Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ut vero accuratius exquiramus qua vi acti quove monitu instincti decimi sexti seculi scriptores ad hanc quæstionem de tyrannicidio accesserint, operæ pretium est paucis explanare quid de hoc senserint Græci et Romani. Quamvis enim ab illis multum discrepet Gallica societas, seu politicam spectes, sive religionem et mores, plurima sunt tamen quibus nos, veterum quasi hæredes et alumni, atavorum habitum referamus : mores nostri et in rebus publicis assiduæ apud nos mutationes quasi ad imitationem Atheniensium vel Romanorum evadunt; discipulis instituendis adhibita ratio, antiquos homines plurimum imitata, eorum apud nos lum depravatas opiniones, quum excellentia instituta prorogavit. Quæ quidem affinitas et similitudo inter gallicam et antiquam societatem non alias manifestius forsitan eminet quam in illo litterarum Renovationis seculo, quo tempore miratione in veteres scriptores perciti, eos omnes nostri homines imitabantur, et scripta imitando ad sensus etiam et animi affectus resumendos sensim declinabant.

Eo pertinet igitur opusculum nostrum, ut commemoremus atque ante oculos historicorum, aut philosophorum, hactenus disjunctas, nunc in eumdem locum a nobis coactas, sententias ponamus, quas de tyrannicidio expresserunt et nobis tradiderunt decimi sexti seculi scriptores. Haud speramus quidem fore ut omnia, quæ dicturi sumus, nova videantur omnibus; sed erimus voti compotes, si omnia cogere, quæ quasi secretis dispersa monumentis latent, potuerimus. Quod saltem novum erit, ni fallimur, nec forsitan admodum inutile.

CAPUT PRIMUM

DE TYRANNICIDIO APUD GRECOS ET ROMANOS

In Græcorum annalibus, duo viri, eximio splendore fulgentes, speciem quam vividissime expressam exhibent : Harmodius et Aristogiton arctissime inter se conjuncti. Qui quidem, post Hipparehi cædem in locum summorum heroum provecti, tamen, si auctorem Thucydidem sequaris ', fæda quadam et turpi causa ad vindieandas privatas injurias deducti sunt. Quin imo non solum Athenas servitute non liberaverunt, sed etiam id tantum profecere ut Hippiæ sævitiam acuerent, Atheniensibusque gravius et intolerabilius jugum imponerent, donec, per Cleomenem Lacedæmonium everso Hippia, tandem oculis effulserit renovata libertas. Attamen, spreto scriptorum testimonio, populus alacribus studiis incensus non secius Harmodium et Aristogitonem laudibus extollere, eorumve memoriam summa veneratione prosequi. Nemo non novit vulgatum illud carmen, a Callistrato, ut creditur, compositum et nobis ab Athenæo servatum , quod posterius apud Athenienses festum et populare floruit :

In myrti ramo gladium feram,
Sicut Harmodius Aristogitonque,
Quum tyrannum occiderunt,
Liberasque Athenas præstiterunt.
Carissime Harmodi, non utique mortuus es :
Beatorum sed in insulis te aiunt esse,
Ubi velox pedibus Achilles,
Tydidemque ubi aiunt esse Diomedum.

1. VI, 54.
2. Athenæi Deipnosophistarum liber decimus quintus.

In myrti ramo gladium feram
Sicut Harmodius Aristogitonque,
Minervæ quum in sacrificiis
Virum tyrannum Hipparchum occiderunt.
Semper vester honos in terra durabit,
Carissime Harmodie et Aristogiton;
Quod tyrannum sustulistis,
Liberasque præstitistis Athenas.

Artifices quoque ad consecrandas Harmodii Aristogitonisque laudes adhibiti sunt. In media enim Agora stetere eximiorum juvenum imagines apud suggesta ex quibus oratores de summis reipublicæ rebus disserebant. Illud quidem notabilius quod ea tempestate haudquaquam omnes temere tali præmio afficiebantur quicumque de civitate bene meruissent; sed quasi ad deorum numerum adscribebatur si quis ad perennem memoriam marmoreo signo commendaretur : qui honos ab initio apud Athenienses Diis tantum et heroicis viris concessus. Primi fuere, credo, Hipparchi interfectores qui ea lege soluti fuerint per singulare exemplum.

Quam rem non est quod magnopere mireris, si quales fuerint publici Atheniensium mores attenderis : libertatem enim ante omnia colebant et tyrannos vividissimo odio insectabantur. Populare imperium et æquum in civitate jus tali amore fovebant ut inspectum et infestum haberent eximium quemque supra vulgus eminentem ac pericula ab insignibus viris imminentia averterent exquisita illa et salutari ostracismi pæna, scilicet exsilio.

Adeo vigebant libertatis amor et tyrannorum odium alte in civium animo defixa ut eadem deprehenderes et in philosophorum scriptis, eorum præcipue qui Socratis doctrinam penitus sequuntur.

