Augur et fulgente decorus arcu
Phoebus, acceptusque novem Camœnis, Qui salutari levat arte fessos Corporis artus,
Si Palatinas videt æquus aras : Remque Romanam, Latiumque felix, Alterum in lustrum, meliusque semper, Proroget ævum.
Quæque Aventinum tenet Algidumque, Quindecim Diana preces virorum Curet, et votis puerorum amicas Applicet aures.
Hæc Jovem sentire, deosque cunctos, Spem bonam certamque domum reporto, Doctus et Phoebi chorus et Dianæ
Qui fit, Mæcenas, ut nemo, quam sibi sortem Seu Ratio dederit, seu Fors objecerit, illa Contentus vivat? laudet diversa sequentes ? O! fortunati mercatores, gravis annis Miles ait, multo jam fractus membra labore. Contra mercator, navim jactantibus austris, Militia est potior: quid enim? concurritur: horæ Momento cita mors venit, aut victoria læta. Agricolam laudat juris legumque peritus, Sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
Ille datis vadibus qui rure extractus in urbem est, Solos felices viventes clamat in urbe.
Cætera de genere hoc (adeo sunt multa) loquacem Delassare valent Fabium: ne te morer, audi
Quo rem deducam. Si quis deus, En ego, dicat, Jam faciam quod vultis : eris tu, qui modo miles, Mercator: tu, consultus modo, rusticus: hinc vos, Vos hinc mutatis discedite partibus. Eja,
Quid statis? Nolint. Atqui licet esse beatis. Quid causæ est, merito quin illis Juppiter ambas Iratus buccas inflet? neque se fore posthac Tam facilem dicat, votis ut præbeat aurem ? Præterea, ne sic, ut qui Jocularia, ridens Percurram; (quanquam ridentem dicere verum Quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi Doctores, elementa velint ut discere prima) Sed tamen amoto quæramus seria ludo. Ille gravem duro terram qui vertit aratro, Perfidus hic caupo, miles, nautæque per omne Audaces mare qui currunt, hac mente laborem Sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, Aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut Parvula (nam exemplo est) magni formica laboris Ore trahit, quodcunque potest, atque addit acervo, Quem struit: haud ignara ac non incauta futuri : Quæ, simul inversum contristat Aquarius annum, Non usquam prorepit, et illis utitur ante
Quæsitis sapiens; cum te neque fervidus æstus
Dimoveat lucro, neque hiems, ignis, mare, ferrum; Nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter. Quid juvat immensum te argenti pondus et auri Furtim defossa timidum deponere terra?
¶Quod, si comminuas, vilem redigatur ad assem.
¶ At ni id fit, quid habet pulchri constructus acervus ? Millia frumenti tua triverit area centum,
Non tuus hoc capiet venter plus quam meus: ut, si
Reticulum panis venales inter onusto
Forte vehas humero, nihilo plus accipias quam Qui nil portarit. Vel dic, quid referat intra Naturæ fines viventi, jugera centum, an
Mille aret?¶ At suave est ex magno tollere acervo. ¶ Dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, Cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ? Ut, tibi si sit opus liquidi non amplius urna, Vel cyatho, et dicas; Magno de flumine mallem, Quam ex hoc fonticulo tantundem sumere. Plenior ut si quos delectet copia justo,
Cum ripa simul avulsos ferat Aufidus acer :
At qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo Turbatam haurit aquam, neque vitam amittit in undis. At bona pars hominum decepta cupidine falso,
Nil satis est, inquit; quia tanti, quantum habeas, sis. Quid facias illi? jubeas miserum esse libenter Quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis Sordidus ac dives, populi contemnere voces Sic solitus: Populus me sibilat; at mihi plaudo
Ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca. Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina. Quid rides? mutato nomine, de te Fabula narratur. Congestis undique saccis Indormis inhians, et tanquam parcere sacris Cogeris, aut pictis tanquam gaudere tabellis. Nescis quo valeat nummus ? quem præbeat usum ? Panis ematur, olus, vini sextarius: adde, Queis humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque Formidare malos fures, incendia, servos, Ne te compilent fugientes: hoc juvat? horum Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. At si condoluit tentatum frigore corpus, Aut alius casus lecto te affixit; habes qui Assideat, fomenta paret, medicum roget, ut te Suscitet, ac reddat natis carisque propinquis? Non uxor salvum te vult, non filius: omnes Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ. Miraris, cum tu argento post omnia ponas, Si nemo præstet quem non mereáris amorem ? An, si cognatos, nullo natura labore Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos; Infelix operam perdas; ut si quis asellum In campo doceat parentem currere frænis? Denique sit finis quærendi; quoque habeas plus, Pauperiem metuas minus; et finire laborem Incipias, parto quod avebas; ne facias quod
« PoprzedniaDalej » |