Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

DE TYRANNICIDIO

APUD

SCRIPTORES DECIMI SEXTI SECULI

PROCEMIUM

De tyrannicidio, quæ res ad mores æque ac politicam spectat, perpetua fuit omnibus seculis controversia, populique universi diligenter quæstionem illam disceptando scrutati sunt et sæpius ad actum redegere, sive religionis cæco furore sive civilibus instincti odiis.

Nusquam tamen, ut opinor, fervidioribus elata est laudibus tyranni cædes quam in decimo sexto seculo, aut plura edidit facinora illud mentis conceptum, cujus gratia plurimi viri principes neci occubuerunt. Cujus rei si causam requires, ex affectibus oriri manifestum erit religiosis civilibusque, qui propriam et peculiarem turbulentæ illi ætati notam imprimunt.

Illud sane mirandum quod tyrannicidium ab æque infensis et multum inter se discrepantibus partibus probatum sit, et edoctum laudibusque excogitatis celebratum a protestantibus primum, post etiam a catholicis. Quippe qui utrinque plurima scripta ediderint ut profiterentur et argumentis asseverarent jure populos et rebellare et tyrannos trucidare posse. Ac sane confitendum est utrosque sententiam vicissim mutavisse el quam opinionem primo præ se exhibuissent posterius exuisse, prout res vel commodum suaderet, cædendum esse tyrannum prædicantes quum ab inimicis ipsi opprimerentur, servandum autem postquam rebus publicis procurandis rursus essent præpositi. DOUARCHE.

1

« PoprzedniaDalej »