Obrazy na stronie
PDF
ePub

Qui male parentem in rupes protrusit asellum
Iratus. Quis enim invitum servare laboret ?
Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
Occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures,
Me libertino natum patre, et in tenui re
Majores pennas nido extendisse loqueris:
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas:
Me primis Urbis belli placuisse domique,
Corporis exigui, præcanum, solibus aptum,
Irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
Forte meum si quis te percontabitur ævum,
Me quater undenos sciat implevisse Decembres,
Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER SECUNDUS.

EPISTOLA I.

AD AUGUSTUM.

CUM tot sustineas et tanta negotia solus,
Res Italas armis tuteris, moribus ornes,
Legibus emendes; in publica commoda peccem,
Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar.
Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux,
Post ingentia facta deorum in templa recepti,
Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
Componunt, agros assignant, oppida condunt;
Ploravere suis non respondere favorem

Speratum meritis. Diram qui contudit Hydram,

Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domari.
Urit enim fulgore suo, qui prægravat artes
Infra se positas: extinctus amabitur idem.
Præsenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras,
Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno,
Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo,
Cætera nequaquam simili ratione modoque
Estimat, et, nisi quæ terris semota suisque
Temporibus defuncta videt, fastidit et odit:
Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes,
Quas bis quinque viri sanxerunt, fœdera regum
Vel Gabiis vel cum rigidis æquata Sabinis,
Poutificum libros, annosa volumina vatum,
Dictitet Albano Musas in monte locutas.

Si, quia Græcorum sunt antiquissima quæque
Scripta vel optima, Romani pensantur eadem
Scriptores trutina, non est quod multa loquamur :
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
Venimus ad summum fortunæ: pingimus, atque
Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit,

Scire velim, pretium chartis quotus arroget annus :
Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
Perfectos veteresque referri debet ? an inter
Viles atque novos? excludat jurgia finis.

Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.

¶ Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno,
Inter quos referendus erit? veteresne poëtas?
An quos et præsens et postera respuet ætas ?
¶Iste quidem veteres inter ponetur honeste,
Qui vel mense brevi vel toto est junior anno.
Utor permisso, caudæque pilos ut equinæ
Paulatim vello, et demo unum, demo etiam unum;
Dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
Qui redit ad fastos, et virtutem æstimat annis,
Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus,
Ut critici dicunt, leviter curare videtur
Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea.
Nævius in manibus non est, et mentibus hæret
Pæne recens? adeo sanctum est vetus omne poëma.
Ambigitur quoties uter utro sit prior; aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti :

Dicitur Afranî toga convenisse Menandro;
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi;
Vincere Cæcilius gravitate, Terentius arte.

Hos ediscit, et hos arcto stipata theatro

Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas
Ad nostrum tempus, Livî scriptoris ab ævo.
Interdum vulgus rectum videt; est ubi peccat.
Si veteres ita miratur laudatque poëtas,
Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat:
Si quædam nimis antique, si pleraque dure
Dicere cedit eos, ignave multa fatetur,

Et sapit, et mecum facit, et Jove judicat æquo

X

Non equidem insector, delendave carmina Livî
Esse reor, memini quæ plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
Pulchraque, et exactis minimum distantia, miror.
Inter quæ verbum emicuit si forte decorum, et
Si versus paulo concinnior unus et alter,
Injuste totum ducit venditque poëma.

Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum illepideve putetur, sed quia nuper;
Nec veniam antiquis, sed honorem et præmia posci.
Recte necne crocum floresque perambulet Attæ
Fabula si dubitem, clament periise pudorem
Cuncti pæne patres; ea cum reprehendere coner
Quæ gravis Esopus, quæ doctus Roscius egit:
Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt;
Vel quia turpe putant parere minoribus, et quæ
Imberbi didicere, senes perdenda fateri.

Jam Saliare Numæ carmen qui laudat, et illud
Quod mecum ignorat, solus vult scire videri:

Ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.

Quod si tam Graiis novitas invisa fuisset

Quam nobis, quid nunc esset vetus ? aut quid haberet

Quod legeret tereretque viritim publicus usus ?

Ut primum positis nugari Græcia bellis

Cœpit, et in vitium fortuna labier æqua,
Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum;
Marmoris aut eboris fabros aut æris amavit;
Suspendit picta vultum mentemque tabella;

« PoprzedniaDalej »