Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quin imo, quum Henricus quartus Protestantium fidem catholica religione mutavit, Lutetiæque et totius regni evasit dominus, atque Henoticorum factio abolita est dempto jure nocendi, etiam tunc tyrannicidium laudibus effertur a Buchero in Apologia Castelli, qui occidendum Henricum quartum susceperat.

Quod vero gravius, Mariana, qui nihil perturbationibus ab Henoticorum confœderatione commotis implicitus est, apud Hispanos degens in Societatis Jesu monasterio, nefandam regicidii exhibet apologiam. Ejus liber De rege et regis institutione unus maxime inclaruit, maximamque invidiam conflavit, diutissimeque in hominum memoria viguit sive eloquentiæ nervis et elegantia, sive Societatis cujus erat particeps famoso nomine : cui quidem haud immerito sæpius crimini datum est, quod per fas et nefas dominationem in politicis simul et religiosis rebus consequi voluerit.

Denique auctores ipsi mediocribus et temperatis mentibus, qui in scribendo non cæco religionis furore permoti sunt, nec protestantium catholicorumve partes secuti, contagionem cupiditatum effugere, quæ æquales et circumstantes præstringebant, non valuere. Solus fere sapiens Cujacius, totus in investigandis juris Romani penetralibus, non se dedit commovendum acerrimis contentionibus quibus tota Gallia tunc cruentabatur idque tantum objecit increpantibus amicis: Quid hoc ad edictum prætoris? Sed alii omnes jurisconsulti non eamdem servaverunt modestiam; Carolus Molinæus præsertim, quanquam maximo regum amore flagrabat, nihilominus ad comprobandum tyrannicidium prolapsus est de jure canonico disputans. In Republica, qui non liber est ad conviciandum ex tempore scriptus, sed matura mentis cogitatione ortus et gravissima ornatus eruditione, Bodinus, absolutæ potestatis fautor, in regum cædem sane invehitur, sed tyrannicidio et ipse nonnunquam acquiescit, aditum nefariis controversiis et consiliis præparans si quis imbecillo animo vel obcæcata mente libidinibus pravis indulserit.

Proinde catholicorum et protestantium decimo sexto seculo de tyrannicidio doctrinæ ex re et tempore aperte ortæ sunt : Reformati primum a regibus nihil non exspectare, illisque meram et absolutam potestatem deferre, dummodo ad propagandam suam fidem adhiberent; illis tantum succurrit vindicanda libertas, quum sibi infestos esse agnoverunt reges. Catholici contra, quum grandibus verbis causam potestatis regiæ extulissent et commoda, fusiusque se totos illi addictos esse dictitassent, in lacessendo reges et convi

ciando adversarios antecessere ex quo manibus excidit sceptrum. Utrique professi sunt se libertati non gratuito amore inservire, sed tantum novas res affectare ut factionis suæ commodis indulgerent. Eruendum regum imperium utrique aggressi sunt, quod dominationem occupandam, non libertatem instituendam votis affectabant. Nec tantum scribendo vel rerum rationes scite explanando quod mens parturiebat exprompsere, sed in bella civilia, in cruentissimas cædes nefarius erupit furor, parique apud posteros et protestantes et catholici damnatione infamandi sunt, quod neutri ad excelsiores æqui et justi leges respexere.

Quod si ad magna vitæ moralis principia erexerimus oculos et gravissimam juris publici quæstionem agitaverimus qua arte propugnandi, quibusve armis accingetur populus adversus principes vi summam potestatem adeptos vel improbe et violenter exercentes, parum novi luminis a decimo sexto seculo affulgebit. Namque inter doctrinam vel religiosissimam et usum experientiamque usque intruditur vis invicta humanarum libidinum, quæ nova semper ante pedes suggerunt, quibus offendit recti conscientia hæretque mens dubia et mœsto angore distenta.

Ad hæc solvenda Secundatus ipse nil fere lucidius valentiusve obtendit quam Aristoteles plus viginti seculis antea. At verborum ipso tenore et clementiori habitu in hac difficili et quasi lubrica quæstione, quam æquo et placido animo fere non tractari possis, significat et testatur quantum a rudibus et feris humaniores in dies et liberaliores evaserint publici mores: hoc forsan apud recentiores rerum publicarum ratio a veterum institutis et moribus maxime discrepat. Et quod magis notatione dignum, instituta recenter ratic in Gallia regimenque populare ad emendandos et leniendos mores optime profecit, ut nullus sit hodie inter Gallos quin satis habeat abdicatione tantum pœnas debitas sumi ab improbo rerum arbitro. Doctrina vero quæ cædem publicam suadet a quovis vere libertatis fautore respuitur et quam severissime condemnatur. Abolitum anno 1848 capitale supplicium de politica causa nemo est qui posterius restituendum existimaverit.

