Obrazy na stronie
PDF
ePub

vatim absque numero et absque sepultura miseranda sternuntur corpora. Ex hac lue, magna ex parte antiqua desolatur patria. Tandemque pauci et multo pauci qui vix ancipitem effugissent gladium, aut Scoticam quamvis inimicam, aut Belgicam, natalem autem patriam linquentes, coacti acriter alienam petivere terram. Inter hos vir quidam illustris, spes prolis beatæ nomine Fracanus, Catonii regis Britannici viri secundum seculum famosissimi consobrinus; cujus adhuc sacrum in lumbis latebat semen. Iste igitur cum geminis natis, Weithnocho Jacoboque parenteque eorundem Alba nomine quæ cognominatur Trimannus Armoricam (ubi tunc opacum adhuc sine clade audiebatur siluisse terræ spatium) rate conscensa aggreditur, enatato cum paucis ponto Britannico et Circio leniter flante, delatus est in portum qui Bracheus dicitur." Cujus coloniæ Riovalum ducem fuisse, abbas Florentius nobis indicavit; ita de illo scribens, "Principabatur in transmarina sive majori Britannia, quæ modo dicitur Anglia; et postmodum, in copiosa navium multitudine ac manu valida, exteriorem sibi subjecit Britanniam."

De tempore consentit et Eginhardus in annalibus, quos anonymos Hermannus comes Nuenarius, adulterino Adelmi Benedictini titulo prænotatos Marquardus Freherus emisit. "Cum ab Anglis ac Saxonibus Britannia insula fuisset invasa, magna pars incolarum ejus mare trajiciens, in ultimis Galliæ finibus Venetorum et Coriosolitarum regiones occupavit:" quod, illius vestigiis insistens, Paderbornensis poeta latius explicavit; in secundo Carolini sui operis libro de Armorica gente canens similiter.

Insula cujus erat fœcunda Britannia dudum
Patria namque illic habitabat tempore multo.
Cumque novas Angli sedes sibi quærere vellent,
Saxonesque simul hanc invasere feroces;

Expulsi statim veteres cessere coloni,

Maxima pars quorum fugiens mare transiit, atque
Gallia qua fines habet extremos, ibi tandem
Fluctibus Oceani quæ proxima viderat arva
Detinuit: quibus in terris huc usque moratur,
Indicium patriæ solo dans nomine priscæ.

▷ Florent. in vita S. Judoci; apud Surium, Decemb. 13. 9 Annal. Francor. ann. 786.

Sic et author fragmenti' historia Francicæ, ex vetusta membrana Floriacensis cœnobii a Petro Pithoeo editi ad annum DCCCCXVII. "Juxta Normannos habitationem habent Britanni: qui pulsi a Britannica insula dudum a Saxonibus, eandem regionem quam modo incolunt sibi vindicantes, appellavere a sua gente Britanniam, quæ prius Cornu Galliæ dicebatur:" et Johannes Gobellinus": "Britanni ab Anglis ex insula pulsi, in continentem navigantes, inter Guascones et Nortmannos sedes sortiti sunt, in queis nomen et linguam retinuere; multis civitatibus occupatis, quarum una est Venetensis appellata:" ut Paulum Æmilium, Albertum Krantzium, Reinerum Reineccium, et alios recentiores omittam.

Pro quibus illud maxime facit, quod ante tempora Childerici I. (quem eodem prope anno cum Hengisto regnum iniisse ostendimust) Britannorum Galliam incolentium nulla certa apud authores occurrat mentio. Dicit quidem Papirius Massonus", in notitia utriusque imperii hæc verba haberi:" Aletha civitas maritima Britanniæ Celtica": sed fefellit eum memoria. Neque causam afferunt alii, quare vel Boeravovs Dionysii Periegetæ, vel Britones* sive Brittones Juvenalis, Martialis et Ausonii, de minoris hujus magis quam de majoris nostræ Britanniæ incolis accipere debeamus. Childerico vero regnante Armoricam “ a Britannis possessam et Letaviam dictam" fuisse, in vita Gildæ quam ex Floriacensi bibliotheca Johannes a Bosco edidit; et "Britannos de Biturica a Gothis expulsos fuisse, multis apud Dolensem vicum peremptis," in Gregorii Turonensis2 historia; et concilio Turonico primo anno CCCCLXI. celebrato "Mansuetuma episcopum Britannorum interfu

r Histor. Francor. scriptor. ab Andr. du Chesne edit. tom. 2. pag. 631. Gobellin. commentar. Pii II. lib. 3. pag. 156. et lib. 6. pag. 271. edit. Ro

man.

Supra, pag. 472.

" Masson. descript. fluminum Francia, pag. 144.

w Vid. Camden. Britan. pag. 9. et 80.

* Vid. Eliæ Vineti comment. in Ausonii epigram. 107. et Mosellam, sec. 246.

y Letania perperam legitur in codice edito. Vid. supra, pag. 109.

