Obrazy na stronie
PDF
ePub

881 K23

Latin. Hars. 8-11-36

32242

Pars prior.

Caput I.

De Tractatu Coisliniano.

Commentariorum veterum, qui sunt de comoedia Graeca, plurimum valere ad artis poeticae historiam investigandam tractatum illum, qui vocatur Coislinianus, 1) nemo erit, quin intellegat. De quo primus iudicium protulit Bernaysius in Mus. Rhen. vol. VIII p. 561 sqq.) Quae commentatio iterum typis expressa est in Bernaysii libello, qui inscribitur: Zwei Abhandlungen über die aristotel. Theorie des Drama." Berolini 1880 p. 135 sqq. Is autem totam quaestionem ita absolvit, ut maximam tractatus partem dicat ad Aristotelem esse referendam, addit praeterea aliorum doctrinae vestigia inesse. Minime consentit cum Bernaysio Baumgartius, qui in eo libro, qui inscribitur:,,Handbuch der Poetik" p. 660 sqq. totam quaestionem retractavit. Nonnullos autem tractatus locos denuo in iudicium vocavit Usenerus in relationibus cl. philos. -philol. et hist. academiae litt. Monacensis 1892 p. 614–621. Atque accuratius Kaibelius de toto tractatu quaesivit in Prolegomenis лɛgì xwμœdías, quae inveniuntur in dissertationibus cl. philol.-hist. soc. litt. Gott. n. s. II, 4 (1898). Qui dicit eum, qui composuerit tractatum Coislin., ex auctoris incerti de arte poetica libro hausisse. Qua in quaestione afferenda sunt haec Kaibelii verba (p. 53):,,Das charakteristische Kennzeichen dieser gemeinsamen Quelle ist, daß sie auf Aristoteles' Poetik fußend die Lehre des Meisters bald zu erweitern, bald zu variieren oder zu korrigieren bemüht ist." Deinceps de prima tractatus parte disseruit Immischius, qui cum Kaibelio minime consentit, in commentationibus in honorem Gomperzii conscriptis p. 262 sqq. Nuperrime egit parum feliciter de prima tractatus paragrapho Reichius in eo libro, qui est de mimo vol. I, 1 p. 248 sqq. Eam autem partem, quae continet ridiculi locos, retractavit Ernestus Arndtius in dissertatione Bonnensi (1904), quae inscribitur de ridiculi doctrina rhetorica, p. 8 sqq. Qui dicit p. 9:,se intellexisse re vera etiam in catalogo illo doctrinam

1) Edidit Kaibelius in Comicorum Graec. fragmentis vol. I p. 50, cuius editionem in locis afferendis sequor.

2) In Bernaysii commentationibus ab Usenero conlectis non invenitur.

Aristotelicam subesse.' Sed cum de tractatu Coislin. viri docti minime consentiant, mihi quidem e re esse videtur denuo ad hanc quaestionem accedere. Unum hoc praemittam, cum Kaibelio 1. s. s. et cum Zielinskio in ephemer. philol. class. vol. XV (1898) 1344 statuendum esse tractatum Coislin. ex Peripateticorum doctrina fluxisse. Priusquam ad tractationem ipsam transeo, tractatum Coislin. rursus litteris mandabo. Apparatum criticum secundum Kaibelium 1. s. s. praebeo.

[blocks in formation]

μίμους σατύρους

2. ἡ τραγῳδία ὑφαιρεῖ τὰ φοβερά παθήματα τῆς ψυχῆς δι' οἴκτου καὶ δέους· καὶ ὅτι συμμετρίαν θέλει ἔχειν τοῦ φόβου· ἔχει δὲ μητέρα τὴν λύπην.

3. κωμῳδία ἐστὶ μίμησις πράξεως γελοίου καὶ ἀμοίρου μεγέθους τελείου, χωρὶς4) ἑκάστου τῶν μορίων ἐν τοῖς εἴδεσι, δρώντων καὶ (οὐ δι' ἀπαγγελίας,) δι ̓ ἡδονῆς καὶ γέλωτος περαίνουσα τὴν τῶν τοιούτων παθημάτων κάθαρσιν· ἔχει δὲ μητέρα τὸν γέλωτα.

