Obrazy na stronie
PDF
ePub

manorum Catholicis mentibus posse: quando illa ingenia quamvis nefando errore perversa, non tamen contemptibilia (cum studiose corrigenda potius, quam facile damnanda viderentur) aliquanto lenius, quam superior postulabat Ecclesiæ disciplina, tractata sunt. Sed si, quod absit, ita tunc fuisset de Celestio vel Pelagio in Romana ecclesia judicatum, ut illa eorum dogmata, quæ in ipsis et cum ipsis papa Innocentius damnaverat, approbanda et tenenda pronunciarentur: ex hoc potius esset prævaricationis nota Romanis clericis inurenda. Nunc vero cum primitus beatissimi papæ Innocentii literæ episcoporum literis respondentes Afrorum, pariter hunc errorem, quem conantur isti persuadere, damnaverunt; successor quoque ejus sanctus papa Zosimus hoc tenendum esse, quod isti de parvulis sentiunt, nunquam dixerit, nunquam scripserit; insuper etiam Celestium se purgare molientem ad consentiendum supradictis sedis apostolicæ literis crebra interlocutione constrinxerit: profecto quicquid interca lenius actum est cum Celestio, servata duntaxat antiquissimæ et robustissimæ fidei firmitate, correctionis fuit clementissima suasio, non approbatio exitiosissima pravitatis. Et quod ab eodem sacerdote postea Celestius et Pelagius repetita authoritate damnati sunt; paululum intermissæ, jam necessario proferendæ, ratio severitatis fuit, non prævaricatio prius cognitæ vel nova cognitio veritatis."

De fati calumnia placide primum respondet: "Nec sub nomine gratiæ fatum asserimus; quia nullis hominum meritis Dei gratiam dicimus antecedi. Si autem quibusdam omnipotentis Dei voluntatem placet fati nomine nuncupare; profanas quidem verborum novitates evitamus, sed de verbis contendere non amamus:" deinde, justo zelo exardescens: "Itane vero, filii superbiæ, inimici gratiæ Dei, o novi hæretici Pelagiani, quisquis dicit, gratia Dei omnia hominis bona merita præveniri, nec gratiam Dei meritis dari, ne non sit gratia, si non gratis datur, sed debita merentibus redditur; fatum vobis videtur asse

Augustin. ad Bonifac. lib. 2. cap. 5. op. tom. 10. pag. 436.
Ibid. cap. 6. pag. 437.

rere?" Ac demum, occasione congregationis synodi, cujus illi mentionem injecerant, ita totum opus concludit: "Istorum superbia, quæ tantum se extollit adversus DEUM, ut non in illo velit sed potius in libero arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur; ut propter illos orientis et occidentis synodus congregetur. Orbem quippe Catholicum, quoniam Domino eis resistente pervertere nequeunt, saltem commovere conantur: cum potius vigilantia et diligentia pastorali, post factum illis competens sufficiensque judicium, ubicunque isti lupi apparuerint, conterendi sint; sive ut sanentur atque mutentur, sive ut ab aliorum salute atque integritate vitentur: adjuvante pastore pastorum, qui ovem perditam et in parvulis quærit, qui oves sanctas et justas gratis facit; qui eas quamvis sanctificatas et justificatas, tamen in ista fragilitate atque infirmitate pro quotidianis peccatis, sine quibus hic non vivitur, etiam cum bene vivitur, quotidianam remissionem, et ut petant providenter instruit, et petentes clementer exaudit."

Eodem quoque tempore per Alypium misit Valerius comes excerpta quædam ex primo Juliani Pelagiani libro; in quo primum caput libri Augustini de nuptiis et concupiscentia ille oppugnaverat : quibus, libro altero de eodem argumento ad Valerium scripto, responsum opposuit Augustinus. Postea vero, Claudio episcopo mittente, integri libri quatuor Juliani ad Augustinum pervenerunt: quibus ille sex libris, eidem Claudio dicatis, accuratissime respondit; in primis duobus præcedentium doctorum testimoniis Julianum manichæismi Catholicos insimulantem redarguens, quatuor reliquos illius singulis objiciens. Neque inter doctores a se citatos præmittere voluit ille Hieronymum; licet "de illo jactitare soleret Pelagius,

2 Augustin. ad Bonifac. lib. 4. cap. ult. pag. 492.

Id. de nupt. et concupiscent. lib. 2. cap. 1, 2. op. tom. 10. pag. 301. et retractat. lib. 2. cap. 53. tom. 1. pag. 59.

b Id. in epist. ad Claud. præfix. priori operi contr Julian. tom. 10. pag. 495. item posterioris operis imperfecti lib. 1. præfat. et cap. 2. pag. 874, 875. ac retractat. lib. 2. cap. 62. tom. 1. pag. 62.

e Id. prioris operis contra Julian. lib. 2. cap. ult. op. tom. 10. pag. 551.

quod ei tanquam æmulo inviderit:" sed tali producendum censuit ornatum testimonio: "Necd sanctum Hieronymum, quia presbyter fuit, (non episcopus) contemnendum arbitreris; qui Græco et Latino insuper et Hebræo eruditus eloquio, ex occidentali ad orientalem transiens ecclesiam, in locis sanctis atque in literis sacris usque ad decrepitam vixit ætatem; cujus nobis eloquium ab oriente usque in occidentem ad instar lampadis resplenduit. Hic omnes, vel pene omnes, qui ante illum ex utraque parte orbis de doctrina ecclesiastica scripserant, legit; nec aliam de hac re tenuit promsitque sententiam."