Gregor, histor. lib. 2. cap. 18. a Tom. 1. concilior. Galliæ, pag. 126.

isse et subscripsisse; et Britannos super Ligerim sitos," in Apollinari Sidonio disertis verbis legimus, cujus et ad Riothamum epistola extat, quem Riothimum Britonum regem Jornandesd nominat, in qua Britannorum illorum mores graphice describit: "Gerulus," inquit, "epistolarum, humilis, obscurus, despicabilisque etiam usque ad damnum innocentis ignaviæ, mancipia sua, Britannis clam solicitantibus, abducta deplorat. Incertum mihi est, an sit certa causatio: sed si inter coram positos æquanimiter objecta discingitis, arbitror hunc laboriosum posse probare quod objicit; si tamen inter argutos, armatos, tumultuosos, virtute, numero, contubernio contumaces, poterit ex æquo et bono solus, inermis, abjectus, rusticus, peregrinus, pauper audiri." Et de Brittia quidem Batavica, atque Britannia Armorica, ista dicta sufficiant.

b Sidon. lib. 1. epist. 7.

c Id. lib. 3. epist. 9.

d Jornand. de reb. Getic. cap. 45. Vid. Sigebert. chronic. ann. 470.

CAP. XIII.

De Fausto Britanno Semipelagianorum coryphæo, et conciliis Arelatensi atque Lugdunensi, quibus ille interfuit: de Gennadii quoque ecclesiasticorum dogmatum libello, et Lucidi Palinodia. De Gilda Albanio, Davide Menevensi, et Dubricio archiepiscopo. De Ambrosii Aureliani regno, et rebus gestis. De Gelasii Romani et Johannis Alexandrini scriptis contra Pelagianos editis et Romanæ septuaginta episcoporum synodi decreto. De Godelberto presbytero, Paulino, Gundleo, Cadoco et Winwaloco. De Nazaleodo et Arthuro Britannorum regibus; persecutione Saxonica, Gildæ Albanii et Cadoci Lancarvanensis exitu. De Iltuto, et ejus discipulis. De synodis Breviensi et Victoriana in Britannia habitis. De Badonico prælio, et nativitate Gilda Badonici.

ANTE Saxonum in Britanniam adventum, in Galliis Faustum Britannum consedisse ostendimus: qui Maximo primum in Lirinensis monasterii præfectura, deinde in urbis Reiensis episcopatu successit. Unde, in epistola ad ipsum Faustum, Apollinaris Sidonius: "Precum peritus insulanarum, quas de palæstra congregationis eremitidis et de senatu Lirinensium cellulanorum in urbem quoque, cujus ecclesiæ sacra superinspicis, transtulisti, nil ab abbate mutatus per sacerdotem: quippe cum novæ dignitatis obtentu, rigorem veteris disciplinæ non relaxaveris." Et alibi ad eundem:

Quæ gratia patrem

Mansit Honoratum: fuerit quis Maximus ille,

Urbem tu cujus monachosque, antistes et abbas,

Bis successor agis.

Ita, in eucharistico ad Faustum, Sidonius; quod hoc ab eo concluditur voto:

Quicquid agis, quocunque loci es, semper mihi Faustus,

Semper Honoratus, semper quoque Maximus esto.

a Supra, cap. 11. pag. 394. 399. c Sidon. carm. 16.

b Sidon. lib. 9. epist. 3.

Episcopus jam factus, cum Auxanio collega, Romanæ interfuit synodo, in anniversario Hilari pontificatus die sub finem anni CCCCLXII. habitæ: in qua constitutum, ut apud Gallos concilia quotannis fierent, metropolitanis per Leontium Arelatensem episcopum ad illa peragenda convocatis. Inter ea unum adversus eos qui, Augustini de prædestinatione doctrina perperam intellecta, fatali cuidam necessitati res humanas subjecisse videbantur, in ipsa Arelatensi civitate est congregatum: in quo, sententiam synodi scripto explicandi cura Fausto est commissa. Id ipse in scripti illius præfatione ad Leontium (non Forojuliensem, uti putavit Baronius, sed Arelatensem illum episcopum) ita affirmat: "Quod pro sollicitudine pastorali, beate papa Leonti, in condemnando prædestinationis errore, concilium summorum antistitum congregastis; universis Galliarum ecclesiis præstitistis. Quod vero ad ordinanda ea, quæ collatione publica doctissime protulistis, operam infirmis humeris curamque mandastis; parum ut reor tanto negotio, parum sanctæ existimationi vestræ consuluistis, et me judicio charitatis, vos periculo electionis onerastis." Ac demum ambiguis hisce verbis præfationem illam claudit: "In quo quidem opusculo, post Arelatensis concilii subscriptionem, novis erroribus deprehensis, adjici aliqua synodus Lugdunensis exegit."

Hæc verba a fine totius operis huc fuisse translata, sine omni ratione, pronunciavit Severinus Binius: quasi quicquam ad summam rei interesset, sive in prologo legerentur illa, sive in epilogo: "In fine," inquit, " hujus commentarii et libelli ipse Faustus vel alius quis dolose addiderat hæc verba: ut scilicet aliquo fuco venditari posset, quasi scriptum de gratia et libero arbitrio commentarium duæ synodi recepissent et approbassent. Fraude hac animadversa, supra recensita verba prudenter meritoque inde sublata, et ante illud Fausti opus collocata sunt; ut sua quæque tempori et auctoribus redderentur, neve Faustus simpliciores infauste decipere posset." Hæc ille:

d Tom. 1. Concilior. Galliæ, pag. 129, 130, 131, 134, 135.

e Vid. concil. Arelatens. II. can. 18.

Bin. not. in concil. Arelatens. III,

Baron. ann. 490. sec. 30.

« PoprzedniaDalej »