Obrazy na stronie
PDF
ePub

nec cunctanter perhibuit penes quemlibet esse jus occidendi tyranni, sollicito animo inquirit an liceat veneno tyrannum occidere. <«< Quæstionem tamen habet, an par facultas sit veneno herbisque lethalibus hostem publicum tyrannumque (idem enim judicium est) occidendi; quod ex me annis superioribus princeps quidam in Sicilia rogavit quo tempore in ea insula theologiæ scholas explicuimus. » Sane mirandum quibus argutiis nugisque anilibus illius ætatis theologorum mens distineatur, sed magis etiam mirandum quo responso talis agitata quæstio enucleata sit. Sæpe id factum scimus, inquit mirabilis noster casuista. Nobis tamen, qui non quid faciant homines sed quid per naturæ leges concessum sit despicimus, hæc est instituenda quæstio. Leges autem naturæ per quas ferro quemquam eximere licet, non item veneno uti concesserunt. At enim quid interest ferrove an veneno perimas. Est quidem difficilius principi venenum temperare, ex quo præsertim gustu epulas explorare usitatum est; sed si occasio opportuna offeratur, quin ad eam adeo promptam recurras tollendi hostis rationem. Equidem non negabo his argumentis magnam vim inesse, subjicit Mariana, quasi invitus renitatur. Sed vincit animi pietas et religio, nimirum crudele enim et a christianis moribus alienum co adigere hominem ut sibi ipsi manus afferat lethali veneno in cibo aut potu temperato, namque jure naturæ in vitam suam sævire vetatur omnibus. O miram hominis et flagitiosam amentiam! Qui modo frigide et impudenter in cruorem immergebatur, nunc caute et verecunde abhorret nescio quod somniatum scelus ejus qui inscius et invitus mortem sibi adsciverit. Quid, ait, refert prudenti an ignaro lethale venenum propinetur? at interfector non ignorat quo mortis genere utatur, et ad auctorem redit sceleris per ignorantiam commissi culpa. Quod si exterius ab alio adhibeatur venenum, nihil adjuvante eo qui perimendus est, quod humanitatis legibus jurique contrarium fuit, omni noxa caret ut cædes quævis et auctor noster nulla cunctatione illi assentit modo. Tota igitur quæstio in hoc versatur ut veneno vestes potiusquam cibos potusve inficias : « Nimirum cum tanta vis est veneni, ut sella aut veste delibuta vim interficiendi habeat 1. » Sane pudeat ad humanam rationem respicientem stulta hæc et nefaria referre, ni operæ pretium sit hoc exemplo docere nihil esse quod non a mente humana excogitari possit. Hæc est ceterum decimi sexti seculi indoles, ut promiscue

1. P. 85.

DOUARCHE.

7

absurda et gravia, concinnitatem et sordes proferat. Illud nostrum Pascalium omisisse plane desiderandum, namque in litteris ad Provincialem amicum scriptis multo magis quam alia quædam pertinenter affulsisset.

Non solus est Mariana theologorum e Societate Jesu qui tyrannicidium comprobaverit, ut plane liquet Jesuitarum historiis et sententiis Jesuitarum auctoritati regum et vitæ exitiosis 1. Soarius, unus e summis illius Societatis et fere omnium temporum a Thoma theologis, hanc eamdem doctrinam confirmavit.

In tertio De legibus libro, pedetentim doctrinam Thomæ sectatur. Si rex legitimus jusserit injusta quædam, seu leges iniquas ediderit, nihil aliud quam abnuenda obedientia; quippe lex iniqua non legis loco haberi potest. Sed in usurpatorem, in tyrannum scilicet, quod ab antiquis usurpatum est nomen, longius spectat jus populi : et de more legitimo et vi illi obviam eundum ut hosti publico. At melius tolerare nequitiam ejus quam in eum insurgere, dummodo toleranda sit ejus dominatio; namque vel in insurgendo inest sæpius multo pejus malum quam in subeunda tyrannide.