FINIS

INDEX

EDITORUM OPERUM, QUÆ TRACTAVIT ET QUIBUS USUS EST
HUJUSCE THESIS AUCTOR

JOANNES SARESBERIENSIS. Polycraticus, sive de nugis curialium ac ves-
tigiis philosophorum libri octo. Lugduni Batavorum, ex officina Joa-
nis Maire, 1639, in-8. (Hoc opus antea aliquoties vulgatum fuerat.)
THOMAS AQUINATIS (S.). Opuscula omnia. Venetiis, apud hæredem
Hieronymi Scoti, 1587, in-fol.

--

Summa theologiæ. Lugduni, apud fratres Deville, 1738, in-fol.
OEuvres complètes. Paris, Louis Vives, 1871-1880, grand in-8. In tomo
octavo continetur Commentum in libris Sententiarum Petri Lom-
bardi.
ERASMUS.

-

Adagiorum chiliades quatuor, cum sesquicenturia. Oliva
Roberti Stephani, 1558, in-fol.

:

Hoc opus Erasmi primum Lutetiæ impressum est anno 1500, in-4, sub
illo titulo Desiderii Herasmi Roterodami veterum, maximeqne insi-
gnium parœmiorum, id est adagiorum collectanea.
MACHIAVELLI Niccolo.

-

Opere varie. Firenze, per Bernardo di Giunta,
1531-1532, 3 part. in-4. OEuvres. Paris, 1793, chez Volland,
12 vol. in-8.
CALVINUS. Christianæ religionis institutio, totam fere privatis sum-
mam, et quicquid est in doctrina salutis cognitu necessarium com-
plectens omnibus pietatis studiosis lectu dignissimum opus, ac recens
editum. Præfatio ad christianissimum regem Franciæ, qua hic ei liber
pro confessione fidei offertur. Joanne Calvino Noviodunense autore.
Basilex, 1536, in-8. — Primum anno 1541 in gallicum sermonem trans-
latus fuit hic Calvini liber.

[ocr errors]

LA BOETIE. La servitude volontaire ou le Contre-un. Boetiani

-

---

libellus anno 1549 scriptus primum in vulgus editus est in libro cui
inscribitur: Mémoires de l'Estat de la France sous Charles IX, 1576.
(Vide infra.)

[ocr errors]

JACQUES GREVIN. Le Théâtre. Paris. Pour Vincent Sertenas et Guillaume
Barbé, 1562, pet. in-8.

-

G. DE SALUSTE DU BARTAS. La Muse chrestienne. A Bourdeaus, par
Simon Millanges, 1573, in-4. In hac editione continetur Judith poema.

-

Ses œuvres. Paris, chez Gubriel Buon, au clos Bruneau, 1579, in-4.

FR. HOTOMANUS. Franco-Gallia, sive tractatus isagogicus de regimine
Regum Galliæ et de jure successionis. Genevæ, ex officina Jac. Stoeri,
1573, in-8.

Le Réveille-matin des François et de leurs voisins, composé par Eusèbe
Philadelphe cosmopolite, en forme de dialogues. A Edimbourg, de
l'imprimerie de Jacques James, 1574, in-8.

Mémoires de l'Estat de la France sous Charles neuviesme, contenant les
choses plus notables, faites et publiées tant par les catholiques que
par ceux de la religion depuis le troisième édit de pacification fait au
mois d'aoust 1570 jusqu'au règne d'Henri troisième. A Meidelbourg,
1576, 3 vol. in-8.

[ocr errors]

J. BODIN. Les six livres de la République. Paris, 1576, in-fol. -
J. BODINI Andegavensis, De Republica libri sex, latine ab autore red-
diti. Lugduni, et venundantur Parisiis, apud Jacobum Du-Puys, 1586,
in-fol.

-

[ocr errors]

G. BUCHANANUS. De jure regni apud Scotos. Edimburgi, 1580, in-8.
H. LANGUETUS. Vindicia contra tyrannos, sive de principis in populum,
populique in principem, legitima potestate. Stephano Junio Bruto Celta
autore, 1579, Basle, Guarin, pet. in-8.

Libellus ille Huberti Langueti anno tantum 1581 in vulgus editus fuit,
et antiquiorem annum ei falso inscripsit Guarinus typographus, ut
nobis visum est.

- De la puissance légitime du prince sur le peuple et du peuple sur le
prince. Traité très utile et digne de lecture en ce temps, écrit en latin
par Estienne Junius Brutus, et nouvellement traduit en français.
S. l., 1581, pet. in-8.
MONTAIGNE (Michel-Eyquem de). Les Essais. Cinquième édition aug-
mentée d'un troisième livre et de six cents additions aux deux pre-
miers. Paris, Abel l'Angelier, in-4, 1588. Prima editio anno 1580
vulgata est.

-

- Essais publiés et annotés par Amaury-Duval. Paris, Chasseriau, 1820-
1823, 6 vol. in-8.

Advertissement des catholiques anglois aux Françoi catholiques, du
danger où ils sont de perdre leur religion et d'expérimenter, comme
en Angleterre, la cruauté des ministres s'ils reçoivent à la couronne un
roi qui soit hérétique. S. l., 1586, in-8.

