Obrazy na stronie
PDF
ePub

Etsi nefas est dubitare evangelia pari aucto

ritate omnia esse, sublimitate tamen rerum, quas nobis exhibet, evangelium Ioannis ceteris antecellere et, qui legunt, facile pervident, et patres unanimi affirmarunt. Etenim Ioannes, non adeo quae Christus gessit atque egit, ut quae dixit ac docuit, eque his illa potissimum, quae de divina huius persona binisque naturis scire referret, literis consignata tradere studuit. Hinc illa, sublimiorum doctrinarum individua plerumque comes, qua hic liber premitur, obscuritas illaeque difficultates quibus lectorem impedire solet. Non enim salebrosum quidquam aut implexum, sed omnia plana et liquida invenimus in ea operis parte qua Christi historia continetur; ast sermones ab eo habiti, hortationes, responsa, effata, sententiae, verba, quae operis pars est longe maxima, ad haec exponenda aut solum intelligenda qui animum ap

pellit, hunc tamquam quidam scopuli circumstare videntur. Neque vero id rerum dumtaxat et materiei arduitati attribuendum. Accidit ut legentes ad quaedam offendamus in speciem pugnantia, quorum etsi nonnulla, velut quae sunt in Io. VI, 46 et XIV, 7, levi negotio componas, at cetera non item. Ipsa orationis forma ea est, ut in argumentis vel assumptio omnino desideretur vel complexio, utque eorum, quae dicuntur, connexum et consequentiam deesse facile existimes. Ad haec accedit illud ipsum quod in laudibus Ioannis merito ponitur, utpote certissimum veritatis indicium atque ad fidem faciendam efficacissimum, quodque cuiusmodi sit, paullo diligentius declaremus necesse est. Non idem negotium est aliorum sermones intelligere in aliquem librum relatos, atque eos quos viva voce inter se aliqui habent. Etenim in rebus, de quibus colloquimur inter nos, significandis partem operae non exiguam sonus ac flexio vocis, gestus, oris habitus et conformatio, animi affectus sese prodentes, ceteraque huiusmodi adiuncta sibi vindicant; quorum tamen nihil exprimi scripto potest, quodque perspicuitati propterea deest, id, qui hos sermones colloquutionesque in historias referunt, aliquo artificio supplere necesse habent. At Ioannes, nullo artificio hac in re usus,

V

Christi atque aliorum sermones ita retulit, ut habiti sunt; id quod perspicere operosum non est iis qui attente et considerate hunc librum perlegunt. Id ipsum vero, etsi Ioanni, ut diximus, laudi vertendum sit ex ea parte quatenus huius fidem comprobat, non tamen potest quin eorum, quae ita referuntur, intelligentiam impeditiorem efficiat. Quapropter, ut ad eam rem cum primis ac sedulo animum advertant, qui hoc evangelium penitus intelligere avent, summopere curandum est.

Quae quum ita sint, perfectum iam esse existimo eius, qui Ioannis evangelium enarrandum sumit, potissimas curas praecipuumque studium in id impendi oportere ut Christi verba in illud relata, depulsis iis quasi nebulis quibus ea quodammodo obumbrantur, quam fieri potest, clareant, divinosque sensus his verbis subiectos levi labore assequamur. Has partes equidem mihi selegi, idque praesertim hoc Commentario edendo recepi, ut, inquam, quae a Christo dicta Ioannes scriptis mandavit, illis difficultatibus liberarem. Cetera vero, quae sunt in hoc evangelio, vix mihi attingenda esse duxi, neque amplius quam opus esset ut ne lectorem non intellecta remorarentur; maxime quod illa, pleraque certe, in tribus libris de Evangeliis, quantum satis est, exposuerim. Quos libros expedit

in promptu esse dum quis hoc Commentarium evolvet; quae enim plenius in illis sunt pertractata, ea in hoc admodum breviter perstringere visum est. Quin etiam iuverit illas quaestiones legisse quas de Ioanne deque eius evangelio in universum habuimus in primo illorum librorum.

Volo autem monitum quemque esse me Catholicis scribere; longiores igitur cum Protestantibus disceptationes a me exspectare non oportere. Argumenta quidem, quibus hi revincantur, haud omisi; sed non illa negligenda putavi quae unis nostris probarentur. .

Ceterum, quod recepi, plene me atque omni ex parte praestitisse tantum abest ut credam, ut probe sentiam plurima in hoc libro repertum iri quae multo amplius exponi ac declarari potuisse, imo et debuisse, videbuntur. Verum brevitati quoque consultum esse placebat. Tum alii, spero enim, exsistent qui, quod conatus sum, perficient; hisque si quid opis afferre libellus iste meus quiverit, satis hoc erit, cur non poenitendos laboris fructus. me existimem percepisse.

Evangelium expressum est ad exemplar editum in typographeo vaticano anno MDXCIII; qua in re ea religione usus sum, quae vereor ne cuiquam nimia fortasse videatur.

« PoprzedniaDalej »