Obrazy na stronie
PDF
ePub

turpe. Exempli causa ponatur aliquid, quod pateat latius. Quod potest majus esse scelus, quam non modo hominem, sed etiam familiarem hominem occidere? Num igitur se adstrinxit scelere, si quis tyrannum occidit, quamvis familiarem? Populo quidem Romano non videtur, qui ex omnibus præclaris factis illud pulcherrimum existimat. Vicit ergo utilitas honestatem? imo vero honestatem utilitas est consecuta 1. »

4

Imo vero nulli unquam utilitati fuit cædes publica ad libertatem restituendam. Quod patuit post Cæsarem cæsum. Rerum enim eventu multi dempti sunt errores, multorumque spes præcisæ aut consilia in contrarium versa, victorque Augustus imperium instituit. Multis ipse obnoxius fuit sicariis; multi per diutinum imperii ævum principes sævi militesve ab infimo gradu ad summum fastigium evecti necem obiere. Dum tamen varios sortiebatur dominos imperium, eamdem servitutis speciem servabat.

Inter hæc tamen pervicaciter fovebatur libertatis amor, moresque et habitus a majoribus traditi per adversa et aspera in reconditis animorum partibus superstites vigebant. Cujus rei maxima documenta haurire possis ex scriptis quæ sub imperatoribus edita sunt. 'Quintilianus, in duodecimo de Institutione oratoria libro, inquirit an vir probus apud judices sicarii causam dicendam suscipere possit, et causam tyrannicidæ excipit in qua virtus et religio non ad ineundum consilium parum valent 2.

Abhinc et per totum senescentis imperii ævum, Bruti et Cassii nomina summa veneratione fuere commendata.

Refert Suetonius Albutium rhetorem, qui nec philosophus nec tribunus erat, quum Mediolani sub Augusto principe apud proconsulem L. Pisonem de cæde quadam diceret, tanto omnium peroravisse assensu et favore, ut lictores fere faventium plausus et studia cohibere non potuissent. Albutius vero tum studiis, quum interpellationibus excitatus Italiæ statum effusius miserari iterum quasi in provinciam romanam reductæ, et quum ante oculos Bruti effigies staret, legum libertatisque vindicem appellare eum non dubitavit, neque multum abfuit quin graves tantæ audaciæ pœnas redderet 3.

Vulgatum Taciti nobile illud verbum in Juniæ exsequiis : « Præfulgebant Brutus et Cassius eo ipso quod imagines eorum non vise

1. Lib. III, 4.

2. Quintil., XII, 1, 36.

3. Suetonius, De claris rhetoribus, c. VI.

bantur 1. » Itemque apud Appianum, cujus severitas clementia quadam etiamque benevolentia in Brutum Cassiumque mitigatur, quum de virtutibus disserit quibus inclaruere et de cæde cujus complures habuere conscios, cujus tamen propter ipsas virtutes posterorum judicio veri patratores perstitere.

Sed multo majore miratione moveberis si animum adverteris ad inspiciendum quid tunc ageretur in scholis, quum ne per somnium quidem videretur fas esse meditari de restituendo pristinæ libertatis statu. Rhetores enim et discipuli pertrectabant quæstiones maxime ab ætatis præsentis politico jure abhorrentes; de tyrannis et de tyrannicidis fusius et prolixe disserebant, perinde ac si Periclis ævo viverent. Ceterum quibus tyrannis inherebant infensi eo tempore ludorum alumni, nulla prorsus erat cum illis viris annalium tyrannis similitudo. Tyrannus, persona obsoleta locusque pertritus editur et profertur sub omni qualibet specie ut vulgaris ad scribendum materia. Illi impensius indulgetur apud Græcos æque ac Latinos rhetores grandia tantummodo et putida verba sectantes, plane periculorum securi quæ ex ejusmodi controversiis oriri possunt.