De justa Henrici tertii abdicatione e Francorum regno, libri quatuor.
Parisiis, apud Nicolaum Nivellium via Jacobæa, ad insigne Columna-
rum, 1589, in-8.

De justa reipublicæ christianæ in reges impios et hæreticos authoritate,
justissimaque catholicorum ad Henricum Navarræum et quemcumque
hæreticum a regno Galliæ repellendum confœderatione. Parisiis, apud
Guilielmum Bichonium, via Jacobæa, 1590, in-8.

Second Advertissement des catholiques anglois aux François catholiques
et à la noblesse qui suit à présent le roy de Navarre. A Paris, chez
Guillaume Bichon, rue Saint-Jacques, 1590, in-8.

Apologie pour Jehan Chastel, Parisien, exécuté à mort, et pour les Pères

et escholliers de la Société de Jésus bannis du royaume de France, par
François de Vérone Constantin. S. l., 1595, in-8.

De rege et regis institutione libri III. Toleti, apud Petrum

J. MARIANA.
Rodericum, 1599, in-4.

FR. SUAREZ. Opera omnia. Editio nova a Carolo Berton. Parisiis, apud
Ludovicum Vives, bibliopolam editorem, 1856 et annis sequentibus.
In tomo vigesimo quarto continetur libellus primum in lucem editus
anno 1613, cui inscribitur : Defensio fidei catholicæ adversus Angli-
canæ sectæ errores, cum Responsione ad Apologiam pro juramento
fidelitatis.

JAC. A. THUANUS. Historiarum sui temporis libri. Hujus operis prima
editio vulgata fuit Parisiis, apud Mamert Patisson, 1604, 1 vol. in-fol.,
et apud Drouart, 1607-1609, 3 vol. in-fol.

Altera editio Londini excudi curavit Samuel Buckley, 1733, 7 vol. in-fol.
Les canons des conciles de Tolède, de Meaux, de Mayence, d'Oxford et
de Constance, etc., 1615. S. l., in-8.

TH. AGRIPPA D'AUBIGNÉ. Les Tragiques. Au Désert, 1616, in-4. Edi-
tion Lalanne. Paris. Chez Jannet, 1857, in-12.

CLAUDIUS SALMASIUS.

[ocr errors]

S. l., 1649, in-fol.

Defensio regia pro Carolo I. Sumptibus regiis.

Apologie pour Charles Ier, roy d'Angleterre, par Messire Claude de
Saumaise. Paris, chez la veuve Mathurin Dupuis, 1650, in-4.

JOANNES MILTONUS. Pro populo Anglicano Defensio contra Claudii
Anonymi, alias Salmasii, Defensionem regiam. Londini, typis Du Gàr-
dianis, anno Domini 1651, in-16.

[ocr errors]

JAC. CUJACIUS. Opera quæ de jure reliquit. Opera et studio Caroli
Annibalis Fabroti. Lutetiæ Parisiorum, 1658, 10 vol. in-fol.
CAR. MOLINÆUS.

-

Omnia quæ exstant opera. Parisiis, sumptibus Dio-
nysii Thierry, via Jacobæa, 1681, 5 vol. in-fol.

P. BAYLE. Dictionnaire historique et critique, troisième édition. Rot-
terdam. Mich. Bohm. 1720, 4 vol. in-fol.

-

Recueil de pièces touchant l'histoire de la Compagnie de Jésus composées
par le père Jouvenci, jésuite. Liège, 1713, pet. in-8. - Les sentiments
des Jésuites pernicieux à l'autorité et à la vie des souverains, p. 193
du Recueil.

Annales de la Société des soi-disans jésuites. Paris, 1764, 4 vol. in-4.
SAINTE-BEUVE. - Tableau historique et critique de la poésie française et
du théâtre français au xvi siècle. Paris, Charpentier, 1869, in-12.
Illius libri prima editio anno 1828 vulgata est.

MICHELET.

-

Mémoires de Luther. Paris, Hachette, 1835, 2 vol. in-8.
HALLAM. Histoire de la littérature de l'Europe pendant les xve, xvie et
XVIIe siècles, traduit de l'anglais par Alphonse Borghers. Paris, La-
drange, 1839, 4 vol. in-8.

LABITTE.

[ocr errors]

De la démocratie chez les prédicateurs de la Ligue. Paris,
Joubert, 1841, in-8.

De jure politico quid senserit Mariana. Lutetiæ Parisiorum, 1841, in-8.
SAYOUS. Études littéraires sur les écrivains français de la Réforma-
tion. Paris, Cherbuliez, 1854, 2 vol. in-12. Prima editio anno 1842
vulgata est.

R. DARESTE.

H. CHEVREUL.

-

- Essai sur François Hotman. Paris, Durand, 1850, in-8.
Hubert Languet. Paris, Potier L., 1852, in-8.

--

« PoprzedniaDalej »