Qvinti Horatii Flacci opera

Przednia okładka
Harding, Mavor, et Lepard, 1824 - 338

Z wnętrza książki

Spis treści

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 323 - vagus, cultorne virentis agelli : Colchus, an Assyrius ; Thebis nutritus, an Argis. Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge. Scriptor honoratum si forte reponis Achillem ; Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis : Sit Medea ferox invictaque, flebilis Ino, Perfidus Ixion, lo vaga, tristis Orestes. Si quid inexpertum scenae committis, et andes
Strona 185 - Pergis pugnantia secum Frontibus adversis componere ? non ego, avarum Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem. Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli. Est modus in rebus ; sunt certi denique fines, Quos ultra citraque nequit consistere rectum. Illuc, unde abii, redeo ; nemon
Strona 66 - Scandit aeratas vitiosa naves Cura ; nec turmas equitum relinquit, Ocior cervis, et agente nimbos Ocior Euro. Laetus in praesens animus, quod ultra est, Oderit curare, et amara lento Temperet risu. NIHIL est ab omni Parte beatum. Abstulit clarum cita mors Achillem ; Longa Tithonum minuit senectus ; Et mihi forsan, tibi quod negarit, Porriget hora.
Strona 331 - quodcunque minabitur arcus. Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit, Aut humana parum cavit natura. Quid ergo est ? Ut scriptor si peccat idem librarius usque, Quamvis est monitus, venia caret ; et citharœdus Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem : Sic
Strona 332 - judicis aures, Et patris, et nostras, nonumque prematur in annum, Membranis intus positis. Delere licebit, Quod non edideris ; nescit vox missa reverti. Silvestres homines sacer interpresque deorum Caedibus et victu fœdo deterruit Orpheus ; Dictus ob hoc lenire tigres, rabidosque leones : Dictus et Amphion Thebanae conditor arcis Saxa movere sono testudinis, et prece
Strona 320 - humeri. Cui lecta potenter erit res, Nec facundia deseret hunc, nec lucidus ordo. Ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor, Ut jam nunc dicat, jam nunc debentia dici Pleraque differat, et praesens in tempus omittat. In verbis etiam tenuis cautusque serendis, Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Strona 102 - Si non Acrisium, Virginis abditae Custodem pavidum, Juppiter et Venus Risissent : fore enim tutum iter et patens, Converso in pretium Deo. AURUM per medios ire satellites, Et perrumpere amat saxa, potentius Ictu fulmineo. Concidit auguris Argivi domus, ob lucrum Demersa exitio : diffidit urbium Portas vir Macedo, et subruit aemulos Reges muneribus ; munera navium Saevos
Strona 78 - Vitamque sub divo, et trepidis agat In rebus : ilium ex mœnibus hosticis Matrona bellantis tyranni Prospiciens, et adulta virgo, Suspiret ; Eheu ! ne rudis agminum Sponsus lacessat regius asperum Tactu leonem, quem cruenta Per medias rapit ira caedes. DULCE et decorum est pro patria mori: Mors et fugacem persequitur virum, Nec parcit imbellis
Strona 120 - insolentem ludere pertinax, Transmutat incertos honores, Nunc mihi, nunc alii benigna. Laudo manentem : si celeres quatit Pennas, resigno quae dedit, et mea Virtute me involvo, probamque Pauperiem sine dote quaero. Non est meum, si mugiat Africis Malus procellis, ad miseras preces Decurrere et votis pacisci, Ne Cypriae Tyriaeque
Strona 333 - per carmina sortes ; Et vitae monstrata via est: et gratia regum Pieriis tentata modis : ludusque repertus, Et longorum operum finis : ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae solers, et cantor Apollo. Natura fieret laudabile carmen, an arte, Quaesitum est : ego nec studium sine divite vena ; Nec rude quid possit video

Informacje bibliograficzne