De eodem, Idatius in chronico: "Pelagianorum sectam, cum ejusdem authore, adamantino veritatis malleo contrivit:" et Prosper, ine carmine de ingratis:

Tunc et Bethlæi præclari nominis hospes,
Hebræo simul et Graio Latioque venustus
Eloquio, morum exemplum, mundique magister,
Hieronymus libris valde excellentibus hostem
Dissecuit noscique dedit, quo turbine veram
Vellent exortæ lucem obscurare tenebræ.

Idemque in chronico, Theodosio IX. et Constantio III. consulibus, hoc est, anno æræ nostræ Christianæ CCCCXX. pridie Calendas Octobres, mortuum illum fuisse notat. Unde, cum inter doctores ecclesiasticos tunc defunctos Hieronymum connumeret Augustinus: ante hujus anni finem libros illos contra Julianum ab eo scriptos non fuisse inferimus, vel etiam ante annum sequentem, qui ab eo quo primum adversus Pelagianos scribere ille cœpit erat omnino decimus.

Decennalis autem illius certaminis, quo cum illis continenter ab Augustino pugnatum est, ita meminit in ejusdem vita Possidius: "Adversush Pelagianistas novos nostrorum temporum hæreticos et disputatores callidos (arte magis subtili noxia scribentes, et ubicunque poterant publice et

d Aug. prioris operis contra Julian. lib. 1. cap. 7. op. tom. 10. pag. 219. Prosp. de ingrat. cap. 2.

f Pelagium.

Augustin. prioris operis contra Julian. lib. 2. cap. ult. op. tom. 10. pag. 551. h Possid. vit. August. cap. 18.

per domos loquentes) per annos ferme DECEM laboravit ; librorum multa condens et edens, et in ecclesia populis ex eodem errore frequentissime disputans:" cui et nuperi vitæ Augustini descriptoris de libris hisce testimonium adjicere non pigebit: "Hoc sane constat, quod quemadmodum aliis a se scriptis libris præstitisse scriptoribus cæteris judicatur, ita hisce quos contra Pelagium elaboravit, seipsum omnino superasse videatur. Ad quorum excellentiam D. Prosper hisce versibus allusisse videtur:" quibus ut clarissimo de prostrata post decennale bellum malorum hac Iliade Tvikly, caput hoc concludendum putavimus.

Istius ergo inter cunctos qui de grege sancto
Insanas pepulere feras, industria major,
Majus opus, totum præstantius imbuit orbem.
Nam quocunque gradum convertit callidus hostis,
Quaque per ambages anceps iter egit opertas,
Hujus ab occursu est præventus; mille viarum
Insidiis aditum non reperientibus ullum.
Cumque foris rabies avidorum exclusa luporum
Frenderet, inque omnes mendacia verteret artes ;
Ne mentes ullarum ovium corrumpere posset,
Neu dubia obliquis turbaret corda querelis,
Istius ore viri fecit Deus: istius ore
Flumina librorum mundum effluxere per omnem ;
Quæ mites humilesque bibunt, campisque animorum
Certant vitalis doctrinæ immittere rivos.

Cornel. Lancillot. vit. Augustin. lib. 3. cap. 17.
Prosp. de Ingrat. cap. 3.

VOL. V.

A A

CAP. XI.

De Celestii et Juliani novis conatibus, et Pelagianæ partis antistitibus, ex Italia Celestini pontificis, ex Gallia Valentiniani III. Cæsaris opera fugatis. De Semipelagianismi seminibus a Johanne Cassiano inter Massilienses primum jactis. De Fastidio Britannorum episcopo, Timotheo hæresiarcha, Agricola Pelagiano, Severo Sulpicio, et Leporio Pelagii discipulo. De Germani et Lupi in Britanniam adventu, et rebus ab eis ibidem gestis: eaque occasione de Albani reliquiis nonnulla interjecta. De Semipelagianismo inter Massilienses et Lirinenses caput attollente; et a B. Augustino atque Prospero editis scriptis refutato. Ut Nestoriani cum Pelagianis conspiraverint ; et utrique, tum a concilio universali Ephesino, tum a Celestino Romano pontifice, damnati fuerint.

QUIEVIT deinceps Pelagius in oriente: sed socii illius Celestius et Julianus in occidente non prius res turbare desierunt, quam a Romano pontifice Celestino ex Italiæ finibus sunt depulsi. "Venerabilis memoriæ pontifex Celestinus," inquit Prosper", "cui ad Catholicæ Ecclesiæ præsidium multa Dominus gratiæ suæ dona largitus est, sciens damnatis non examen judicii, sed solum pœnitentiæ remedium esse præstandum; Celestium, quasi non discusso negotio audientiam postulantem, totius Italiæ finibus jussit extrudi: adeo et præcessorum suorum statuta, et decreta synodalia, inviolabiliter servanda censebat; ut quod semel meruerat abscindi, nequaquam admitteret retractari." Julianus vero novis etiam scriptis damnatam hæresim tutari conatus, quatuor illis libris, quos contra Augustini de nuptiis et concupiscentia priorem librum prius scripserat, octo addidit alios, posteriori libro oppositos. Huic enim unico, non (quod opinati sunt alii, et in his Baronius) sex illis quibus priorem suum librum de

a Prosp. contra Collator. cap. 41. b Baron. ann. 419. sec. 51.

« PoprzedniaDalej »