Obrazy na stronie
PDF
ePub

quam a nobis Celestius presbyter auditus est, et quid de fide sentiret evidenter expressit; eadem quoque quæ in libello contulerat, repetitis crebro professionibus, roboravit: de ejus nomine plenius ad dilectionem vestram scripta direximus. Ecce epistolam Hierosolymitani episcopi Praylii, qui in locum quondam sancti Johannis episcopus est ordinatus, accepimus; qui causæ Pelagii enixius adstipulator intervenit. Literas quoque suas idem Pelagius purgationem continentes, abundantissime misit: quibus et professionis suæ fidem, quid sequeretur, quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiæ, cumulavit. Harum recitatio publica fuit: omnia quidem paria, et eodem sensu sententiisque formata, quæ Celestius ante protulerat, continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi literarum interesse potuisset. Quod sanctorum virorum, qui aderant, gaudium fuit? Quæ admiratio singulorum? Vix fletu quidam se et lachrymis temperabant. Tales etiam absolutæ fidei infamari potuisse? Estne ullus locus, in quo Dei gratia vel adjutorium prætermissum sit?"

Deinde in Erotem et Lazarum, Pelagii accusatores, acerbius et vehementius invectus: "Mirum est," inquit, "si isti laicum virum, ad bonam frugem longa erga Deum servitute nitentem, falsis literis percellere noluerunt; qui in fratres et coepiscopos tanta machinati sunt, qui tot tempestates Ecclesiæ reddiderunt. Non decet episcopalem auctoritatem, et præcipue prudentiam vestram, ad levium susurronum scripta pendere. Ecce Pelagius Celestiusque apostolicæ sedi in literis suis et confessionibus suis præsto sunt. Ubi Eros? ubi Lazarus? erubescenda factis et damnationibus nomina? Ubi illi adolescentes Timasius et Jacobus?" Tandemque totam epistolam hoc claudit epilogo: "Si Deo nostro cordi fuit, propter oves perditas, Verbum carnem fieri, et ex Domino formam servientis induere, ut diu interceptam redderet libertatem: sit vobis gaudium, eos, quos falsi judices' criminabantur, agnoscere a nostro corpore et

Pelagium. Vid. supr. cap. 8. pag. 256.

Indices. Eros. sc. et Lazarus; Voss.

Catholica veritate numquam fuisse divulsos. Certe hoc quod nostra expectatio desiderabat, eluxit; ut damnanda damnarent, et sequenda sequerentur. Sim paterfamilias reditu filii gratulabatur, qui mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est; et jubet in usum ejus stolam mundam, hoc est, insigne candidæ mentis, afferri et vitulum saginatum: quantum hæc uberior exultatio est fidei, non mortuos esse nec periisse de quibus falsa vulgata sunt? Misimus igitur ad dilectionem vestram exemplaria scripturarum, quas Pelagius misit: quarum lectionem non ambigimus parem vobis in Domino de absoluta ejus fide esse lætitiam."

In quibus literis observare liceat "Zosimum", contra S. Innocentii decessoris sui sententiam fidem ipsius Pelagii ejusque complicis Celestii (quem in ecclesia Carthaginiensi convictum, atque appellantem apostolicam sedem, et ipse gestis discusserat) tanquam veram et Catholicam laudantem; insuper etiam Africanos culpantem episcopos, quod ab illis hæretici crederentur: cum, necdum ipsi Africanis episcopis dolos eorum multo manifestius detegentibus, memoratos Pelagium et Celestium putaret orthodoxos:" quemadmodum his ipsis verbis a Facundo Hermianensi episcopo est notatum: qui in hoc tamen eum excusandum putavit; "quoniam non debet crimini deputari simplicium, non intellecta versutia malignorum." Neque istos solum, sed etiam Julianum, tertium illius sectæ antesignanum, in Romani Pontificis gratiam se insinuare conatum fuisse, duæ illæ epistolæ fidem fecerint, quas se ad Zosimum super his quæstionibus destinavisse, libro primo posterioris adversus Augustinum responsionis testatur ipse.

EXP tot et tantis in Celestii causa inter Zosimum et Afros episcopos currentibus et recurrentibus scriptis ccclesiasticis, Africanorum patrum nihil fere adhuc superest. "Ex Africano episcoporum concilio rescripta illa directa

m Luc. cap. 15. ver. 22, 23, 24.

n Facund. lib. 7. cap. 3.

• Apud Augustin. imperfecti adversus Julianum operis, lib. 1. cap. 17. P Augustin. ad Bonifac. lib. 2. cap. 3.

Id. de peccat. Original. cap. 7.

fuisse," docet Augustinus. Carthaginem vero in autumno hujus anni, convenisse patres illos ex Zosimi rescripto colligo; quod post solutam synodum, Aurelio ac cæteris qui in concilio Carthaginiensi affuerunt, sequentis veris initio est transmissum. Ex eo, non unas literas a concilio illo ad Zosimum scriptas fuisse apparet: et postremarum latorem fuisse Carthaginiensis ecclesiæ subdiaconum Marcellinum; per quem et Paulinus, ejusdem ecclesiæ diaconus, Romam ad prosequendam adversus Celestium accusationem accersitus, libellum suum Zosimo direxisse se dicit, datum sexto Idus Novembris. In eo libello, quæ ad hanc causam potissimum faciunt, ista sunt:

