Obrazy na stronie
PDF
ePub

hominis non ingrediatur; et si quis hoc dixisset, anathema esset:" de quo Gregorius I. in epistola ad Anastasium patriarcham Antiochenum, "Quia quidam illam Ephesinam primam synodum in eadem urbe existimant, quæ quondam a hæreticis traditur esse composita; omnino necesse est ut charitas vestra eandem synodum apud sanctam Alexandrinam atque Antiochenam ecclesiam requirat, et qualiter in veritate habeat, inveniat. Vel, si placet, hinc dirigemus quæ ab antiquitate servata in scriniis habemus. Illa enim synodus, quæ sub primæ Ephesinæ imagine facta est, quædam in se oblata capitula asserit approbata, quæ sunt Celestii atque Pelagii prædicamenta. Et cum Celestius atque Pelagius in ea synodo sint damnati; quomodo poterant illa capitula recipi, quorum damnabantur authores?"

66

Nimirum conciliabulum istud œcumenici concilii authoritatem sibi arrogavit, et pios etiam imperatores eodem quo habitum est tempore in ejusdemmodi errorem induxit: de qua injuria, in relatione ad eos missa, ita tum conquesti sunt veræ synodi venerandi patres: “ Κακεῖνο δὲ οὐ μικρῶς ἡμᾶς ἔθλιψεν, ἐκ συναρπαγῆς γένεσθαι φαινόμενον, τὸ τοὺς ἀποστατήσαντας ἀπὸ τῆς οἰκουμενικῆς συνόδου, τοὺς περὶ Ιωάννην τὸν ̓Αντιοχείας, καὶ τοὺς σὺν αὐτῷ Κελεστιανοὺς καθηρημένους, τοῖς ἡμετέροις ἐντάξαι ὀνόμασι, καὶ μίαν πρὸς ἡμᾶς κακείνους σάκραν διαπέμψασθαι. Illud non mediocriter nos afflixit (quod ipsum quoque non absque fraudulenta subreptione factum apparet) illos qui ab œcumenica synodo desciverunt, Joannem Antiochenæ ecclesiæ episcopum, et Celestianos qui cum eo sunt, jam damnatos, inter nostra nomina insertos fuisse; unamque ad nos et illos sacram missam esse."

Pelagiana autem illa decreta in Ephesina pseudo-synodo sancita fuisse videntur, postquam Johannes Antiochenus et septem ejus sodales, inter quos erat et Theodoretus Cyri episcopus, inde Constantinopolim, communem causam apud imperatorem acturi, fuissent missi. Hi enim

Gregor. I. regist. lib. 9. epist. 49. pag. 963.

Act. concil. Ephesin. Græco-latin. pag. 292. edit. Colon. 2 Ibid. pag. 278.

a tutanda Pelagiana factione adeo videri volebant alieni, ut in epistola ad Rufum Thessalonicensem præsulem, ob hoc ipsum accusare Cyrillum et Memnonem, atque in ipsis reliquos œcumenici concilii patres, non sint veriti; quod eadem sentientes cum Celestio et Pelagio in communionem recepissent: quum tamen illi cognatam istam Nestorianæ hæresim ita fuerint detestati, ut Cyrillus quidem et Memmon in plena synodo eos qui Celestii vel Pelagii placita sequerentur anathematizaverint; tota vero synodus in epistola encyclica ad universos fideles, hanc rationem reddiderit quare ipsius hujus conciliabuli episcopos communi decreto ab omni ecclesiastico communione alienos esse statueret: quandoquidem "cum primis Nestorii et Celestii sequi sententias manifeste ex eo sunt deprehensi, quod Nestorium condemnare noluerunt. Πρὸ πάντων μὲν τὰ Νεστορίου καὶ τὰ Κελεστίου φρονήματα ἐπιφερόμενοι σαφέστατα ἀπεδείχθησαν, ἐκ τοῦ μὴ ἑλέσθαι μεθ ̓ ἡμῶν Νεστορίου καταψηφίσασθαι : quasi qui Nestorium non odisset, neque a Celestio animo alieno esse potuisset.

Adjecti sunt ab œcumenicæ synodi patribus et alii duod hac de re canones: prior ad metropolitas pertinens: "E τις ὁ μητροπολίτης τῆς ἐπαρχίας, ἀποστατήσας τῆς ἁγίας καὶ οἰκουμενικῆς συνόδου προσέθετο τῷ τῆς ἀποστασίας συνεδρίῳ ἢ μετὰ τοῦτο προστεθείη, ἢ τὰ Κελεστίου ἐφρόνησεν ἢ φρονήση, οὗτος κατὰ τῶν τῆς ἐπαρχίας ἐπισκόπων διαπράττεσθαί τι οὐδαμῶς δύναται, πάσης ἐκκλησιαστικῆς κοινωνίας ἐντεῦθεν ἤδη ὑπὸ τῆς συνόδου ἐκβεβλημένος, καὶ ἀνενέργητος Vπáрxwv. Si quispiam metropolita provinciæ, derelicta ὑπάρχων. sancta et œcumenica synodo, aut accessit ad illorum defectionis consessum aut accedet in posterum, sive cum Celestio sensit aut sentiet; ipse nihil amplius poterit agere adversus provinciæ episcopos, ut qui jam inde a synodo totius ecclesiasticæ communionis expers sit factus, et pror

a Act. concil. Ephesin. Græco-latin. pag. 285. b Ibid. pag. 247.