4. γίνεται δὲ ὁ γέλως
ἀπὸ τῆς λέξεως

ἀπὸ τῶν πραγμάτων

[blocks in formation]

1) υφηγητική et θεωρητική in codice partes sunt non τῆς παιδευτικῆς, sed

τῆς ἱστορικῆς; errorem notavit Bergkius.

2) cfr. infra p. 10, cod μιμητή.

3) ἐπαγγελτικόν cod: corr. Bergkius.

4) <ἡδυσμένῳ λόγῳ> χωρίς Vahlenus.

5) δρῶντος καὶ δι' ἀπ. codex, quod videbatur corrigendum.

* verba φωνῇ et τοῖς ὁμογενέσι ad σχῆμα λέξεως refert Tzetzes Pa § 17

apud Kaibelium CGF p. 19, sed v. Bernaysium Zwei Abhandl. p. 176.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

παρεὶς
τὰ μέγι
στα φαν
λότατα
λαμβάνη

ἢ καὶ
μηδε-
μίαν
ἀκολου-
θίαν) ἔχων

5. διαφέρει ἡ κωμῳδία τῆς λοιδορίας· ἐπεὶ ἡ μὲν | νικὰ καὶ τὰ τῶν ἀλαζόνων. διανοίας μέρη δύο, γνώμη λοιδορία απαρακαλύπτως τὰ προσόντα κακὰ διέξεισιν, καὶ πίστις.

ἡ δὲ δεῖται τῆς καλουμένης ἐμφάσεως.

6. ὁ σκώπτων ἐλέγχειν θέλει ἁμαρτήματα τῆς ψυχῆς καὶ τοῦ σώματος.

7. συμμετρία) τοῦ φόβου θέλει εἶναι ἐν ταῖς τραγῳδίαις καὶ τοῦ γελοίου ἐν ταῖς κωμῳδίαις.

8. κωμῳδίας ὕλη

μῦθος ἦθος διάνοια λέξις μέλος ὄψις.
μῦθος κωμικός ἐστιν ὁ περὶ γελοίας πράξεις ἔχων τὴν
σύστασιν. ἤθη κωμῳδίας τά τε βωμολόχα καὶ τὰ εἰρω-

1) φαυλότητα cod: corr. Bergkius, fort. <τὰς φαυλότατα
Kaibelius.
2) ἀκολουθίαν cod: ἀνακολουθίαν Kaibelius, cf. infra p. 40

adn. 3.

3) σύμμετρα cod: corr. e § 2.

4) uε cod teste Cramero, || ê teste Bonneto: suppletum ex

(πίστεις) (4)

ὅρκοι συνθῆκαι μαρτυρίαι βάσανοι νόμοι.

9. κωμική ἐστι λέξις κοινὴ καὶ δημώδης . δεῖ τὸν
κωμῳδοποιὸν τὴν πάτριον αὑτοῦ γλῶσσαν τοῖς προσώ-
ποις περιτιθέναι, τὴν δὲ ἐπιχώριον αὐτῷ ἐκείνῳ) . μέλος
τῆς μουσικῆς ἐστιν ἴδιον· ὅθεν ἀπ' ἐκείνης τὰς αὐτο-
τελεῖς ἀφορμάς δεήσει ") λαμβάνειν . ἡ ὄψις μεγάλην
χρείαν τοῖς δράμασι τὴν συμφωνίαν) παρέχει . ὁ μῦθος

Aristot. Rhet. I 1375 a 24, ceterum inepte haec addita esse
sensit Cramerus.
δ) αὐτῷ τῷ ξένῳ Bernaysius, requiri videtur Kaibelii iu-
dicio τὴν δὲ ἐπιχώριον ἑκάστου τῷ ξένῳ.

3) δεήσῃ cod.

* τῇ ψυχαγωγία vel πρὸς τὴν ψυχαγωγίαν Bernaysius conl. Aristot. Poet. 6 p. 1450 b 17.