Sed in Defensione fidei catholicæ et apostolicæ adversus anglicana sectæ errores, quum decertandun suscipiat adversus regiam potestatem quæ sibi nihil non permitti jure contenderit, multo longius. pergit Soarius. In hoc libello perhibet tyrannum vel usurpatorem qualicumque modo sese habuerit a quovis e civibus sustolli posse, si nulla alia subdita fuerit ratio avertendæ dominationis. « Hunc tyrannum quoad titulum interfici posse a quacumque privata persona, quæ sit membrum reipublicæ quæ tyrannidem patitur, si aliter non possit rempublicam ab illa tyrannide liberare 2. >>

Quod si ad regem spectes jure legitimo, qui tyrannum egerit in deterius magistratu abusus, tunc duo sunt quæ discerni oporteat. Quum violatis legibus et proculcata justitia uni capiti incubuerit minans, ejusque impotentiæ obnoxia fuerit vel tua, vel patris vita, vel matris, filii, filiæve, sane licebit vim vi repellere et ad ultimam rationem recurrere; sed utique ex arbitrio erit ut publicæ tranquillitati privatam injuriam condones vindicandam sponte tua nec ullo alio adactus officio quam charitatis respectu; «< hæc obligatio ad ordinem charitatis spectat ». Quum vero civitati toti et

1. Vide les Sentiments des jésuites pernicieux à l'autorité et à la vie des souverains, in libello cui inscribitur: Recueil de pièces touchant l'histoire de la Compagnie de Jésus. Liège, 1713.

2. Lib. VI, cap. IV, § 5, 6, 7.

libertati publicæ, quietique, vel vitæ omnium infensus exstiterit rex, tunc legitima cædes, tunc vel cuilibet ex privatis licet armare manus et communem causam ulcisci, et a rege ut ab hoste publico supplicium sumere : « Et tunc certe licebit principi resistere etiam occidendo illum, si aliter fieri non possit defensio1. » Tum quia si pro vita propria hoc licet, multo magis pro communi bono; tum etiam quia civitas ipsa seu respublica tunc habet justum bellum defensivum contra injustum invasorem, etiam si proprius rex sit; ergo quilibet civis, ut membrum reipublicæ, et ab ea vel expresse vel tacite motus, potest rempublicam defendere in eo conflictu, eo modo quo potuerit. >>

Sæpius, haud equidem injuria reor, confirmatum est hanc de tyrannicidio doctrinam ab universa Jesu Societate fuisse exhibitam. Haud infitiandum certe opera Marianæ, Toleti, Soarii, Gregorii de Valentia et ceterorum ejusdem Societatis theologorum et in lucem prolata et iterum atque iterum typis recussa esse, annuentibus et collaudantibus Jesuitarum proceribus. Attamen fatendum est, postquam liber De Rege et regis institutione tota in Gallia maximam concitavisset invidiam et indignationem, atque a Senatu Parisiensi ad flammas damnatus fuisset, a summo Jesuitarum præfecto, Aquaviva, decreto notissimo interdictum fuisse ne quis posthac Societati agregatus istas quæstiones agitaret, et, sicut modo, de doctrina regum cædis ac rebellionis dissereret. Decretum R. P. Claudii Aquavivæ Jesuitæ larga manu in Gallia tum effuderunt. Id præsertim prudentia actum est; affirmat enim Juvencius hoc edictum nec in Hispania nec in Lusitania divulgatum fuisse. Qua de causa, non omnes Jesuitæ, adversante licet et Senatus et Aquavivæ decreto, præcepta, quæ Mariana docuerat, neglexerunt.

1. Lib. III, cap. 1, § 8, et lib. IV, cap. vII.

CONCLUSIO

Nunc in concludendo peragratum iter respicientibus, et breviter collecta rerum serie definientibus quali mente calviniani et catholici scriptores de tyrannicidio disseruerint, plane manifestum erit omnibus hanc exitiosam nefandamque doctrinam si minus suasione. commendatam at saltem laudibus probatam.