Tali modo Quintilianus illud agitat sub Nerone et Domitiano; eodemque Lucianus sub Antonino et Marco Aurelio. Discipulis proponebant magistri ad declamandum fabulam sive argumentum de tyranno quodam vel necato vel ejecto. Hæc est, in exemplum, materia ab ipso Luciano quam elegantissime explicata: arcem homo quidam quum ascendisset ad occidendum tyrannum ejusque filium tantummodo invenisset, puerum obtruncavit patris opprimendi exsors. At ille superveniens e corpore jacentis nati gladium avulsum in semet retorsit: proinde servata est res publica et interfector pro filio occiso idem exegit præmium ac si patrem occidisset.

Ut ea tempestate exercitationibus informabantur non milites ad castrorum bellique labores sed tantum ad circenses ludos apti æmulatores, ita dicendi ars quædam et disciplina colebatur, quæ non idoneos præstaret oratores ad patrocinium reorum suscipiendum vel cives ad res publicas scite gerendas, sed loquaces tantummodo et copiosos rhetores ridiculis ostentationibus paratos.

1. Annalium lib. III, 76.

2. De bello civili, lib. IV, 114, 123, 132-135.

CAPUT SECUNDUM

DE TYRANNICIDIO QUID SENSERINT HEBRÆI, PRIMI CHRISTIANÆ ECCLESIÆ PATRES ET THEOLOGI MEDII ÆVI

Quemadmodum decimi sexti seculi scriptores plurimas veterum notas referunt, et affectus sensusque defunctæ ætatis novam quasi ad vitam revocant, dum Renovationis virtus hominum mentem disciplina antiquorum instituit quasi suscitans et ad lucem redigens quidquid cogitaverint de civitate et de litteris, ita multis rebus Renovationis ævum ab illo antiquo graviter discrepat quas notare et summatim attingere operæ pretium est. Hæc quibus ab ætate pristina posterior disjungitur præcipue a religione oriuntur, cujus vis adeo pollens fuit ut plane novam societatem in veteris locum suggesserit.

Apud Græcos et Romanos tyrannicidium tantum ad rem politicam et mores pertinet: apud recentiores vero ad religionem præsertim. De religione controversiæ proprium et peculiare signum imprimunt turbulentæ illi ætati et ita cum civilibus contentionibus arcte consociantur ut difficile disjungi possint. A religione civiles factiones argumenta, arma, nominaque sibi desumunt: hinc Reformati, Hugonoti, Calviniani, Lutherani; illinc Catholici, Henotici, sanctæ Unionis fautores. Illi etiam qui ad neutram partem se inclinare profitentur sibique Politicorum nomen prætendunt maximi momenti æstimare religionem coguntur, eamque inter maxima annumerare ejusque vim semper subire. Quo fit ut habitus apud antiquos rerum civilium sensus, quo imbuti fuere Plato, Aristoteles, Tullius et Livius, quo postea Machiavellus, nobis a mera ratione et philosophia oriri videatur; eum quidem in lucem iterum prodit Renovatio, sed adjicit insuper sacerdotales doctrinas et religionis auctoritatem, quæ ex sacris scripturis oritur et doctrinis theolo

gorum medii ævi, quibus pariter et Catholici et Reformati sese addictos esse prædicant.

Sacerdotalium doctrinarum fautores semper Scripturæ auctoritatem præ se tulerunt a quo fonte præsertim oritur christiana societas. Apud Hebræos rerum publicarum mores et instituta e religione ducebantur secundum Moseas leges. Liberam enim et quodam modo sui juris habebant civitatem, sed Deo addictam et inservientem. Suprema auctoritas penes Deum, unum rerum arbitrum, unum regem et agri dominum. Cum Deo populus pactus erat, auspice Mose ille petentibus leges dederat, ille semper in rebus gravibus consulebatur et responsa dabat per summum pontificem sive prophetas. Ita quidem res sese gerit a Mose usque ad reges.

