Obrazy na stronie
PDF
ePub

intro invenerunt, et quandam crucem de plumbo totam in una parte ita descriptam. Hic JACET SEPULTUS INCLITUS REX ARTHURUS IN INSULA AVALLONIA. Deinde tumbam reginæ aperuerunt, et crines capitis sui per similitudinem sicut noviter ibidem sepulta erat, circa corpus suum jacuerunt: sed cum eas tetigerunt, totum in pulverem devenerunt. Abbas vero et conventus cum ingenti gaudio et honore maximo eorum exuvias inde transtulerunt, et in mausoleo intus bipartito et extra nobiliter in petra exciso, in majori ecclesia eos ita collocaverunt: regium videlicet corpus per se ad caput tumbæ, et reginam in orientali parte imposuerunt. Et hi versus circa epitaphium subtiliter exsculpti sunt.

Hic jacet Arthurus, flos regum, gloria regni ;

Quem mores, probitas, commendant laude perenni.

Arthuri jacet hic conjunx tumulata secunda;

Quæ meruiti cœlos virtutum prole secundao.

Henricum abbatem, cujus in hac historia facta est mentio, Johannes Lelandus Blesensem alias Soliacensem dictum fuisse ait; Henrici II. regis ex Adela nepotem et Richardi regis consanguineum, ex abbate Bermundianæ insulæ Glastoniensem primum præsidem, ac deinde Wintoniensem episcopum designatum. Verum sciendum est, duos fuisse Henricos abbates Glastonienses, a Lelando hic in unum conflatos. Prior Blesensis fuit, Henrici, non secundi, sed primi ex sorore Adela nepos, Stephani regis et Theobaldi comitis Blesensis frater: qui anno MCXXIX. ad Wintoniensem episcopatum promotus, anno MCLXXI. vivere desiit. Atque huic librum de Glastoniensis ecclesiæ antiquitate dicavit Guilielmus bibliothecarius Malmesburiensis, proprio cognomine Somerset dictus; quem Balæus anno MCXLII. vitam, Matthæus Parisiensis' Anglorum historiam terminavisse asserit: licet principia gestorum anni MCXLIII. ipse exponat in novella sua historia.

• al. fecunda.

P Leland. assert. Arturii; fol. 25. a. et 26. b.

Balæ. script. Britann. centur. 2. cap. 73.

r Matth. Paris. in hist. anni 1142.

VOL. V.

Posterior, Henricus Soliacensis, de Soili vel Sully, et quibusdam Suinesius appellatus, post combustionem Glastoniensis ecclesiæ, quam anno MCLXXXIV. contigisse notat Hovedenus, abbatiam adeptus, anno (ut ex eodem intelligimus) MCXCIII. Wigorniensis factus est episcopus, et MCXCV. obiit. Ab eo Arthuri et uxoris ipsius inventæ sunt reliquiæ, atque in marmoreo monumento condita; appositis duobus illis jam commemoratis distichis: ex quo scalmo navigium compingens Pitsius"; "ex multis quæ et oratorio stylo scripsit et poetico, nullum titulum apud scriptores invenisse se fingit, præter diversi generis poematum librum unum."

Balæus quoque illa duorum Henricorum confusione, quam a Lelando hausit, non contentus, de suo adjecit, "scripsisse Soliacum plura, tam prosa quam carmine; et inter alia ad avunculum regem, adjutore Giraldo Cambrensi, de inventione corporis Arthuri librum unum ;" addens, se "reliqua ejus opuscula nec tetigisse unquam, nec vidisse:" quasi vel ille, vel alius quisquam mortalium, alterum illum librum aut tetigisset uspiam, aut aspexisset: quem tamen, hoc commenti genere, quod Balæo nimis familiare est, haud satis perspecto, "extare etiamnum hodie," pronuntiat Godwinus" noster. Historiam quidem Arthuriani sepulchri ab Henrico abbate Glastoniæ inventi, et in libro de institutione principis et in speculo ecclesiastico fusius enarrat Giraldus; atque ab eodem abbate tum Arthuri ossa, tum crucem illam plumbeam ostensa sibi fuisse agnoscit: sed de eo argumento librum aliquem ab illo fuisse compositum, neque ipse dicit, neque ante Balæum ullus alius.