c Ibid. pag. 307.

d Ibid. pag. 307, 308. et in codice canonum orientalis Ecclesiæ a Jo. Tilio Paris. ann. 1540. edit. fol. 27. et codice canonum Ecclesiæ universæ, a Justello ibid. ann. 1610. edit. pag. 96, 98.

sus ad functiones inhabilis:" Posterior ad omnes spectans clericos: “ Εἰ δέ τινες ἀποστατήσαιεν τῶν κληρικῶν, καὶ τολμήσαιεν ἢ κατ' ἰδίαν ἢ δημοσίᾳ τὰ Νεστορίου ἢ τὰ Κελεστίου φρονῆσαι, καὶ τούτους εἶναι καθηρημένους ὑπὸ τῆς ἁγίας συνόδου δεδικαίωται. Si qui autem clericorum defecerint, et ausi fuerint vel privatim vel publice quæ sunt Nestorii aut Celestii sapere; sancitum est a sancta synodo istos quoque depositos esse.'

[ocr errors]

σε

Celestini denique de Juliani et sociorum depositione sententia a patribus est confirmata: quod ipsi in literis ad eum scriptis ita significant: “ Αναγνωσθέντων ἐν τῇ ἁγίᾳ συνόδῳ τῶν ὑπομνημάτων τῶν πεπραγμένων ἐπὶ τῇ καθαιρέσει τῶν ἀνοσίων Πελαγιανῶν καὶ Κελεστιανῶν, Κελεστίου, Πελαγίου, Ἰουλιανοῦ, Περσιδίου, Φλώρου, Μαρκελλίνου, Ορεντίου, καὶ τῶν τὰ αὐτὰ τούτοις φρονούντων· ἐδικαιώσαμεν καὶ ἡμεῖς, ἰσχυρὰ καὶ βέβαια μένειν τὰ ἐπ ̓ αὐτοῖς ὡρισμένα περὰ τῆς σῆς εὐσεβείας· καὶ σύμψηφοι πάντες ἐσμὲν, καθηρημένους ἔχοντες αὐτοὺς. Perlectis in sancta synodo commentariis actorum in depositione impiorum Pelagianorum et Celestianorum, Celestii, Pelagii, Juliani, Persidii, Flori, Marcellini, Orentii, et eadem cum illis sentientium: quæ a pietate tua de ipsis decreta et constituta sunt, judicavimus et nos ea solida firmaque permanere debere; et idem omnes tecum statuimus, eos pro depositis habentes."

[ocr errors]

Atque ita, "secundum sacrosanctam universitatis et antiquitatis consensionem," ut Vincentius Lirinensis notat, Pelagius, Celestius, Nestorius, jure meritoque damnati sunt." De quo Prosper in chronico: "Congregata apud Ephesum plus ducentorum synodo sacerdotum, Nestorius cum hæresi nominis sui, et cum multis Pelagianis, qui cognatum errori suo juvabant dogma, damnatur.” Et alibi de papa Celestino verba faciens: "Per hunc virum orientales ecclesiæ gemina peste purgatæ sunt; quando Cyrillo Alexandrinæ urbis antistiti, gloriosissimo fidei Catholica defensori, ad execrandam Nestorianam impietatem apos

• Act. concil. Ephesin. Græco-latin. pag. 254. edit. Colon. f Vincent. commonitor. advers. hæreses, cap. ult.

& Prosp. contra Collator. cap. 41.

h Extirpandam,

tolico auxiliatus est gladio; quo etiam Pelagiani, dum cognatis confœderantur erroribus, iterum prosternerentur." Quænam vero hæc fuerit inter utramque hæresim cognatio, dum quod a Pelagianis de membris Christi perverse est traditum, ad ipsum corporis caput a Nestorianis impie est traductum, ex actis occidentalium episcoporum adversus Nestoriana et Pelagiana dogmata, ita explicat Photius':