At quum in regnum respublica immutata est, non tamen omnino a theocratica specie deflexit. Deus enim regem deligit, internuntio Samuele, qui delectum ungendo consecrat; idem et præcipiente Deo Saül regia dignitate indignum dejicit et novum regem in ejus locum subrogat. Quamvis latius in dies reges auctoritatem suam expandant et ad frena abrumpenda conentur, nunquam tamen omnino Dei dominationem excussere. Immotum et integrum permanet jus divinum. Per me, inquit Deus, reges regnant et legum conditores justa decernunt 1. Ad hoc extra sacerdotes et collegium more legitimo constitutum semper fuere qui divina mente instincti seque a Deo missos prædicantes, nec ullum muneris injuncti signum exhibentes regem monerent ejusque ambitioni frena subderent prophetæ scilicet, populi repugnantis quasi fautores et magistri, qui ceterum contra populum æque ac contra regem sæpe infestos sese habebant. Apud Hebræos quam sæpissime patratur tyrannicidium etiamque internecione gentes regiæ prosternuntur. Dici potest tyrannicidium habitum esse regnandi instrumentum. Ubi Deus in rege offendit quem præfecit populo, in eum interfectorem quemdam suscitat; ubi populum vult ab infesto hoste liberare, item ad cædem decurrit.

In hac parte thesis nostræ et in quibusdam aliis, de natura regiæ auctoritatis scribimus, quia nonnulla illi et tyrannicidii doctrinæ communia videntur. Quum enim rex temperans delegatæ potestatis viget, eam apud se, annuente populo, retinet : quum autem, perversis naturæ gentisque legibus, rex potestatem suam in damnum populi, non in salutem exercet, hoc ferunt graviter cives et

1. Liber Proverbiorum, c. VIII, 15.

sæpe ad novas res consurgunt. Tum scriptores reperias qui tyrannicidium extollant, et homines rationis impatientes a quibus facinus illud perpetretur.

Ocius profitendum est Novum Testamentum a Vetere longe distare, nec eadem mente theocratica inspirari. Cuilibet æquo animo illa perspicienti plane apparet Christus neque novarum rerum agitator neque dominationis regnive ambitiosus. Frustra pontifices summi Gregorius VII et Innocens III, medio ævo, ex cathedral scripta torquere et a vera sententia avertere conati sunt : nemini non liquet Christum dominationem nec sibi nec discipulis appetivisse. Cujus maxima hæc habeo documenta quæ ipse dictitabat : << Non veni ministrari, sed ministrare. Regnum meum non est de hoc mundo '. » Denique in noto et ab omnibus sæpe usurpato loco, nitide disjunxit quod ecclesiæ et quod civili potestati debetur, dicens : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari et quæ sunt Dei Deo 2. >>

Proinde Christus regnum terrestre a cœlesti disjunxit nec censuit æquum ut alterum alteri imperaret. Sed dum regnum divinum in medias hominum res intrudit christiana religio, quærendi locum subjicit quo modo utrumque regnum consociari et terminari possint. Illud quidem Evangelium vix attingit: hæc erit quæstio ad investigandum proposita medio ævo et recentioribus.

Apostoli certe et Patres Ecclesiæ veris Christi affectibus et monitis ducti sunt in agendi ratione cujus normam exhibuit et expressit Paulus. Omnibus nota est vox illa sæpius in contrarias partes explicata et sane controversiis opportuna : « Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt..... Dei minister est tibi in bonum. Si malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit 3. »

Igitur censet Paulus civilem auctoritatem a Deo oriri, civitatisque habitum et rationem a Deo institutam esse et ideo legi parendum vel cuilibet legitimæ auctoritati. Qui monitus ad omnem publicorum institutorum habitum plane spectat, ad regium impe

1. Evangelium secundum Matthæum, XX, 28. - Evangelium secundum Joannem, XVIII, 36.

2. Evangelium secundum Matthæum, XXII, 21. 3. Epistola Pauli ad Romanos, caput XI.

« PoprzedniaDalej »