cum omnibus regulis totius Britannicæ gentis, baptismum suscepisse."

Similiter historiæ archiepiscoporum Eboracensium au

k S. Decombes.

Histor. ecclesiast. Anglican. lib. 1. cap. 3.
Histor. Britan. lib. 2. cap. 1.

Supra, pag. 53.

thor: "Lucius cum universis regulis Britanniæ fidem Christi suscepit et baptismi sacramentum, per ministerium doctorum venerabilium Fagani et Dimiani." Ponticus Virunnius, historia Britannicæ libro quarto: "Lucium baptizarunt, et omnes gentes Britanniæ: et diversis cœtibus ordinatorum insulam replevere, Diis gentilium expulsis et superstitionibus multis." Hector Boethius, Scotorum historiæ libro quinto: "Regem cum tota domo et populo pene universo baptismatis sacramento insigniverunt." Pseudo-Gildas poeta:

Namque duos misit Præsul sanctissimus illuc
Doctores fidei; qui sacri gurgitis unda
Devotum mundent regem, regisque ministros.
Exemplo verboque vocant ad præmia vitæ
Totius regni populum; verique lavacri
Unda purificant: et fana profana Deorum

Sancta Deo sanctisque dicant; traduntque probatis
Illa colenda viris, Christumque fidemque professis.

Brevius in libri argumento tota res hoc disticho compre

henditur :

Lucius in Christum credit, Christoque dicatas
Ecclesias dotat, distinctas ordinat urbes.

Et in prosaica Galfridi epitome: "Lucius baptisma sacrum recepit una cum suis subditis; quo facto templa idolorum soli Deo viventi dedicavit, ea ampliando ut decebat." Radulphus de Diceto: "Eleuther ergo misit Faganum et Diwanum, qui regem Lucium baptizaverunt, templa etiam quæ in honore plurimorum Deorum fundata erant, uni Deo dedicaverunt." Johannes de Garlandia, libro quarto de triumphis Ecclesiæ:

Lucius accivit rex ad baptisma Britannos
Primitus, et patrios fecit abire Deos.
Regis Eleutherio festinat epistola papæ,

Ut legatus ei dogmata sacra ferat.

Anno centeno nonagenoque beati

Partus, templa Dei per sua regna novat.

• Petrus Merssæus Cratepolius, in Trevirensium archiepiscoporum catalogo, de Lucio. "Ejus opera Britannia magna ex parte fidem Christi profiteri cœpit."

Prænominatos etiam antistites "in cathedralibus ecclesiis monachos cœlesti conversatione præditos introduxisse,' ex Girardo Cornubiensi de gestis Britonum libro primo capitulo octavo refert Wintoniensis ecclesiæ historiola. Johannes Castorius sive Fiber, et chronica Britonum abbreviata, "in urbe Trinovantum (Londinensi sc.) baptizatum esse regem" tradunt, et "totam familiam suam, et postea majorem partem regni." Et" de templis Deorum (inquit Fiber) statuerunt ecclesias unius Dei, id est, Jesu Christi: statuerunt etiam episcopos et presbyteros per omnes partes Britanniæ."

CAP. V.

De XXV. episcopatibus et archiepiscopatibus III. qui Lucii temporibus, flaminum et archiflaminum loco, instituti fuisse dicuntur. De Londinensi sede metropolitica, et ejus translatione ad Cantuariensem. De Eboracensi, et pallio inde translato ad Dolensem in Britannia Armorica. De Legionensi, et ejus translatione ad sedem Menevensem ac Landavensem. De tomo Anacleti; et provinciarum numero, in quas a Romanis divisa est Britannia.

DE hierarchia ecclesiastica a Fagano et Duviano hoc tempore constituta, ita narrare pergit Galfridus: "Fuerunta tunc in Britannia viginti et octo flamines, necnon et tres archiflamines, quorum potestati cæteri judices morum atque fanatici submittebantur. Hos etiam ex præcepto apostolici idololatriæ eripuerunt: et ubi erant flamines episcopos, ubi archiflamines archiepiscopos posuerunt. Sedes autem archiflaminum in tribus nobilioribus civitatibus fuerant: Londoniis videlicet, atque Eboraci, et in urbe legionum, quam super Oscam fluvium in Glamorgantia veteres muri et ædificia sitam fuisse testantur. His igitur tribus, evacuata superstitione, octo et viginti episcopi subduntur. Divisisque parochiis, subjacuit metropolitano Eboracensi Deira et Albania: quas magnum flumen Humbri a Loegria secernit. Londoniensi vero metropolitano submissa est Loegria et Cornubia. Has duas provincias sejungit Sabrina a Cambria, id est, Gualia, quæ urbi Legionum subjacuit." Hæc ille: Gildam hic authorem secutus, in libro de victoria Aurelii Ambrosii, ut Gervasius Tillesburiensis, Nauclerus, Tritemius, et historiola Wintoniensis ecclesiæ author, a quo Gildas

a Histor. Britan. lib. 2. cap. 1. edit. Ascensian. vel lib. 4. cap. 19. edit. Heidelberg.

b Gervas. de otiis imperialib. ad Othonem imp. e Naucler. vol. 1. chronograph. generat. 30. Tritem. compend. lib. 1. annalium 1. v. loc.

« PoprzedniaDalej »