Xenophon, in parvo dialogo cui inscribitur Hiero, in quo Simonidem poetam inducit cum Syracusano tyranno confabulantem, haud semel profitetur vim esse in tyrannos adhibendam : « Non solum, ait ?, civitates cæsum tyrannum non ulciscuntur, sed etiam tyrannicidas summis afficiunt honoribus; non solum non arcent sacris ut privati civis interfectores, sed in templis imagines eorum dedicant ad egregium facinus memoriæ commendandum. >>

Item et Plato, institutionis Socraticæ alumnus et interpres, invidiam in tyrannos explicat. Nempe sub extremam Gorgiæ partem,

1. Capul iv.

[ocr errors]

quæ argumenta intendit Socrates ad refellendam adolescentuli cujusdam arrogantiam plane ex intima conscientia cujuslibet Atheniensis expromit, tyrannum in hoc temerario sophistarum discipulo subodorantis. Quod vero Plato summatim tantum et leviter alias præstringit, idem aperte et sine ambagibus in nono de Republica libro explicat, ubi subtilius rem perscrutatur et vivida eloquentia in lucem profert. In quo profitetur duas esse causas cur fiant tyranni, quarum alteram inveneris, si tyrannorum mentem, qualis sit, alteram autem si populi vitia, qualia sint, diligenter inspexeris. Uno scilicet styli ductu societatis antiquæ miserias et vitia nobis aperit, tyrannum cum privato viro componens: hic plurimis servis stipantibus in eorum rebellionem fulcitur quos opprimit quanquam a natura ad libertatem creatos; ille vero solus, sine opibus, sine præsidio, populum semper ad vindicanda jura paratum nulliusque molestiæ patientem coercet ac moderatur. In loco notissimo qui fere ab omnibus illis perscriptus aut translatus est qui tyrannicidii patrocinium susceperunt, Plato matris cædi æquiparat tyranni in patriam sævitias, et ideo gravissimas humanæ justitiæ pænas in potestatis iniqua conditorem evocare videtur. Hæc erant argumenta, hæ hortationes quæ efferre ardentem juventutem et ad cædem animo fovendam incitare possent '. · Aristoteles quoque, in Politica, regem a tyranno quam solertissime sejungens in hunc omnes acerbitates omniaque convicia coacervat ?.

Nec Athenis tantum illud in tyrannos odium comperias usque ad cædem prolapsum. Apud omnes civitates græcas æque ad laudandum et divinis quasi honoribus extollendum tyrannicidium processum est 3.

Nullum fere reperias apud Græcos scriptorem, qui hac de re parcius egerit vel alicui religioni indulserit quum periculosum illum reipublicæ servandæ modum tractaret, quo efficitur ut idem una accusator, judex et carnifex arbitrio suo evadat; vel qui expresse illud facinus respuerit, præ se sanctam illam et venerandam legem ferens qua vetatur ne quis sibi ullum in alienam vitam jus arroget. In ratione et in usu, quicumque potestatem vel specie vel re occupasset, extra jus commune detrudebatur et sine præsidio manibus quibuslibet permittebatur ad libertatem vindicandam armatis.

:

1. Vide doctissimi viri Egger libellum cui inscribitur : Études d'histoire et de morale sur le meurtre politique. Turin, 1866, in-4.

2. Lib. VIII, 8.
3. Vide Polybium, II, 59 et seq.

A Romanis tyrannicidium haud secus atque a Græcis et laudatum et honoratum fuit. In regum imperium tantam invidiam Tarquinii conflaverant ut nomen ipsum regum semper populus Romanus perosus fuisset. Brutus popularem potestatem instituit et institutam morte duorum filiorum sanxit. Inde pro jure habita est vis adhibita in tyrannos restituendos, et primo tempore in lege Valeria, jus illud expressum est, qua perpetuæ animadversioni et vindictæ publicæ obnoxius erat si quis re vel mente manum ad potestatem admovisset violentam et illegitimam !. Ab hoc tempore Urbis annales abundant actis quæ in memoriam revocant Græciæ civitates

pro libertate adversus tyrannos decertantes, quos ex sese usque pariebant. Seu plebis præsidio, seu senatus fultus, sive ex humili ortus loco, sive ex patricia gente regnum si quis affectabat, haud semel obiit et legibus in antecessum annuentibus et publica opinione.

Quanquam moribus et institutis Roma Græciam refert, profi tendum tamen est Romæ, sub imperio consulari, nunquam habitas esse de tyrannicidio illas laudatorias orationes quibus parum parcebant Græci scriptores. Nec mirum : primis enim temporibus Romani in agendo' magis quam in loquendo erant occupati. Posterius vero rhetores Græci cætera Romanos docuerunt et præsertim oratorias declamationes, quibus facile sive in concione, sive in ludo scholastico moventur hominum affectus.

Primus Tullius admovit mentem ad usurpandas voces et figuras Græcorum in laudando Bruto ejusque sociis post Cæsarem cæsum. Brutum enim et Cassium tyrannoctonos dicit, quod verbum a Græco sermone mutuatur, heroesque vocat et subjicit se nulla re magis adhuc delectatum præter idibus Martiæ. Idem in epistola ad Atticum : « Omnia licet concurrant, idus Martiæ consolantur. Nostri autem pores, quod per ipsos confici potuit, gloriosissime et magnificentissime confecerunt ?. »

Ceterum apertissime suam et omnium simul Romanorum sententiam declarat, in libro de Officiis, vividis extollens laudibus Cæsaris cædem, tyranni et tyrannicidæ omisso nomine : « Sæpe tempore fit, ut, quod plerumque turpe haberi soleat, inveniatur non esse

[ocr errors]

1. Vide Titum Livium, II, 8. 2. Ad Atticum, XIV, 6 et 4.

« PoprzedniaDalej »