Obrazy na stronie
PDF
ePub

Ummidius quidam (non longa est fabula) dives
Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se

Non unquam servo melius vestiret;

ad usque

Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

¶Quid mi igitur suades? ut vivam Nævius? aut sic
Ut Nomentanus? ¶ Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere? non ego, avarum
Cum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaim quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus; sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo; nemon' ut avarus
Se probet? at potius laudet diversa sequentes ?
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat? neque se majori pauperiorum

Turbæ comparet? hunc atque hunc superare laboret ?
Sic festinanti semper locupletior obstat:
Ut cum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Præteritum temnens extremos inter euntem.
Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat, et exacto contentus tempore vitæ
Cedat, uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est; ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

IN MECHOS.

AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolæ,

Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac solicitum est cantoris morte Tigellî;
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur, metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem depellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis ;
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet. Laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fœnore nummis.
Quinas hic capiti mercedes exsecat; atque
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urguet;
Nomina sectatur, modo sumta veste virili,
Sub patribus duris, tironum. Maxime, quis non,
Juppiter, exclamat, simul atque audivit? ¶At in se
Pro quæstu sumtum facit hic. Vix credere possis,
Quam sibi non sit amicus: ita ut pater ille, Terentî
Fabula quem miserum nato vixisse fugato

Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.

Si quis nunc quærat, Quo res hæc pertinet? Illuc;
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Malthinus tunicis demissis ambulat; est qui
Inguen ad obscœnum subductis usque facetus:
Pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse, nisi illas,
Quarum subsuta talos tegat instita veste :

Contra alius nullam, nisi olente in fornice stantem.
Quidam notus homo cum exiret fornice; Macte
Virtute esto, inquit sententia dia Catonis.
Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
Huc juvenes æquum est descendere, non alienas
Permolere uxores. Nolim laudarier, inquit,
Sic me, mirator cunni Cupiennius albi.
Audire est operæ pretium, procedere recte
Qui mochis non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque hæc rara cadat dura inter sæpe pericla.
Hic se præcipitem tecto dedit: ille flagellis
Ad mortem cæsus: fugiens hic decidit acrem
Prædonum in turbam: dedit hic pro corpore nummos :
Hunc perminxerunt calones : quin etiam illud
Accidit, ut quidam testes caudamque salacem
Demeteret ferrum. Jure omnes. Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda !
Libertinarum dico, Sallustius in quas

Non minus insanit, quam qui mœchatur: at hic, si,
Qua res, qua ratio suaderet, quaque modeste

Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse; daret quantum satis esset, nec sibi damno
Dedecorique foret: verum hoc se amplectitur uno:
Hoc amat, hoc laudat; Matronam nullam ego tango:
Ut quondam Marsæus, amator Originis, ille
Qui patrium mimæ donat fundumque laremque,
Nil fuerit mî, inquit, cum uxoribus unquam alienis ;
Verum est cum mimis, est cum meretricibus ; unde
Fama malum gravius, quam res, trahit. An tibi abunde
Personam satis est, non illud, quicquid ubique

Officit, evitare? bonam deperdere famam,

Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter-
Est in matrona, ancilla, peccesve togata ?

Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, pœnas dedit usque superque

Quam satis est; pugnis cæsus, ferroque petitus ;

Exclusus fore, cum Longarenus foret intus.

Huic si mutonis verbis mala tanta videntis

Diceret hæc animus; Quid vis tibi ? numquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum

Velatumque stola, mea cum conferbuit ira?

Quid responderet? Magno patre nata puella est.
At quanto meliora monet, pugnantiaque istis,
Dives opis natura suæ, si tu modo recte
Dispensare velis, ac non fugienda petendis
Immiscere! Tuo vitio, rerumne labores,
Nil referre putas? Quare, ne pœniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris

Plus haurire mali est, quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos

Sit licet, hoc, Cerinthe, tuo tenerum est femur, aut crus
Rectius; atque etiam melius persæpe togatæ.

Adde huc, quod mercem sine fucis gestat; aperte
Quod venale habet, ostendit; nec, si quid honesti est,
Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet.
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur, opertos
Inspiciunt; ne si facies (ut sæpe) decora

Molli fulta pede est, emtorem inducat hiantem;
Quod pulchræ clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte ? ne corporis optima Lynceis
Contemplere oculis, Hypsæa cæcior illa

Quæ mala sunt spectes. O crus! O brachia! ¶ verum
Depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronæ, præter faciem, nil cernere possis,
Cætera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata (nam te
Hoc facit insanum) multæ tibi tum officient res:
Custodes, lectica, ciniflones, parasitæ ;
Ad talos stola demissa, et circumdata palla;
Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem.
Altera, nil obstat: Cois tibi pæne videre est
Ut nudam ; ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis

Insidias fieri, pretiumque avellier, ante

Quam mercem ostendi? ¶Leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit :

« PoprzedniaDalej »