Giraldi verba de Arthuri ossibus hæc sunt: "Os tibiæ ipsius appositum tibiæ longissimi viri, quod et nobis abbas ostendit, et juxta pedem terræ illius adfixum, large tribus digitis trans genu ipsius se porrexit. Os etiam capitis, tanquam ad prodigium vel ostentum, capax erat et gros

Jo. Pits. de illustrib. Angliæ scriptorib. num. 267.

Balæ. centur. 13. cap. 28.

"Fr. Godwin. in Wintoniensium episc. catalogo, num. 37.

sum; adeo ut inter cilium et oculos palmalem amplitudinem large contineret. Apparebant in hoc decem aut plura vulnera: quæ cuncta, præter unum majus cæteris quod hiatum grandem fecerat, quodque solum lethale videretur, in solidam concreverant cicatricem." De plumbea cruce ista; “In lapide quodam lato tanquam ad sepulchrum a fodientibus invento, quasi pedibus septem sub terra, cum tamen sepulchrum Arthuri novem pedibus inferius inventum fuerit, reperta fuit crux plumbea, non superiori sed potius inferiori parte lapidis inserta, literas has inscriptas habens: HIC JACET SEPULTUS INCLITUS REX ARTHURUS IN INSULA AVALLONIA CUM WENEVERIA UXORE SUA SECUNDA. Crucem autem hanc extractam a lapide, dicto abbate Henrico ostendente, perspeximus, et literas has legimus." Ubi ex inscriptione demendæ videntur postremæ quinque dictiones: quippe quæ neque apud Glastoniensem monachum inveniuntur qui totam hanc narrationem ipsissimis Giraldi verbis expressis, neque in protypo crucis ipsius; quæ in Glastoniensis ecclesiæ gazophylacio usque ad cœnobii illius dissolutionem est conservata: de qua Johannes Lelandus, "Erat ex lamina plumbea confecta, longa plus minus pedem unum: quam et ego curiosissimis contemplatus sum oculis, et solicitis contrectavi articulis, motus et antiquitate rei et dignitate. Literis Romanis majusculis illis, sed parum dextere insculptis, hæc verba continet, Hic JACET SEPULTUS INCLITUS REX ARTURIUS IN INSULA AVALONIA."

Tempus inventæ hujus crucis et sepulchri, in rhythmicis versibus quos de Arthuro scriptos habeo, ita notatum comperi.

Annis millenis bis centum connumeratur,
Tollitur undenus numerus; tunc extumulatur.
In tumulo cujus crux plumbea scripta reperta,
Facti tunc hujus reddebat singula certa.

Ex MCC. sublato undenario, relinquitur ann.MCLXXXIX. ad quem a Malmesburiensis quoque interpolatore ista referuntur: qui etiam in die Veneris Pentecostes, sive XXV.

▾ Leland. in assert. Arturii, fol. 22, 23. et Camden. in Somersetshire, pag. 166.

"In æs

die Maii, anno MCLXXXIV. Glastoniensis cœnobii combustionem, post quam Henricum de Soliaco abbatem factum fuisse audivimus, contigisse confirmat. tate," inquit, "die videlicet S. Urbani, totum monasterium, præter cameram cum sua capella a Roberto abbate constructam, et campanarium ab Henrico episcopo constructum consumpsit incendium:" ubi, "reliquiarum confusio, thesauri tam in auro et argento, quam in pannis sericis, libris et cæteris ecclesiæ ornamentis, direptio, etiam remotos hæc audientes non immerito posset ad lamenta provocare:" quod sententiam refellit, et Nicolai Harpsfeldii, in annum MCLXXVII. et Ranulphi Cestrensis atque Johannis Caii2, in annum MCLXXX. translationem reliquiarum Arthuri conferentis.