"Ego Deo et Christo Domino gratias ago, qui Ecclesiæ suæ causam ita agi voluit, ut sedes apostolica, a qua oportuit ore duorum pontificum hæresim condemnari, ea damnanda præcepit, quæ a me Celestio fuerant objecta; cujus ego non damnationem, sed correctionem semper optavi et opto: cui nunc jam non mecum, sed cum universa Dei Ecclesia causa est, sicut data ad beatitudinem tuam scripta testantur. Unde oro beatum apostolatum tuum, ut hunc meum libellum suscipi jubeas, quo gratias referam tantæ sedi, et sententiis justissimis pro parte mea latis: quem idcirco direxi, quia me licet sermone Basiliscus subdiaconus a tua beatitudine cum gestis sedis apostolicæ directis, Carthagine convenit quarto Nonas Novembris die, ut adessem ad apostolicam sedem, et tuæ judicio sanctitatis ad quam me fugisse, suggestum est, nec defuturum fore, promittere, si adversum me et non pro me fuisset lata sententia. Ubi tunc igitur nihil agere potui, quia is qui ad sedem apostolicam provocaverat, defuit, quem oportuerat utique merita suæ appellationis adstruere; maxime cum nihil agente appellatore, secundum etiam humanas leges, superior est semper ille qui vicit. Quid enim jam mea intererat, ut etiam apud vestram reverentiam pravæ ejus doctrinæ adstipulator existeret, de quo

r Baron. ann. 418. sec. 14, 15.

congaudere possem, si damnatis his quæ illi a me objecta fuerant, sic ea per apostolicæ sedis judicium roborari, meruisset absolvi, nec prius se ordinari quam purgari pateretur? Sed vulpecula fraudibus fuit semper studens, ingenium suum mutare nescit. Non se credidit posse deprehendi; quoniam confidentiam semper in foveis habuit, in quibus demersum caput conscientiæ suæ nititur occultare. Quod jam diutius latere non potuit; sed manifestius publicatum, spirituali per tuam beatitudinem gladio resecatur, ne amplius ferinis dentibus grex Domini secetur in partes, quam pastor bonus solicita et pervigili cautela custodis."

Sequitur jam Pelagianæ hæresi funestus ille annus, Honorii XII. et Theodosii VIII. consulatu signatus: ad quem in chronico suo Prosper: "Hoc tempore Constantius servus Christi ex vicario Romæ habitans, et pro gratia Dei devotissime Pelagianis resistens, factione eorundem multa pertulit, quæ illum sanctis confessoribus sociaverunt. Concilio apud Carthaginem" habito CCXIV. episcoporum, ad papam Zosimum synodi decreta perlata sunt: quibus probatis per totum mundum hæresis Pelagiana damnata est." Sed ante proscriptam in plenario hoc Africæ concilio Pelagianam hæresim, ad episcopos qui superiori autumno in provinciali concilio Carthaginiensi adfuerunt, de Celestii causa a Zosimi" scripta est epistola in cujus parte posteriore, percepto jam errore factus moderatior, multo quam ante placidius eos sic est allocutus:

“Pariter vobiscum voluimus habere tractatum de illo qui apud vos, sicut ipsi per literas dicitis, fuerit accusatus, et ad nostram (qui se assereret innocentem, non refugiens judicium ex appellatione pristina) venerit sedem, accusatores suos ultro deposcens, et quæ in se crimina per rumorem falso dicebat illata condemnans: omnem ejus petitionem prioribus literis, quas vobis misimus, putavimus ac

s Ann. CCCCXVIII.

u Vid. Augustin. Psalm. 47.

"Zosim. ep. 10. tom. 1. concil. pag. 611.

Martyrolog. Roman. die 30, Novembr.

novimus explicatam; satisque illis scriptis, quæ ad illa rescripseratis, credimus esse responsum. Sed post missæ per Marcellinum subdiaconum vestrum epistolæ omne volumen volvimus: quo aliquando perlecto, ita totum literarum comprehendistis textum; quasi nos Celestio commodaverimus in omnibus fidem, verbisque ejus non discussis, ad omnem (ut ita dicam) syllabam præbuerimus assensum. Nunquam temere, quæ sunt diu tractanda, sinuntur; nec sine magna deliberatione statuendum est, quod summo debet disceptari judicio. Idcirco noverit vestra fraternitas, nihil nos post illas quas superius vel literas vestras accepimus, immutasse, sed in eodem cuncta reliquisse statu, in quo dudum fuerant, cum hoc nostris literis vestræ indicavimus sanctitati, ut illa quæ a vobis ad nos missa erat obtestatio, remaneret."

Datæ quidem notantur hæ literæ XII. Calendas Aprilis sed acceptæ III. Calendas Maii Honorio Augusto XII. consule. Interea vero patres Carthaginienses, qui ex omnibus Africæ provinciis convenerant, minime hic cunctandum rati, adversus Pelagium et Celestium constitutiones ediderunt: quibus et synodalem ad Zosimum præfixerunt epistolam, in qua contra hæresiarchas liberam hanc et claram protulerunt sententiam: "Constituimus in Pelagium atque Celestium per venerabilem episcopum Innocentium de beatissimi apostoli Petri sede prolatam manere sententiam: donec apertissima confessione fateantur, gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum non solum ad cognoscendam, verumetiam ad faciendam justitiam nos per actus singulos adjuvari; ita ut sine illa nihil veræ sanctæque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus." Atque hujusmodi fuit, non ab ipso quidem Zosimo (ut μνημονικῷ ἁμαρτήματι a Baronio alicubi citatam invenimus) sed ad Zosimum edita "ducentorum quatuordecim sacerdotum constitutio contra inimicos gratiæ Dei; quam, ut Prosper ait, totus mundus amplexus est."

[ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »