Obrazy na stronie
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

SERMONUM

LIBER SECUNDUS.

SATIRA I.

SUNT quibus in Satira videor nimis acer, et ultra
Legem tendere opus; sine nervis altera, quicquid
Composui, pars esse putat, similesque meorum
Mille die versus deduci posse. Trebati,

Quid faciam, præscribe. ¶Quiescas. ¶Ne faciam, inquis,

Omnino versus ?

Aio. Peream male, si non

Optimum erat: verum nequeo dormire. ¶Ter uncti

Transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto,

Irriguumque mero sub noctem corpus habento.

Aut, si tautus amor scribendi te rapit, aude

Cæsaris invicti res dicere; multa laborum
Præmia laturus. ¶ Cupidum, pater optime, vires
Deficiunt: neque enim quivis horrentia pilis
Agmina, nec fracta pereuntes cuspide Gallos,
Aut labentis equo describat vulnera Parthi.
Attamen et justum poteras et scribere fortem,
Scipiadam ut sapiens Lucilius. ¶ Haud mihi deero,
Cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci
Verba per attentam non ibunt Cæsaris aurem ;
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
¶ Quanto rectius hoc, quam tristi lædere versu
Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem!
Cum sibi quisque timet, quanquam est intactus, et odit.
¶ Quid faciam? Saltat Milonius, ut semel icto
Accessit fervor capiti, numerusque lucernis.
Castor gaudet equis; ovo prognatus eodem,
Pugnis. Quot capitum vivunt, totidem studiorum
Millia me pedibus delectat claudere verba,
Lucilî ritu, nostrum melioris utroque.

Ille velut fidis arcana sodalibus olim

Credebat libris ; neque, si male gesserat, usquam
Decurrens alio, neque si bene: quo fit, ut omnis
Votiva pateat veluti descripta tabella

Vita senis. Sequer hunc, Lucanus an Appulus, anceps
Nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus,
Missus ad hoc, pulsis (vetus est ut fama) Sabellis,
Quo ne per vacuum Romano-incurreret hostis:
Sive quod Appula gens, seu quod Lucania bellum
Incuteret violenta. Sed hic stilus haud petit ultro

Quemquam animantem, et me veluti custodiet ensis
Vaginâ tectus; quem cur destringere coner,
Tutus ab infestis latronibus? O pater et rex
Juppiter, ut pereat positum rubigine telum,
Nec quisquam noceat cupido mihi pacis ! at ille,
Qui me commorit (Melius non tangere! clamo)
Flebit, et insignis tota cantabitur urbe.
Cervius iratus leges minitatur et urnam :
Canidia, Albucî, quibus est inimica, venenum :
Grande malum Turius, si quid se judice certes:
Ut, quo quisque valet, suspectos terreat, utque
Imperet hoc natura potens : sic collige mecum :
Dente lupus, cornu taurus petit; unde, nisi intus
Monstratum? Scævæ vivacem crede nepoti

Matrem nil faciet sceleris pia dextera (mirum ?

:

Ut neque calce lupus quemquam, neque dente petit bos)
Sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.

Ne longum faciam; seu me tranquilla senectus
Exspectat, seu mors atris circumvolat alis ;

Dives, inops, Romæ, seu, fors ita jusserit, exsul,
Quisquis erit vitæ, scribam, color. ¶O puer, ut sis
Vitalis, metuo; et majorum ne quis amicus
Frigore te feriat. ¶ Quid? cum est Lucilius ausus
Primus in hunc operis componere carmina morem,
Detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora
Cederet, introrsum turpis; num Lælius, et qui
Duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen,
Ingenio offensi? aut læso doluere Metello,
Famosisque Lupo cooperto versibus? Atqui

Q

Primores populi arripuit populumque tributim;
Scilicet uni æquus virtuti atque ejus amicis.
Quin ubi se a vulgo et scena in secreta remorant
Virtus Scipiadæ et mitis sapientia Lælî;

Nugari cum illo, et discincti ludere, donec
Decoqueretur olus, soliti. Quicquid sum ego, quamvis
Infra Lucilî censum ingeniumque, tamen me
Cum magnis vixisse invita fatebitur usque
Invidia, et fragili quærens illidere dentem,
Offendet solido. Nisi quid tu, docte Trebati,
Dissentis. Equidem nihil hinc defringere possum.
Sed tamen ut monitus caveas, ne forte negotî
Incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum :
Si mala condiderit in quem quis carmina, jus est
Judiciumque. Esto, si quis mala; sed bona si quis
Judice condiderit laudatus Cæsare? si quis
Opprobriis dignum latraverit, integer ipse?
¶ Solventur risu tabulæ ; tu missus abibis.

SATIRA II.

QUE virtus et quanta, boni, sit vivere parvo
(Nec meus hic sermo est, sed quæ præcepit Ofellus
Rusticus, abnormis sapiens, crassaque Minerva)
Discite, non inter lances mensasque nitentes,
Cum stupet insanis acies fulgoribus, et cum
Adclinis falsis animus meliora recusat ;

Verum hic impransi mecum disquirite. ¶ Cur hoc?

« PoprzedniaDalej »