Obrazy na stronie
PDF
ePub

erubescant; quam denique pantomimus a pueritia patitur in corpore, ut artifex esse possit. Ipsa etiam prostibula, publicae libidinis hostiae, in scena proferuntur, plus miserae in praesentia feminarum, quibus solis latebant, perque omnis aetatis, omnis dignitatis ora transducuntur; locus, stipes, elogium, etiam quibus opus non est, praedicatur. Taceo de reliquis, ea quae in tenebris et in speluncis suis delitescere decebat, ne diem contaminarent. Erubescat senatus, erubescant ordines omnes. Ipsae illae pudoris sui interemtrices, de gestibus suis ad lucem et populum expavescentes, semel anno erubescunt. Quodsi nobis omnis impudicitia exsecranda est, cur liceat audire quae loqui non licet? Cum etiam scurrilitatem et omne vanum verbum iudicatum a deo sciamus, cur aeque liceat videre, quae facere flagitium est? Cur quae ore prolata communicant hominem, ea per oculos et aures admissa non videantur hominem communicare? Cum spiritui appareant aures et oculi, nec possit mundus praestari, cuius apparitores inquinantur. Habes igitur et theatri interdictionem de interdictione impudicitiae.

18. Sin et doctrinam secularis litteraturae, ut stultitiae apud deum deputatam, aspernamur, satis praescribitur nobis et de illis speciebus spectaculorum, quae seculari litteratura lusoriam vel agonisticam scenam dispungunt. Quodsi tragoediae et comoediae scelerum et libidinum. auctrices cruentae et lascivae, impiae et prodigae: nullius rei aut atrocis aut vilis commemoratio melior est. Quod in facto reiicitur, etiam in dicto non est recipiendum. Quodsi et stadium contendas in scripturis nominari, sane obtinebis. Sed quae in stadio geruntur, indigna conspectui tuo non negabis, pugnos et calces et colaphos et omnein petulantiam manus, et quamcunque humani oris, id est, divinae imaginis depugnationem. Non probabis usquam vanos cursus et iaculatus et saltus vaniores; nusquam tibi vires aut iniuriosae aut vanae placebunt, sed nec cura factitii corporis, ut plasticam dei supergressa. Et propter otium Graeciae altiles homines oderis. Et palaestrica diaboli negotium est. Primos homines diabolus elisit. Ipse gestus colubrina vis, est tenax ad occupandum, tortuosa ad obligandum, liquida ad elabendum. Nullus tibi coronarum usus est, quid de coronis voluptates aucuparis?

19. Exspectabimus nunc et amphitheatri repudium de scripturis 1). Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphitheatrum. Si tales sumus, quales dicimur, delectemur sanguine humano. Bonum est, cum puniuntur nocentes. Quis hoc nisi nocens negabit? Et tamen innocens de supplicio alterius laetari non potest, cum magis competat innocenti dolere, quod homo par eius tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur. Quis autem mihi sponsor est,`nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcunque supplicium decerni, ut non innocentià quoque inferatur aut ultione iudicantis aut infirmitate defendentis aut instantia quaestionis. Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et quum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veniunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant. Etiam qui damnantur in ludum, quale est, ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant? Sed haec ethnicis respondi. Ceterum absit, ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus; quamquam nemo haec omnia plenius exprimere potest, nisi qui adhuc spectat malo non implere, quam meminisse.

20. Quam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem admittendae voluptatis 2) obtendunt, nullam eius abstinentiae mentionem specialiter [vel localiter]3) in scripturis determinari, quae directo prohibeat eiusmodi conventibus interesse servum dei. Novam proxime defensionem suaviludii cuiusdam audivi. Sol, inquit, imo etiam ipse deus de coelo spectat, nec contaminatur. Sane sol et in cloacam radios suos defert 4), nec inquinatur. Utinam autem deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes iudicium evaderemus. Sed spectat et latrocinia, spectat et falsa et adulteria et fraudes et idololatrias et spectacula ipsa. Idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui omnia spectat. Com

1) Ed. Franeker. et Fr. Iunius: Expectabimus nunc, ut et amph. rep. de scr. petamus? 2) Rigaltius: tergiversatione amittendae voluptatis. 3) Verba uncis inclusa in ed. Franek. et Rhenana exstant. 4) Rigaltius: Sane sol etc. In ceteris edd. Plane. Pro defert Fr. Iunius e MS. deflexit.

pares, homo, reum et iudicem: reum, qui, quia videtur, reus est: iudicem, qui, quia videt, iudex est. Numquid ergo et extra limites circi furori studemus, et extra cardines theatri impudicitiae intendimus, et insolentiae extra stadium, et immisericordiae extra amphitheatrum, quod deus etiam extra cameras et gradus et apulias 1) oculos habet. Erramus, nusquam et nunquam excusatur quod deus damnat. Nusquam et nunquam licet, quod semper et ubique non licet. Haec est veritatis integritas, et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non immutare sententiam nec variare iudicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem dei fixa sunt.

21. Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet 2), nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat; imo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pileum praemium conferat; illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat 3), libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior si noluit 4).

22. Quid mirum inaequata ista hominum miscentium

1) navλias Wouwerus correxit probavitque Fr. Junius. 2) Wouwer. e MS. exuat. 3) Rigaltius: et pileum, illum vero conf. etiam oris spect. rep. Rhenanus et ed. Franek. etiam amoris spect. 4) Wouwer. e MS. quem noluit ОСС. - si voluit. Rigaltius e MS. si non voluit.

et commutantium statum honi et mali per inconstantiam sensus et iudicii varietate? Etenim ipsi auctores et administratores spectaculorum quadrigarios, scenicos, xysticos, arenarios illos amantissimos, quibus viles animas 1) feminae, aut illi etiam, corpora sua substernunt, propter quos in ea committunt, quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt [et deminuunt] 2), imo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia, rostris, senatu, equite, ceterisque honoribus omnibus simul atque ornamentis quibusdam. Quanta perversitas! Amant quos mulctant, depretiant quos probant; artem magnificant, artificem notant. Quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur? Imo quanta confessio est malae rei, cuius auctores, cum acceptissimi sint, sine nota non sunt!

23. Quum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat, ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit? An deo placebit auriga ille tot animarum inquietator, tot furiarum minister, tot statuum, ut sacerdos coronatus, vel coloratus ut leno, quem curru rapiendum diabolus adversus Heliam exornavit? Placebit et ille, qui vultus suos novacula mutat? infidelis erga faciem suam, quam non contentus Saturno et Isidi et Libero proximam facere, insuper contumeliis alaparum sic obiicit, quasi de praecepto domini ludat? Docet scilicet et diabolus verberandam maxillam patienter offerre. Sic et tragoedos cothurnis extulit, quia nemo potest adiicere cubitum unum ad staturam suam, mendacem facere vult Christum. Iam vero ipsum opus personarum, quaero, an deo placeat, qui omnem similitudinem vetat fieri, quanto magis imaginis suae. Non amat falsum auctor veritatis; adulterium est apud illum omne quod fingitur. Proinde vocem, sexus, aetates mentientem, amores, iras, gemitus, lacrimas adseverantem non pro

1) Rigaltius; amentissimos, quibus viri animas; feminae etc. Sed amantissimos et viles in ed. Rhenani et Franeker., Wouwer. MS. amatissimos. 2) Rhenanus et ed. Franeker. ex eadem parte, quam magnif., deponunt et deminuunt. Rigaltius recte: arte, qua deponunt, omissis

vv. et deminuunt.

pares, homo, reum et iudicem: reum, qui, quia videtur, reus est: iudicem, qui, quia videt, iudex est. Numquid ergo et extra limites circi furori studemus, et extra cardines theatri impudicitiae intendimus, et insolentiae extra stadium, et immisericordiae extra amphitheatrum, quod deus etiam extra cameras et gradus et apulias 1) oculos habet. Erramus, nusquam et nunquam excusatur quod deus damnat. Nusquam et nunquam licet, quod semper et ubique non licet. Haec est veritatis integritas, et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris et fides obsequii, non immutare sententiam nec variare iudicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem dei fixa sunt.

21. Ethnici, quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum. Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet 2), nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphitheatro derosa et dissipata et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat; imo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem et pileum praemium conferat; illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat 3), libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior si noluit 4).

22. Quid mirum inaequata ista hominum miscentium

1) navλias Wouwerus correxit probavitque Fr. Junius. 2) Wouwer. e MS. exuat. 3) Rigaltius: et pileum, illum vero conf. etiam oris spect. rep. Rhenanus et ed. Franek. etiam amoris spect. 4) Wouwer. e MS. quem noluit Occ. - - si voluit. Rigaltius e MS. si non voluit.

« PoprzedniaDalej »