Qui male parentem in rupes protrusit asellum Iratus. Quis enim invitum servare laboret ? Hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem Occupet extremis in vicis balba senectus. Cum tibi sol tepidus plures admoverit aures, Me libertino natum patre, et in tenui re Majores pennas nido extendisse loqueris: Ut, quantum generi demas, virtutibus addas: Me primis Urbis belli placuisse domique, Corporis exigui, præcanum, solibus aptum, Irasci celerem, tamen ut placabilis essem. Forte meum si quis te percontabitur ævum, Me quater undenos sciat implevisse Decembres, Collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.
CUM tot sustineas et tanta negotia solus, Res Italas armis tuteris, moribus ornes, Legibus emendes; in publica commoda peccem, Si longo sermone morer tua tempora, Cæsar. Romulus, et Liber pater, et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt; Ploravere suis non respondere favorem
Speratum meritis. Diram qui contudit Hydram,
Notaque fatali portenta labore subegit, Comperit invidiam supremo fine domari. Urit enim fulgore suo, qui prægravat artes Infra se positas: extinctus amabitur idem. Præsenti tibi maturos largimur honores, Jurandasque tuum per nomen ponimus aras, Nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes. Sed tuus hic populus, sapiens et justus in uno, Te nostris ducibus, te Graiis anteferendo, Cætera nequaquam simili ratione modoque Estimat, et, nisi quæ terris semota suisque Temporibus defuncta videt, fastidit et odit: Sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantes, Quas bis quinque viri sanxerunt, fœdera regum Vel Gabiis vel cum rigidis æquata Sabinis, Poutificum libros, annosa volumina vatum, Dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Græcorum sunt antiquissima quæque Scripta vel optima, Romani pensantur eadem Scriptores trutina, non est quod multa loquamur : Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri. Venimus ad summum fortunæ: pingimus, atque Psallimus, et luctamur Achivis doctius unctis. Si meliora dies, ut vina, poëmata reddit,
Scire velim, pretium chartis quotus arroget annus : Scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter Perfectos veteresque referri debet ? an inter Viles atque novos? excludat jurgia finis.
Est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
¶ Quid? qui deperiit minor uno mense vel anno, Inter quos referendus erit? veteresne poëtas? An quos et præsens et postera respuet ætas ? ¶Iste quidem veteres inter ponetur honeste, Qui vel mense brevi vel toto est junior anno. Utor permisso, caudæque pilos ut equinæ Paulatim vello, et demo unum, demo etiam unum; Dum cadat elusus ratione ruentis acervi, Qui redit ad fastos, et virtutem æstimat annis, Miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit. Ennius, et sapiens et fortis, et alter Homerus, Ut critici dicunt, leviter curare videtur Quo promissa cadant, et somnia Pythagorea. Nævius in manibus non est, et mentibus hæret Pæne recens? adeo sanctum est vetus omne poëma. Ambigitur quoties uter utro sit prior; aufert Pacuvius docti famam senis, Accius alti :
Dicitur Afranî toga convenisse Menandro; Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi; Vincere Cæcilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit, et hos arcto stipata theatro
Spectat Roma potens; habet hos numeratque poëtas Ad nostrum tempus, Livî scriptoris ab ævo. Interdum vulgus rectum videt; est ubi peccat. Si veteres ita miratur laudatque poëtas, Ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat: Si quædam nimis antique, si pleraque dure Dicere cedit eos, ignave multa fatetur,
Et sapit, et mecum facit, et Jove judicat æquo
Non equidem insector, delendave carmina Livî Esse reor, memini quæ plagosum mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri Pulchraque, et exactis minimum distantia, miror. Inter quæ verbum emicuit si forte decorum, et Si versus paulo concinnior unus et alter, Injuste totum ducit venditque poëma.
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse Compositum illepideve putetur, sed quia nuper; Nec veniam antiquis, sed honorem et præmia posci. Recte necne crocum floresque perambulet Attæ Fabula si dubitem, clament periise pudorem Cuncti pæne patres; ea cum reprehendere coner Quæ gravis Esopus, quæ doctus Roscius egit: Vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt; Vel quia turpe putant parere minoribus, et quæ Imberbi didicere, senes perdenda fateri.
Jam Saliare Numæ carmen qui laudat, et illud Quod mecum ignorat, solus vult scire videri:
Ingeniis non ille favet plauditque sepultis, Nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
Quod si tam Graiis novitas invisa fuisset
Quam nobis, quid nunc esset vetus ? aut quid haberet
Quod legeret tereretque viritim publicus usus ?
Ut primum positis nugari Græcia bellis
Cœpit, et in vitium fortuna labier æqua, Nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum; Marmoris aut eboris fabros aut æris amavit; Suspendit picta vultum mentemque tabella;
« PoprzedniaDalej » |