Obrazy na stronie
PDF
ePub

primum imperatori filium Fata tribuissent:" qua in re non naturæ tantum legi obsecutum, sed summo etiam patrem usum fuisse judicio, in Basilico suo Libanius observavit : "Cum enim plures liberos haberet, animadvertit eum qui diligentior regni custos foret: Καὶ τὴν ἡσυχίαν ἐκείνοις ἐπιτάξας, ὃν ἐπιτηδειότερον ἤδει, τοῦτον ἐπὶ τὴν ἀρχὴν ἐκάλει, et reliquis in quiete manere jussis, quem aptiorem noverat, eum ad imperium vocavit:" quod Deum quoque ipsum suo comprobavisse judicio, in epistola ad Saporem regem ita profitetur filius : “ Τούτου τοῦ θεοῦ τὴν δύναμιν, ἔχων σύμμαχον, ἐκ τῶν περάτων τοῦ ὠκεανοῦ ἀρξάμενος, πᾶσαν ἐφεξῆς τὴν οἰκουμένην βεβαίαις σωτηρίας ἐλπίσι διήγειρα. Hujus dei virtutem in auxilio habens, inchoans a finibus oceani, omnem terrarum orbem firmissima spe salutis obtinui." Et plenius in edicto ad Palæstinæ provinciales: “ Τὴν ἐμὴν ὑπηρεσίαν πρὸς τὴν ἑαυτοῦ βούλησιν ἐπιτηδείαν ἐζήτησέ τε καὶ ἔκρινεν· ὃς ἀπὸ τῆς πρὸς Βρετ τανοῖς ἐκείνης θαλάσσης ἀρξάμενος, καὶ τῶν μερῶν ἔνθα δύεσθαι τὸν ἥλιον ἀνάγκη τινὶ τέτακται, κρείττονι τινὶ δυνάμει ἀπωθούμενος καὶ διασκεδαννὺς τὰ κατέχοντα πάντα δεινὰ ἐκ ποδῶν ἐποιήσατο· ἵν ̓ ἅμα μὲν ἀνακαλοῖτο τὸ ἀνθρώπινον γένος εἰς τὴν περὶ τὸν σεμνότατον νόμον θεραπείαν, τῇ παρ ̓ ἐμοῦ παιδευόμενον ὑπουργίᾳ· ἅμα δ ̓ ἡ μακαριστὴ πίστις αὔξοιτο ὑπὸ χειραγωγῷ τῷ κρείττονι. Cum Deus meum ministerium quale esset explorasset, idemque ad ipsius voluntatem explendam idoneum censeret; eodem utens, et a mari Britannico, illisque partibus ubi sol rato cursu confecto necessario occidit, initium faciens, eximia quadam potentia et virtute omnia mala quæ homines premebant profligavit, et a medio prorsus sustulit: adeo ut mea opera ac diligentia tum humanum genus ad cultum augustissimæ legis et disciplinæ revocatum esset, tum fides sanctissima permagna ipso Deo duce faceret progressiones:" quod egregium profecto fuisse observat Stephanus

* Apud Euseb. de vit. Constantin. lib. 4. cap. 9. Theodorit. lib. 1. cap. 25. hist. tripartit. lib. 3. cap. 3.

Euseb. de vit. Constant. lib. 2. cap. 28.

Forcatulus de Britannia præconium; "ex cujus velut sanctitatis venerandæ rogo fax accensa fuerit, quæ toti illuxerit imperio.”

Forcatul. de Gallorum imperio et philosoph. lib. 7.

P 2

CAP. VIII.

De patria Constantini Magni, et matris ejus Helenæ, variæ et discrepantes authorum sententiæ: quam alii Britanniam, alii Galliam, alii Bithyniam, nonnulli etiam Daciam fuisse volunt: Guilielmi Camdeni et Justi Lipsii de Britannica Constantini origine amica concertatio. De pace Ecclesiæ reddita : deque basilica S. Albani quam Verolamii, et S. Amphibali quam Wintoniæ tunc constructam aiunt. De Britannicis episcopis qui concilio Arelatensi interfuerunt; et Britannorum cum patribus Nicænis in Paschatis observatione et Arianæ hæreseos condemnatione consensu. De Britannicis episcopis qui in synodo Sardicensi et Ariminensi adfuerunt. Quamdiu ab Ariana perfidia immunis manserit Britannia, et quando ea contaminari cœpta. De Maximo in Britannia tyrannidem arripiente; Britannica colonia in Armoricam deducta, et LXXI. fœminarum millibus quibus ea occasione insula hæc exhausta fuisse fingitur. Peregrinatio Hierosolymitana et Romana, ut ab aliis ita etiam a Britannis, frequentata. Inde Origenis prava doctrina, atque ex illa enata nova Pelagiana et Cœlestiana hæresis, in orbem diffusa. Pelagius Britannus, Cœlestius Scotus, uterque monachus fuit. Quando, et quo in loco, venenum hoc ab illis spargi cœptum est.