Primus est Erasmus, acer et solers litterarum existimator, qui mollem et placidum libertatis amorem in criminando exhibuit, Tullii referens in dubitando elegantiam, Lucianive in mordendo urbanam asperitatem. Eum Stephanus Boetianus insequitur, qui etiam tunc adolescentulus, vixdum remotis præceptoribus, penitus veterum librorum succo imbutus disciplinaque institutus, ad declamationes vanas nocendique expertes in tyrannos invehitur nilque ad effectum spectantes, sed quæ posterius ut infensa arma in Galliæ reges intentabuntur, invito et insciente auctore. Apud utrumque quam apertissime emicat auctorum veterum mens absque religioso affectu. Et altius prospicientes affirmare possimus futurum fuisse ut illa mens et ille instinctus non in deterius declinasset, ni Machiavellus fuisset qui exitiosam suam disciplinam perfidaque præcepta adjunxerit et ut principes ita privatos, conjurationum artifices, ad frigidam crudelitatem et compositam sævitiam impulerit.

Sed jamjam appetebat tempus, quo hæc de tyrannicidio quæstio et gravior et ad libidines permovendas aptior exstaret, quum scilicet a religiosis factionibus agitari cœpta est, et ad ultionem sive ad dominationem pro instrumento adhiberi. Tunc eminuit Reformationis virtus protestantes vexata fide ad vim et rebellionem confugiunt et ex ordinibus suis scriptorem præferunt altissima eruditione, qui in Franco-Gallia jus rebellandi legitimum habendum

confirmet et regnum apud Gallos non ex hæreditate sed ex electione ortum contendat. Exstitere et alii latius etiam Hotomano pergentes, qui laudibus Mereum Politrotum prosecuti sunt eumque cælestibus sedibus dignati sunt. Hubertus Languetus in Vindiciis contra tyrannos et Buchananus in libro De jure regni apud Scotos consortium iratas mentes vivide expromunt, post atrocem illam cædem Sanbartholomæa die habitam, et aperte prædicant jus esse occidendi tyrannos, id est Guisios et regem Carolum nonum. Permulti dein libelli vulgatam Protestantium doctrinam referunt, argumentisque innituntur quorum in errores sane animadvertendum, quanquam sævitiis iniquis vexati et horrenda illa trucidatione lacessiti rursus sese tuentur et vindicant.

Calviniani scriptores, et præsertim Languetus, a sacrosanctis Scripturis præcipue instinguuntur, non neglectis antiquorum vel recentiorum annalium exemplis. Confirmavimus poetas quoque ex eodem fonte hausisse, maxime Bartasium in suo Judith carmine, Albinium in Tragicis et Grevinum in Cæsaris tragoedia. Omnes æque sive carminum sive pedestris sermonis auctores certatim operam impenderunt ad stimulandos animos, doctrinasque consociorum confirmandas.

Ceterum maximi fuere momenti res præsentes et tempora ad acuendos protestantium animos: quod maxime patuit quum rerum mutata vice Henricus tertius, post civilem in viis Parisiensibus pugnam et Guisios principes occisos, cum Navarro societatem amicitiamque conciliavit, tunc protestantes omnes regiæ auctoritatis facti sunt propugnatores et jus hæreditarium defendere posthabito eligendi jure, et multo magis a fovenda tyrannicidii doctrina abhorrentes.

Henotici contra, quod sane mirandum, sollicita mente metuentes ne Navarrus, reformatæ fidei fautor, regni rebus procurandis præficiatur sese in locum Hugonotorum supponunt partesque excipiunt. In Henricum tertiumque Navarrumque libros proferunt infensos, quibus nil ex sese conspicui elicientes argumenta rursus retrudunt ab Hotomano, Langueto, Buchananove hausta.

Hi fuere Aurelianus, Bucherusque et auctor incertus libri De justa reipublicæ christianæ authoritate. Qui ultro profitentur se in suum usum invertisse doctrinas nuper ab adversariis prolatas. Illi quoque pro sua parte auctores Græcos Romanosque commemorant et ex Scripturis plurima desumunt exempla, Renovationis pariter Reformationisque virtutem et instinctum exprimentes.

« PoprzedniaDalej »