καὶ ἡ λέξις καὶ τὸ μέλος ἐν πάσαις κωμῳδίαις θεωροῦνται, διάνοια) δὲ καὶ ἦθος καὶ ὄψις ἐν ὀλίγαις.

10. μέρη τῆς κωμωδίας τέσσαρα.

[blocks in formation]

πρόλογός ἐστιν μόριον κωμῳδίας τὸ μέχρι τῆς εἰσόδου τοῦ χοροῦ. χορικόν ἐστι τὸ ὑπὸ τοῦ χοροῦ μέλος ᾀδόμενον ὅταν ἔχῃ μέγεθος ἱκανόν. ἐπεισόδιόν ἐστι τὸ μεταξύ δύο χορικῶν μελῶν . ἔξοδός ἐστι τὸ ἐπὶ τέλει λεγόμενον τοῦ χοροῦ.

παλαιά,

11. τῆς κωμῳδίας

ἡ πλεονάζουσα
τῷ γελοίῳ

[blocks in formation]

Atque primo quidem loco tractanda est partitio illa initio tractatus Coislin. (§ 1) tradita, de qua usque ad hunc diem nondum recte esse iudicatum mihi videtur. Nam cum scriptum legamus τῆς ποιήσεως ἡ μὲν ἀμίμητος ἡ δὲ μιμητή, tota res mihi quidem ita esse instituta videtur, ut primum genus afferatur, i. e. ποίησις; deinceps singulae generis species exspectantur. Sed cum secundum Peripateticorum doctrinam ποίησις ἀμίμητος omnino non possit numerari in ποιήσεως speciebus, priore loco artis poeticae species non invenitur, altero autem, ubi affertur ποίησις μιμητική, commemoratur ποίησις κατ' ἐξοχήν, ut ita dicam. Hanc autem Peripateticam rationem esse disponendi vel ex eis intellegitur, quae scripta exstant in Ethicis Nicomach. Z 8 p. 1141 b 31, ubi πολιτική hoc modo dividitur: ἐκείνων δὲ ἡ μὲν οἰκονομία ἡ δὲ νομοθεσία ἡ δὲ πολιτική, καὶ ταύτης ἡ μὲν βουλευτικὴ ἡ δὲ δικαστική.) Hoc autem loco sie se res habet, ut οἰκονομία, id quod ipso nomine indicatur, omnino non pertineat ad eam quae proprie dicitur πολιτικήν. Tertio vero loco πολιτικὴ κατ' ἐξοχήν invenitur. Iam apud veteres haec ratio disponendi Aristoteli crimini est data. Scriptum enim legimus apud Eliam, qui saeculo p. Chr. n. VI. floruisse putandus est, in prolegomenis philosophiae cap. 124): Λεκτέον τὴν διαίρεσιν τοῦ πρακτικοῦ· τοῦτο γὰρ μόνον λείπει τῇ διαιρέσει . διαιρεῖ τοίνυν τοῦ το ὁ ̓Αριστοτέλης εἰς τρία, εἰς ἠθικόν, οἰκονομικόν, πολιτικόν· ὁ γὰρ πρακτικὸς φιλόσοφος ἀνθρωπείας ψυχὰς ἐπαγγελλόμενος ἢ ἀφ' ἑαυτοῦ ἄρχεται τοῦ κόσμου καὶ λέγεται ἠθικός (γελοῖος γὰρ εἴη, εἰ ἄλλους ἐπαγγέλλοιτο κοσμεῖν αὐτὸς ἄκοσμος ὤν), ἢ ὀλίγους κοσμεῖ καὶ λέγεται

1) διάνοιαι cod: corr. Bergkius.

2) cf. Zellerum in philosophia Graecorum vol. II, 23 p. 181 adn. 6 et p. 182 adn. 3. Quem locum ut inspicerem, monuit me Immischius. 3) cf. Busseum in comment. in Aristotelem Graec. vol. XVIII, parte I p. V adn. 1.

4) cf. Busseum ibid. p. 31,21.

« PoprzedniaDalej »