A CONSTANTIO dilectum filium Constantinum pietatem edoctum, et in Britannicis insulis imperii relictum fuisse successorem, in Menæis suis tradunt Græci. Et quidem "in Britannia creatum esse imperatorem, et in locum patris exoptatissimum moderatorem accessisse," scribit Eutropius. Cujus rei, præter alios, locupletissimus testis est, in oratione ad ipsum Constantinum habita, Augustodunensis Rhetor Eumenius: ista demum ad Britanniam facta apostrophe. "Od fortunata, et nunc omnibus beatior terris Britannia; quæ Constantinum Cæsarem prima vidisti." Eum locum ad natale solum Constantini adstru

Menæ. Mai. 21.

b Eutrop. hist. lib. 10.

< Aurel. Victor. in Epitome. Hieronym. in chronic. Socrat. lib. 1. histor. ecclesiast. cap. 1. Oros. lib. 7. cap. 25, et 28.

Fanegyric. 9.

endum producunt Britanni nostri, nec sine probabilitate magna: utcunque illud Cæsaris additamentum adversus cos urgeat Johannes Livineius, quod illum ipsum premit maxime. Etsi enim de Constantino, morientis patris sententia imperatore declarato, et a Britannico exercitu imperatoria purpura mox vestito, in præcedentibus verba fecerit orator: tamen Cæsarem factum Constantinum non primam vidisse Britanniam, sed Galliam, pluribus hic confirmat, ipsius Livineii in hac causa vel dux vel saltem σóμμaxoç, Justus Lipsius'. Ipsins quoque Nicephori ad hoc comprobandum adducto testimonio, qui Drepanicæ Constantini originis ab utroque prolatus est assertor unicus.

Neque Nicephorus solus Constantinum, relicto in Asia Galerio, ad patrem in Gallias concessisse scribit: sed etiam author eo longe antiquior, ab Henrico Valesio simul cum Ammiano Marcellino editus, id ipsum hisce verbis significat: "Tunc eum Galerius patri remisit. Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione veredis post se truncatis Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam, quam Galli prius Gesoriacum vocabant." Et ut a patre Cæsarem illum declaratum fuisse docet actorum" Metrophanis et Alexandri scriptor vetus: ita factum id, priusquam in Britanniam ad morientem patrem ille accessisset, ipsa temporum ratio suadere videatur. Nam eodem tempore Constantinum Cæsarem effectum, quo Severus et Maximinus, prodit Aurelius Victori. Hos vero a Galerio Maximiano Augusto, anno qui Constantii mortem antecessit, creatos esse Cæsares, in Eusebii chronico est annotatum. Neque si a posteriore aliquo anno regni Constantini epocham deducat idem Eusebius; quod alibi," paucis et mensibus et diebus demptis annos duos et triginta" implevisse illum dicit, haud scio quomodo cum historiæ veritate conciliari

e Notasis mihi additamentum CESAREM. Livinei. not. in Panegyric. 5. f Lips. not. in Admirand. lib. 4. cap. 11.

Niceph. hist. ecclesiast. lib. 7. cap. 19.

h Bibliothec. Photii cod. 256.

De Cæsaribus. cap. 40.

* Δυὸ πρὸς τοῖς τριάκοντα τῆς βασιλείας ἐνιαυτοῖς, μησί τε καὶ ἡμέραις ßpaxriais diovoiv, ¿πλýpov. Euseb. de vita Constantini, lib. 4. cap. 53

possit: quandoquidem a XXV. die Julii mensis quo in sexto et postremo consulatu suo mortem obiit Constantius, usque ad XXII. diem Maii in Feliciani et Titiani consulatum incurrentem, quo Constantinum filium interiisse constat, non plures quam triginta annos, menses novem, et dies viginti et octo, fasti Romani nobis hic exhibeant. Quibus addit et Lipsius alterius panegyrici scriptoris sermonem illum, in nuptiis Constantini habitum. "Cum1 tibi pater imperium reliquisset, Cæsaris tamen appellatione contentus, expectare maluisti ut idem te qui illum declararet Augustum." Cæsaris nimirum appellatione illa, quam jam ante habebas: ut haud inscite interpretatur ille: Ille, inquam, Lipsius eodem ipso in loco, quo adversus Britannicam Constantini originem ex professo disputat, et præcedentia ejusdem panegyristæ verba (quæ de ea, non nostri solum, sed etiam beatus Rhenanus et Cæsar Baronius, sunt interpretati) de imperii ortu accipienda contendit. "Liberavit ille (pater videlicet Constantius) Britannias servitute; tu etiam nobiles illic oriendo fecisti."

In Britannia autem natum fuisse Constantinum, ex patriis quoque traditionibus docuit Guilielmus Malmesburiensis": et ante illum, scriptor Anglo-Saxonicus vitæ Helena; quam foeminam primariam Britanniæ extitisse, in chronico quod Flavio Lucio Dextro attribuitur, filiam regis Britanniæ fuisse, in Martini Poloni chronico legimus: de qua etiam Henricus Huntingdoniensis": "Helena Britanniæ nobilis alumna Londoniam muro, quod adhuc superest, cinxisse fertur; et Colcestriam moenibus adornasse:" et de filio ejus; "Constantinus flos Britanniæ, regnavit triginta annis et decem mensibus. Hic igitur Britannicus genere et patria; ante quem nec post similis est egressus de Britannia:" ad quem et illa Johannis Sarisburiensis spectant in Polycratici sui prologo: "Arcus triumphales

1 Panegyric. 5. ad Maximian. et Constantin.

m Ibid.

n Malmesbur. lib. 4. de regib. Anglor.

Huntingdon. hist. lib. 15.

« PoprzedniaDalej »