“ Οἱ μὲν Κελεστιανοὶ περὶ τοῦ σώματος ἤτοι τῶν μελῶν τοῦ Χριστοῦ (τουτέστι τῆς ἐκκλησίας) ἀποθρασύνονται ὅτι περ οὐχὶ ὁ Θεὸς (τουτέστι τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον) τὴν τε πίστιν αὐτοῖς καὶ πάντα τὰ πρὸς ζωὴν καὶ εὐσέβειαν καὶ σωτηρίαν διαιρεῖ ἰδίᾳ ἑκάστῳ καθὼς βούλεται· ἀλλ ̓ ὅτι πὲρ ἡ κατατεταγμένη τοῦ ἀνθρώπου φύσις (ἡ διὰ τὴν παράβασιν καὶ τὴν ἁμαρτίαν τῆς μὲν μακαριότητος ἐκπεσοῦσα καὶ τοῦ Θεοῦ χωρισθεῖσα, τῶ δὲ θανάτῳ παραδοθεῖσα) αὕτη κατὰ τὴν τῆς προαιρέσεως ἀξίαν τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον καὶ προσκαλεῖται καὶ ἀπωθεῖται. Οἱ δὲ Νεστοριανοὶ καὶ περὶ αὐτὴν τὴν τοῦ σώματος κεφαλὴν, τὸν Χριστὸν, τὴν αὐτὴν διάνοιαν καὶ τόλμαν ἔχουσι λέγουσι γὰρ, ὅτι ἐπεὶ τῆς ἡμετέρας φύσεως ἐστὶν ὁ Χριστὸς, ὁ δὲ Θεὸς πάντας ἀνθρώπους ὁμοίως θέλει σωθῆναι, καὶ οἰκείᾳ προαιρέσει ἕκαστον τὸ ἑαυτοῦ πταῖσμα ἐπανορθώσασθαι, καὶ ἄξιον ἑαυτὸν αὐτοῦ ποιῆσαι. Διὰ τοῦτο οὐκ ἔστιν ὁ Λόγος ὁ τηχθεὶς, ἀλλ ̓ ὁ γεννηθεὶς ἐκ Μαρίας, διὰ τὴν τὴς φυσικῆς προαιρέσεως ἀξίαν, εἶχεν ἑπόμενον τὸν Λόγον, μόνη τῇ ἀξίᾳ καὶ τῇ ὁμωνυμία κεκοινωνηκὼς τῷ λόγῳ τῆς υἱότητος. Celestiani de corpore seu membris Christi, hoc est, de Ecclesia petulanter ista jactant. Non Deum ipsum, id est, Spiritum sanctum fidem ipsis, omniaque ad vitam, pietatem et salutem necessaria, privatim dividere unicuique, prout velit: sed constitutam hominis naturam (quæ per transgressionem et peccatum beatitudine excidit, atque a Deo separata, morti tradita est) pro merito voluntatis uniuscujusque Spiritum sanctum et appellare et repellere. Nestoriani vero de ipso etiam corporis capite Christo eadem sentire et affirmare audent. Asserunt enim, quandoquidem nostræ Christus naturæ sit particeps factus, et Deus omnes homines SIMILITER salvos fieri velit; unum

i Phot. bibliothec. num 54.

quemlibet etiam per arbitrii sui libertatem proprium peccatum corrigere, et Deo dignum se facere. Idcirco non genitum esse Verbum; sed eum qui ex Maria natus est, ob naturalis voluntatis dignitatem, habuisse Verbum concomitans: cum sola ista nobilitate, et eadem appellatione communicaret cum ratione filiationis."

Addit ibidem de hæresi Pelagiana Photius: "'Avalɛμaτίσθη αὕτη ἡ αἵρεσις καὶ ἐν τῇ Ἐφεσίων ἁγίᾳ συνόδῳ. Hæc eadem hæresis anathemate item damnata est in sacra Ephesina synodo.” Item: “ Μετὰ θάνατον τοῦ ἐν ἁγίοις Αὐγουστινου ἤρξαντό τινες τῶν ἐν τῷ κλήρῳ τὸ μὲν δυσσεβὲς κρατύνειν δόγμα, κακῶς δὲ λέγειν Αὐγουστῖνον καὶ διασύρειν, ὡς ἀναίρεσιν τοῖς αὐτεξουσίου εἰσηγησάμενον· ἀλλὰ καὶ Κελεστίνος ὁ Ρώμης ὑπὲρ τε τοῦ θείου ἀνδρὸς, καὶ κατὰ τῶν ἀνακινούν των τὴν αἵρεσιν τοῖς ἐγχωρίοις γράφων ἐπισκόποις, τὴν κινουμένην πλάνην ἔστησεν. Post sancti Augustini mortem cœperunt quidam in clero impium illud dogma asserere; male etiam loqui de Augustino, atque adeo conviciis incessere, tanquam arbitrii libertatem tollendam docuisset. Verum Celestinus Pontifex Romanus, pro sancto viro, et contra eos qui hanc hæresim resuscitarent, ejus oræ episcopis scribens, errorem revocatum cohibuit." Unde de eodem Celestino, Prosperk: "Per hunc virum intra Gallias istis ipsis qui sanctæ memoriæ Augustini scripta reprehendunt maleloquentiæ est adempta libertas, quando consultantium actione suscepta, et librorum qui errantibus displicebant pietate laudata, quid oporteret de eorum authoritate sentiri, sancto manifestavit eloquio: evidenter pronuncians, quantum sibi præsumptionis istius novitas displiceret, qua auderent quidam adversus antiquos magistros insolenter insurgere, et indisciplinata calumnia prædicationi veritatis obstrepere."

Nempe hic ipse Prosper, et Hilarius ille quem ab Arelatensi episcopo distinguendum fuisse ostendimus, Romam profecti, Gallicanos quosdam presbyteros, qui Augustini jam vita functi scriptis liberius obtrectabant, apud Celestinum accusarunt. Ea occasione ad Venerium Massili

k Prosper contra Collator. cap. 42.

« PoprzedniaDalej »