"Anno ab incarnatione Domini MCXCI. inventum est sarcophagum in insula Avallan, et in sarcophago ossa virilia et tabula plumbea in qua ita scriptum erat: Hic JACET GLORIOSISSIMUS REX BRITTONUM ARTURUS: quod et ego Simon oculis meis inspexi," inquit hic, in Abbendoniensis cœnobii historia. Similiter etiam Matthæus uterque, Parisiensis et Westmonasteriensis, cum Johanne Bevero, quem Castoreum et Fiberium vocant, earum inventionem in annum conjiciunt MCXCI. quo Rogerus Hovedenus et Gualterius Coventrensis gladium Arthuri, quem Britones Caliburne vocant, Tancredo Siciliæ regi a Richardo I. donatum fuisse scribunt. Sed regnante Henrico II. quem sexto die Julii, anno MCLXXXIX. vita excessisse constata, Arthuri ossa effossa fuisse, ex Giraldi Cambrensis narratione intelligitur: cujus hoc exordium est, "Regnanteb nostris in Anglia diebus Henrico II. contigit ut apud Glastoniense cœnobium, quondam (ante combustionem scilicet) nobile sepulchrum, dicto rege monente et abbate loci ejusdem Henrico, qui ad cathedram Wigor

* Harpsfeld. hist. ecclesiast. Anglican. lib. 1. cap. 14.

y Ranulph. polychronic. lib. 5. cap. 6.

Cai. antiquit. Cantabrig. lib.

pag. 53.

a Vide Ranulph. Cestrens. polychronic. lib. 7. cap. 23. Ex Giraldi lib. de institut. principis.

Girald. specul. eccles. distinct. 2. cap. 8.

niensem translatus postea fuit, procurante, diligenter quæsitum, in cœmeterio sacro a S. Dunstano dedicato, inter duas pyramides altas et literatas in Arthuri memoriam olim erectas, multis laboribus effoderetur; et corpus ejusdem in pulverem et ossa redactum, ab imis in auram et statum digniorem transferretur." Conclusio vero ista: "Dictus autem abbas corpore reperto, monitis quoque dicti regis Henrici marmoreum ei sepulchrum fieri fecit egregium, tanquam patrono loci illius præcipuo: qui scilicet ecclesiam illam præ cæteris regni cunctis plus dilexerat, terrisque largis et amplis locupletaverat. Ideoque non immerito, sed justo quoque Dei judicio, qui bona proculdubio cuncta, non solum in cœlis verum etiam in terris, sive in vita sive post mortem gloriam conferendo plerumque remunerat, in cœnobiali demum Ecclesia, antiqua præ cæteris regni totius et authentica, corpus Arthuri egregie sepultum fuit; et glorifice, sicut debuit et tantum virum decuit, collocatum."

Inter terras, quibus Arthurum ecclesiam Glastoniensem locupletavisse ait hic Giraldus, Brent-marsh nominat Johannes Rossus: quam alii ranarum palustrium regionem interpretantur; Malmesburiensis a Bregdeno illo derivat, cujus nomen in duarum pyramidum, inter quas Arthuri corpus fuit repositum, majore insculptum reperit. "Certe," inquit,"LOGwOR is pro certo asseritur esse, de cujus nomine Logweresbeorh dicebatur, qui nunc Mons Acutus dicitur: BREGDENd a quo Brentaknolle, qui nunc Brentemers dicitur." Donationis vero Arthurianæ tabulas, inter aliorum regum alias complures exhibitas sibi fuisse testatur Henricus II. in charta anno MCLXXXV. novæ ecclesiæ Glastoniensi, post veteris incendium a se fundatæ, concessa: quam vidisse se affirmat Johannes Caius "salvam atque integram, equite in cera viridi consignatam, sigillo de filo serico albo atque rubro pendente confirmatam." Eam et nos, inter archiva regia in arce Londi

Girald. specul. eccles. distinct. 2. cap. 10.

d A Lelando, in assert. Arturii, fol. 24. et qui ex eo exscripsit, Camdeno, pag. 167. hoc omissum est.

e Cai. antiquit. Cantebrig. lib. 1. pag. 54.

« PoprzedniaDalej »